Apologia Prophetae David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6945 Apprda
13.1
CAPUT XIII.
13.1
David solo futurae remissionis auditu recreatus, fore ut ossa humiliata exsultent, praedicit; et quae sint illa? Rogandum Deum ut faciem avertat a peccatis nostris, illam vero ad nos convertat; item sicut peccatum, ita et iniquitatem quae ejus origo est, triplici ratione tolli, quae aperitur.
13.1
Merito ergo istic quoque exsultans ait: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam: et exsultabunt ossa humiliata. Probasti, Domine Jesu, quia numquam verba tua praetereunt. Probasti illud Evangelicum quod dixisti: Multi prophetae et justi voluerunt videre quae videtis, et audire quae auditis. Ecce David solo laetatur auditu, quia futura esset peccatorum remissio; et prophetat quia exsultabunt ossa humiliata. Sicut omnia justi ossa dicent: Domine, quis similis tibi; sic exsultabunt ossa humiliata, humiliantis scilicet animam suam justi. Dicuntur ergo ossa virtutes; dicuntur ossa velut quidam animi motus, vel animae, qui motus humiliantur peccatis, et exsultant gratiae coelestis munere: dicuntur et ossa populi Ecclesiarum; unde habes dictum et in psalmo: Non est absconditum os meum, quod fecisti in abscondito. Os suum Ecclesiam dixit, et plebis devotae conventus sacros; quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius, et de ossibus ejus. Hoc igitur dicit, quia Ecclesia Domini omnia opera divina cognoscet, et fidem resurrectionis accipiet.
13.2
Sequitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Usitata est deprecatio, ut eos quos laesimus, oblivisci offensionis propriae postulemus. Moraliter ergo Deum rogat Propheta, ut avertat faciem suam a peccatis ejus, et tamquam oblivia peccatorum ejus assumat. Sed quia omnia spectat, et nihil eum praeterit, oblivisci non potest, sicut nos, quos brevi intervallo temporis eorum quae cognoverimus, memoria subterfugit. Ideo bene ait ut faciem suam avertat, non ab ipso, ne deficiat destitutus: sed a peccatis, ut vires non possint habere peccata ipsius. Quos enim aspicit Dominus, illuminat, et in vultu Domini pietas atque indulgentia est. Ideoque hic ipse ait: De vultu tuo judicium meum prodeat, de vultu enim Domini venia, non poena procedit. Rogandus est ergo ut nos aspiciat, avertat autem faciem suam a peccatis nostris, ut deleat ea. Quae enim non aspicit, delet; et quae deleverit, ea memoria sepelientur, sicut ipse Dominus ait: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et memor non ero: tu autem memor esto, et judicemur.
13.3
Peccatum autem aut donatur, aut deletur, aut tegitur: donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per charitatem. Similiter et iniquitas, quae estimatur habitudo mentis injustae. Licet Joannes in epistola eum qui fecerit peccatum, 698 et iniquitatem fecisse dixerit, sicut habemus scriptum: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est; tamen ut nobis videtur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti. Plus est ergo ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum; mala tollatur radix, ne malos fructus faciat; aboleatur erroris omnis affectus, universa iniquitatum genera tollantur.
13.4
Itaque quemadmodum intrans in animam sapientiae disciplina imprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta virtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum. Unde praeclare Apostolus ait: Quia donavit nobis peccata Dominus Jesus, delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum, inquit, de medio tulit, affigens illud cruci. Delevit sanguine suo atramentum Evae, delevit obligationem haereditatis obnoxiae. Fides igitur peccatum minuit. Et ideo Dominus dimittens peccata dicebat: Fiat tibi secundum fidem tuam.