Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De interpellatione Job et David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6955 Deinjoe
1.1.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT PRIMUM.
1.1.1
Multas in hac vita perturbationes esse, multas consolationes, sed his illas longe superari; quod sanctorum inductione comprobatur: David ac Jobum pro nostris infirmitatibus interpellasse, unde hujus operis argumentum.
1.1.1
Multas nobis perturbationes in hac vita esse subeundas scriptura divina frequentibus demonstrat locis: multasque suppetere consolationes, quibus animus capax vigoris, et recti conscius absorbere debeat quae praesentium incommodorum sunt, spectare ea quae habeant perpetem juncunditatem. Praeponderant enim consolationes perturbationibus; quia et praesentium sedationem afferunt, et spem futurorum. Unde et apostolus Paulus: Indignae sunt, inquit, passiones hujus temporis ad superventuram gloriam. Indignae utique ad consolationis comparationem, non ad fructum redemptionis.
1.1.2
Quae est enim tam praeclara cujusquam vita in terris, ut adaequare illam coelestem gloriam possit; Quid sublimius Paulo, qui tantum periculorum subiit, tantum dolorum atque infirmitatum absorbuit? In iis quas Christi nomine subiit passionibus quotidie, ut ipse dicit, moriebatur, et nihil indignum perpeti se in hoc tempore pro tantae gloriae spe atque exspectatione censebat. Elias famem, insidias, mortisque terrores, laborum acerba toleravit: et tamen solus ille igneis curribus, equis igneis de coelo deductus 626 ad terras, et de terris revectus ad coelum, omne meritum hujus militiae abscondit, atque que ultra humana omnia gratiam pii adscensoris evexit. Nam de Petro quid loquar, qui crucem suam futura remuneratione indignam arbitratus, inverso suspendi poposcit vestigio, ut aliquid passioni suae adderet, cujus acerbare ipse sibi supplicia non timeret?
1.1.3
Unde non immerito sanctus David ad illam gloriam, cum in caetero opere, tum maxime in quadragesimo primo psalmo se festinare testatur dicens: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? In quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis, et consolationes a Domino evidenter expressit. In quo etiam interpellat pro nobis Deum, quod oblitus operis sui, oblitus collatae in hominem liberalitatis et gratiae, quem tuendum atque ornandum susceperat, dereliquerit, et infirmum ac naufragum diversis infirmitatibus rejecerit atterendum. Quod idem ante ipsum fecerat sanctus Job: sed iste moralius, ille vehementius. Utriusque igitur interpellationes considerare cordi est; quod in his vitae humanae forma exprimitur, causa agitur, praerogativa formatur. Suo igitur ordine spectandae nobis sunt.
1.2.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT II.
1.2.1
Quomodo beatus Job, amissis omnibus praeter uxorem, tamquam bonus athleta perturbationibus non cesserit, nec certare recusaverit.
1.2.1
Amissis itaque liberis Job atque omnibus suis praeter uxorem, quae ei sola ad tentationem fuerat reservata, perfusus etiam ulcere 627 gravi, cum videret amicos suos non ad consolandum venisse, sed ad exaggerandum et acerbandum dolorem, advertit a Domino datam in se adversario tentandi sui potestatem. Et quamvis sagittas Domini in corpore suo sentiret esse, quibus compungi se diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet, nec dura certaminis recusaret, addidit: Incipiens Dominus vulneret, in fine autem non me perimat..... Quae enim mea virtus, qui sustineo: aut quod meum tempus, ut sufferat anima mea? Numquid fortitudo lapidum, fortitudo mea: aut carnes meae sunt aereae: aut non in ipso confidebam? Adjutorium autem a me recessit: visitatio autem ejus despexit me.
1.2.2
Nonne tentamentum est vita hominis in terra, et sicut mercenarii quotidiani vita ejus; aut sicut famulus timens Dominum suum, qui se sub umbra obtegat, aut sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic et ego menses exspectavi vacuos, noctes autem dolorum datae sunt mihi? Si quiescam dico: Quando dies? Si surgam iterum: Quando vesper? Plenus sum doloribus a vespera usque ad mane. Fermentatur mihi corpus in putredine vermium: liquefacio autem glebas terrae, saniem radens ulcerum. Vita autem mea levior est fabula, in spe vacua perit...... Dicam, consolabitur me lectulus meus...... Terres me in somniis, et in visionibus me percellis.
1.3.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT III.
1.3.1
De misera conditione hominis, qui quotidie sub formidine est; quamque stulte cogitet peccata sua Dei cognitionem fallere posse: item quam miserum in lectulo nobis ad quietem dato sollicitudine agitari, atque ex eodem vacuos ac nudos exsurgere, quae vitae istius imago est.
1.3.1
Quam misera hominis conditio, quae quasi mercenaria aliis laborat, sibi indiget, et nisi aliena misericordia sustentare se nequit! Quotidie sub formidine, sub timore gravem tolerans servitutem, et ne deprehendatur a Domino, erratica atque fugitiva sub umbra quadam saeculi hujus putat se posse delitescere. Considera illum de quo ait in Ecclesiastico Syrach.: Omnis homo transgrediens in lecto suo, contemnens et dicens in anima sua: Quis me videt? Tenebrae circumdant me et parietes, quem vereor? Nonne tibi videtur iste vere esse mercenarius qui sua prodegerit, ut ille adolescens in Evangelio, qui legitur accepisse a patre substantiae portionem, et egens atque inops, quo famem levaret, pascere greges coepit alienos, ut mercede sumptum exerceret suum? Sed ille tamen aliquando conversus est; quia revertit ad patrem, et peccata sua non repressit, sed prodidit. Hic autem qui se existimat ab eo qui omnia videt, non videri, et tenebris putat commissa sua posse celari, umbram praetendit: sed frustra latere se credit, cum oculus Domini lucidior sole, occulta omnia deprehendat, 628 tenebrosa illuminet, et intimi cordis penetret conscientiam, atque in alta et profunda descendat. Vanus ergo qui putat tenebris esse se tutum, cum lucem vitare non possit, quae lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt. Quasi fugitivus itaque et malus mercenarius deprehenditur, et antequam se occultet, agnoscitur; quia Domino, omnia antequam quaerat, cognita sunt, non solum quae facta, sed etiam quae futura sunt?
1.3.2
Perit igitur in vacua spe qui putat quod suum crimen abscondat: fabula est istud, non veritas. Denique fabula peccantium otiosa, non habens fructum, sed gemitum. Narratio enim fatui sarcina in via. Quid enim aliud est peccatum, nisi sarcina quae hujus saeculi onerat viatorem gravi depressum fasce delicti; qui si nollet oneri subjacere, debuit audire dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam.
1.3.3
Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus ad communem quictem datus, grave vulnus infligat? Tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis compungitur interior conscientia. Unde Scriptura ait his: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini( Psal. IV, 5)? Remedium quidem dedit, sed tamen conscientiam vulneravit. Sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur visionibus; ut non jam requies, sed poena sit. Ita enim abeunt divitiae saeculi, veluti somnium exsurgentis. Surrexit aliquis ex istius corporis somno, et nihil possedit, idque ipsum quod se credebat habere, amisit.
1.3.4
Constituite mihi nunc divitem illum, qui quotidiana lucra, et quaestus varios congerebat, et exagitabatur cupiditatibus suis, subito resipiscentem, considerantemque secum, quia non cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus; et quod ea quae possidet, in hac vita habeant aliquid voluptatis, non etiam in futurum: aperientem oculos ad coelestia. Nonne tibi videtur sicut qui in somnis bibebat, bibisse; et sicut qui in somnis epulabatur, epulatus: aperuisse autem oculos, et cognovisse quod anima ejus inane speravit, et adhuc esuriat, atque sitiat; quia modum non habet avaritia, nec rapiendo expletur, sed incitatur eo egentior, quo plura quaesierit? Et hic ergo surrexit, et vanum est somnium.
1.4.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT IV.
1.4.1
Quomodo amici Job ad consolandum eum venientes ejus dolorem acerbaverint: et quam magnifice idem senserit de divina potestate, ac redemptionis mysteria designaverit?
1.4.1
Sed iterum ipsum audiamus dicentem: In veritate novi quod ita est; quomodo enim 629 erit justus, mortalis, etc.. Incumbebant illi amici qui ad consolandum venerant, et quasi inimici amaris eum perurgebant sermonibus. Unum enim solatii genus est in aerumna et in amaritudine constitutis culpa vacare; ut ea quae perpetiuntur adversa, non pro delicti pretio sustinere videantur. Hoc quoque sancto viro adimere gestiebant; ut videretur ipse suae auctor aerumnae, qui peccatis gravibus Domini contraxisset offensam, et pro impietatibus suis illa toleraret: describentes impiorum supplicia; ut qui vitia sererent, et meterent sibi dolores, quod mandato perirent Dei, et spiritu vitae ipsius interirent, qui insufflaret domos luteas inhabitantibus, et arescerent, cogitationes destitueret versutorum, os obstrueret injusti. Quae vera quidem de Domini potestate; sed non convenientia tanti viri meritis asserebant.
1.4.2
His ergo respondit: In veritate novi quia ita est; quomodo enim justus mortalis apud Dominum? Si enim voluerit judicio contendere cum eo, non audiet illum; ut non ad unum verbum ejus mille sermonibus contradicat. Sapiens est enim intellectu, et fortis, et magnus: quis tam durus, ut in conspectu ejus possit subsistere? Qui facit montes inveterascere, et nesciunt, et evertit eos iracundia. Qui commovet orbem terrarum a fundamentis, et columnae ejus quatiuntur. Qui dicit soli, et non oritur, adversus autem sidera consignat. Qui extendit coelum solus, et ambulat sicut in pavimento supra mare. Qui facit vergilias, et hesperum, et septentrionem, et austri ministerium: qui facit magna et investigabilia, gloriosaque et immensa, quorum non est numerus. Si praeterierit me, non videbo: et si me praetergressus fuerit, nec sic sciam. Quanto vehementiore tuba iste increpuit de Domini potestate? Sed in ea justorum auxilium, non ruina est. Denique videtur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur.
1.5.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT V.
1.5.1
Deum fecisse montes inveterascere, id est, litteram veteris Testamenti in spiritalem sensum convertisse: Judaeos, quod illud ignoraverint, excusabiles non esse ob prodigia quae Christi mortem sunt comitata; sed maxime ob solis defectionem quae describitur. Tanguntur alia quaedam Christi opera, et praecipue ambulatio in mari; ubi de titubatione Petri, ac de conterendis navibus Tharsis, quibus corpora nostra designantur.
1.5.1
Qui sunt enim montes quos inveterascere facit, nisi Moyses, Aaron, et Elias, Jesus Nave, Gedeon, prophetae, omnes libri veteris Testamenti? Venit Dominus Jesus: novum detulit Testamentum, et illud quod erat vetus, factum est novum. Innovatus est Christianus, inveteravit Judaeus. Renovata est gratia, inveteravit littera. Evertit montes, et convertit. Evertit enim et subruit intellectum secundum litteram, et statuit intelligentiam spiritalem. Intellectus ergo ille Legis evanuit carnalis, et factus est spiritalis. Unde Apostolus ait: Scimus autem quia 630 Lex spiritalis est, ego autem carnalis sum. Sed et ipse qui carnalis erat, factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: Puto enim, et ego spiritum Dei habeo. Hos ergo montes inveteravit Jesus, et Judaei nesciunt. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent: numquam adhuc Judaica deliramenta sequerentur. Ipsi sunt ergo qui nesciunt. Unde et in Evangelio dicit Dominus Jesus: Dimitte illis, Pater, quia nesciunt quid faciunt.
1.5.2
Sed non excusantur quia nesciunt, cum nescire nolint, quod debuerint cognoscere. Certe non illis invidemus, si Domini sequantur sententiam. Sententia enim superiora solet absolvere, non futura. Sed nec ille immunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis, et postea veniam non poposcit. Esto ut ante ignoraverit quem persequebatur; in cruce tamen positum debuit recognoscere universorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, coelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulcra patuerunt, mortui viventium receperunt consortia. Unde et Centurio ait: Vere Dei Filius erat iste. Centurio agnoscit alienum, levita non recognoscit suum: gentilis veneratur, Hebraeus abjurat. Non immerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum. Sed motae sunt veteres, ut novae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: Ego confirmavi columnas ejus. Audi quas columnas confirmaverit. Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis.
1.5.3
Quomodo ergo excusant se nescisse, quorum alii viderunt, alii cognoverunt solem non expleto diei curriculo, se recepisse; et rursus ante peractum spatium noctis egressum, noctem in die fecisse, in nocte diem. Utique intelligere debuerunt quia sol jussus se recepit, et jussus exivit. Praedixerat enim Dominus, quia tribus diebus futurus erat in corde terrae, et tribus noctibus: didicerat hoc sol, servabat praeceptum. Dubitabat ergo, dicens: Quid facio? Orior, et dies est: occido, et nox est. Si cursum meum servavero, demorabor mundi salutem. Festinemus etiam ad redemptionem nostram: festinare etiam debeo ipse ad novam vitam; erit enim beneficio crucis qua renovantur universa, et sol novus, et coelum novum. Festino ergo ut illum possim videre solem justitiae, illuminantem animas universorum. Sed quid faciam? Ipse vult post triduum fieri resurrectionem. Inveni quid faciam, ut et moras non faciam et numerum dierum custodiam. Non faciam integrum diem et integram noctem. Abbreviabo horas, ut tribus quidem diebus ac noctibus sit inter mortuos Dominus Jesus: citius tamen quam trium dierum et noctium intervalla patiuntur, resurgat a mortuis. Abbreviabo igitur horas ubi ascenderit crucem. A sexta hora statim fiat nox; ne videam Domini passionem, sed fugiam parricidalis persecutionis spectaculum. Occidam, et erit nox horarum trium: egrediar, et innovabo diem, ut sit horarum trium: percursus est primus dies: sequetur nox secunda spatio 631 suo, sequetur similiter dies: incipiet nox tertia, resurget Dominus in nocte, et erit dies in lumine resurgentis; ut compleatur illud: Et nox sicut dies illuminabitur. Hic est dies ille magnus quem vidit Abraham, et gavisus est: de quo et David ait: Hic est dies quem fecit Dominus, exsultemus et laetemur in eo: cui non ministerio laboris, sed fructu exsultationis interero.
1.5.4
Ipse ergo Dominus diem ducit, et ante mundi consummationem videbitur lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ipse est Dominus, qui signat et numerat multitudinem stellarum; ipse est Dominus, qui coelum solus extendit, qui ambulavit tamquam in pavimento super mare; quando Petrus vidit eum ambulantem, et dixit: Domine, jube me venire ad te super aquas. Et jussit Dominus: sed ille titubavit; et nisi porrexisset ei Dominus dexteram, demersus fluctibus occidisset. Titubavit caro, salvavit dextera. Et ait illi: Modicae fidei, quae dubitasti? Fides ergo ambulavit in Apostolo, non caro. Denique fides titubavit, et caro sentire coeperat naufragium. Quod non improprie dictum est; quia caro navis est animae, sicut scriptum est: Qui descendunt mare in navibus. Et alibi: Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Animae enim nostrae cum Verbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit, jam non meminit tristitiae propter gaudium; quia natus est illi homo qui mundum redemit. Naves Tharsis, id est, intelligibiles quae Salomoni aurum ferebant atque argentum, id est, corpora nostra, quae habent thesaurum in vasis fictilibus, ut Apostolus dicit: vel quod etiam hic partus dubio conteruntur, juxta quod dictum est: Vae praegnantibus et nutrientibus! Nam cum anima quatitur, caro fluctuat: vel spiritu vehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: Veni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent. Unde et ipse Job in posterioribus dicit: Novi enim quia aeternus et potens est, qui soluturus est me in terra, resuscitare pellem meam quae portavit haec. Conteruntur autem qui in judicium resuscitantur. Est autem bona contritio: cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit. Et alibi: Sana contritiones ejus. Sed et ad Josaphat dictum est: Contritae sunt naves ire in Tharsis; eo quod se sacrilego miscuisset. Utrumque igitur contritio significat; quia utrumque est in die judicii: Quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Quod etiam David propheta significat dicens: Ibi dolores ut parturientis: sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Namque et dolorem futurum, et laetitiam comprehendit: dolorem de judicio, et de absolutione laetitiam. 632
1.6.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT VI.
1.6.1
Verba Job, quibus humanas infirmitates aperit, expenduntur. Quemadmodum Vir sanctus peccatum suum non negaverit, quidve inter peccare et impie agere sit discriminis; quibus verbis hominem apud Deum conetur excusare; postremo confitenti veniam promitti, ac justum iniquitates suas agnoscere, ostenditur.
1.6.1
Sed ad propositae nobis interpellationis seriem revertamur. Multas, inquit, contritiones fecit mihi, respirare me non sinit, replevit me amaritudine; et quia virtute est potens, nemo potest judicio ejus resistere. Si justus sum corde, lingua mea errat... Magnum et potentem disperdit ira. Improbi in morte gravi: justi autem irridentur. Dati sunt enim in manus impii. Vide singula. Potentibus ira sua gravis est, improbis nequitia, justis conditionis infirmitas. Ita nihil periculo vacat. Fortitudo et magnitudo viri sua potestate decipitur, improbitas affligitur, virtus ridetur. Ille quia plus potest, labitur: iste quia nihil potest, affligitur. Conditionis est vitium, quia vita nostra levior est cursore. Transivit, et nihil vidit. Tamquam navis vestigium, aut aquilae volantis et quaerentis escam; ita praeterit et vita hominis. Quod loquimur, obliviscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur. nisi quod sit plenum moeroris et gemitus. Concutior, inquit, omnibus membris. Utinam sit mediator noster arguens et dijudicans inter utrumque nostrum.
1.6.2
Dicam Domino: Quare sic me judicas? An bonum tibi est ut injustus ego sim; quia repulisti opera manuum tuarum, et consilio impiorum intendisti? Numquid sicut mortalis videt, sic vides, aut vita tua sicut hominis, aut anni tui sicut viri; quia exquisisti iniquitates meas, et peccata mea investigasti? Nosti enim quia impie non gessi: sed quis est qui de manibus tuis eruatur? Magna fides, magna auctoritas conscientiae, Deum testem mentis suae arcessere. Quod conditionis est, non negat: quod impietatis est, repellit: quod infirmitatis, fatetur. Peccasse conditionis est, quia nemo immunis lapsus est: impie agere non conditionis est, sed perfidiae et nequissimae mentis venenum. Non agnoscit hoc justus: sed absolutio hominis in Dei miseratione, non in hominis potestate est.
1.6.3
Manus, inquit, tuae plasmaverunt me: postea convertisti et percussisti me. Memento quia lutum me fecisti, et in terra me resolves. Numquid non ut lac mulsisti me, confecisti me sicut caseum? Corium et carnem me induisti, ossibus et nervis me inseruisti: vitam et misericordiam in me posuisti; et visitatio tua protexit spiritum meum. Quanta deploratio sancti viri pro communi infirmitate, quanta conventionis auctoritas, quod Deus hominem manibus suis fecerit? Excusatur culpa infirmitatis obtentu, commendatur gratia privilegio operationis aeternae, et protectionis dignatione coelestis. De quo loco etiam David pulcherrime locutus est dicens: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, nisi quia visitas eum? 633
1.6.4
Haec, inquit, habes in te: novi quia omnia potes, impossibile autem tibi nihil. Si enim peccavero, custodies me, ab iniquitate autem immaculatum me non fecisti. Si impius fuero, vae mihi! Si sim justus, non possum me erigere. Plenus sum enim confusionis, investigor sicut leo ad necem. Vide tria: Si peccavero, inquit, custodies me. Et ideo, o homo, fatere peccatum, ut veniam consequaris: Dic, inquit, iniquitates tuas, ut justificeris. Quid erubescis fateri eas in quibus natus es? Negantis, non fatentis crimen est, negare quod natus sis. Quod accepisti, utinam serves. Cur putas te habere quod non acceperis? Ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, justus non se erigat et extollat; ne per arrogantiam fructum justitiae amittat.
1.6.5
Et pulchre ait: Si justus sum, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis. Justus enim advertit magis fragilitatem suam, quam injustus; et sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. Denique lapsibus suis sapiens compungitur, insipiens delectatur: justus accusator est sui, injustus assertor: justus praevenire vult accusatorem confessione peccati, injustus peccatum suum occultare desiderat: ille in principio sermonis occurrit ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui sonum accusationis involvit, ne prodat errorem.
1.7.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT VII.
1.7.1
Omnium aetatum maxime lubricam adolescentiam: nos eorum etiam peccatorum, quae vitare nequiverimus, rationem esse reddituros: aerumnas nostras maris ac terrae incommodis non satis exprimi: coelum ac terram innovanda esse, nec futuram resurrectionem ante adventum ejus, qui nova omnia sit facturus.
1.7.1
Iterum adjiciens dicit: Quare ascripsisti adversum me mala, et apposuisti mihi adolescentiae peccata? Pulchre id aetatis arripuit ad querelam, quae magis ad vitium lubrica esse consuevit. Habet enim pueritia innocentiam, senectus prudentiam, ipsa vicina adolescentiae juventus bonae existimationis intuitum, et verecundiam delinquendi: adolescentia sola est invalida viribus, infirma consiliis, vitio calens, fastidiosa monitoribus, illecebrosa deliciis. In tanto igitur et tam confragoso et procelloso mundi hujus turbine, cur tam crebra naufragia improvidae ascribuntur aetati? Unde praeclare David totius temporis ejus veniam sibi a Domino postulavit dicens: Delictum juventutis meae et ignorantiae ne memineris, Domine, quia tunc maxime calor corporis fervet, et aestu sanguinis vaporantis ignescit.
1.7.2
Sed iterum ipsum audiamus: Mortalis, inquit, filius mulieris, brevis vitae est, et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit, et decidit, discedit autem ut umbra, et non resistit. Nonne et ab hoc ratio quaeritur? Et hunc fecisti intrare in judicium sub conspectu tuo. Quis autem mundus est a sorde? Sed nemo, 634 etiamsi unius diei sit vita ejus super terram. Vere miserabilis conditio, ut peccati sui quod vitare non possit, rationem praestare cogatur: judicium intrare, in conspectum Domini subire omnipotentis compellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot vitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quivis esse non possit, ut ab ipsis cunabulis prius obrepat infantiae culpa, quam sit ullus sensus erroris. Quamque illud miserabile, ut brevis sit vita ejus, dulcis illecebra, multiplex aerumna, iracundia quotidiana. Itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est.
1.7.3
Est, inquit, arbori spes. Si enim fuerit excisa, virescit; et in petra mortuus ramus ejus fuerit, ad adorem aquae florebit; faciet autem messem sicut novella. Vir autem defunctus abiit, cadens autem mortalis homo non ultra est. Tempore autem fluctuat mare Job. XXIV). Spectavimus prophetici sermonis seriem ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari, quae omni injuriae, crebrisque tempestatibus subjacent: quam validum argumentum nostrae expressit aerumnae? Terrena, inquit, virgulta, nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus vitales resurgunt. Mare quoque ipsum temporum vicibus solet fluctuare. At vero caro nostra semper exaestuat, sibique ipsa tempestas est, nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur.
1.7.4
Cum autem dormierit homo, non resurgit usque dum coelum non assuatur. Quod videtur declarare, donec coelum novetur; erit enim coelum novum et terra nova, sicut scriptum est. Nam quod assuitur, vetus est: quod vetus, mutabitur. Denique audi David dicentem: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt: tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. Possumus etiam illud adtexere, quoniam quod vetus est, assuitur; quod novum, cogitur. A diebus autem Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud. Assuebat ergo illud Synagoga in paucis, Ecclesia cogit in millibus. Vel quia nunc coelum assui videtur nebulis et caligine, nocturnisque tenebris, et croceo diei surgentis rubore diversa et discolori specie saepe contextum. Tunc autem nox non erit amplius, et non indigebunt luce lucernae, et lumine solis; quia Dominus illuminabit super eos, sicut dicit Joannes. Vel quia: Vae iis qui assumunt cervicalia ad evertendas animas populi.
1.7.5
Deploranti prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac vita requiem non haberet, et universa subito incursu mortis amitteret, Spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec veniret qui non assueret vetera novis, nec vestimentum novum committeret in vestimentum vetus; sed omnia faceret nova, sicut ipse dixit: Ecce faciam nova. Ipse est enim resurrectio, ipse primogenitus ex mortuis in quo omnes 635 quidem praerogativam futurae resurrectionis accepimus: solus tamen ipse adhuc resurrectione perpetua resurrexit.
1.8.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT VIII.
1.8.1
Quomodo beatus Job resurrectionem atque iram Domini in consummatione futuram significaverit; et quam desideraverit ex hac vita, ubi perfidia dominatur, evolare?
1.8.1
Audito igitur quid locutus esset in eo Deus, et cognito per Spiritum sanctum quod Filius Dei non solum veniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret( quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium, et exemplum futurorum), conversus ad Dominum ait: Utinam in inferno me conservares, absconderes autem me, donec desinat ira tua, et statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias. Si enim mortuus fuerit homo, vivet consummans dies vitae ipsius. Sustinebo donec iterum fiam, deinde vocabis me; ego autem te obaudiam: at opera manuum tuarum ne despicias. Numerasti autem meas adinventiones, nec praeteribit te quidquam ex peccatis meis. Signasti autem iniquitates meas in sacculo, et notasti si quid inscius praeterivi. Quam suavis locus, qui nos de resurrectione confirmat; et quam videtur voci Dominicae convenire, quae in Evangelio legitur, ubi ait: Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Erit enim in consummatione saeculi ira Domini. Recte ergo Sanctus, in judicium mavult resurgere, quam in tempus divinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.
1.8.2
Simul etiam illud prophetare intelligitur, dicendo: Statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias; quod in passione Domini resuscitandus foret, sicut in fine istius libri demonstratur; nec tamen deplorare desinit: et quo magis intelligit sibi resurrectionem esse propositam, vitam hanc fugere desiderat, videns se in manus traditum adversariorum, projectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conversi sunt, qui cum debuerint consolari, ruinam super ruinam inferant; memor tamen conscientiae suae purae, et mundae orationis ait: Terra non cooperias in sanguine carnis meae; ut oratio ejus sicut incensum dirigatur ad Dominum, non in terra diversetur. Sancti enim oratio nubes penetrat; peccatoris orationem, sicut a Deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit. Maledictus, inquit, a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram.
1.9.1
LIBER PRIMUS. DE INTERPELLATIONE JOB, ET DE HOMINIS INFIRMITATE. CAPUT IX.
1.9.1
Reprehenduntur ii, qui curiosius sapientiae adyta rimari audent: eam neque in abysso, neque in mari quaerendam esse; et qua causa: denique ejusdem cognitionem soli Deo, et quibus eam ille revelaverit, patere.
1.9.1
Flebiliter itaque Sanctus deplorat vitae istius tempora: Pereo, inquit, et spiritu 636 circumferor: oro autem sepulturam, et non impetro, precor laborans. Et quid faciam? Dies mei transierunt in horrore: dirupti sunt articuli cordis mei. Nec tamen usquam derogat judicio Dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae Dei, et inscrutabilia judicia ejus, atque investigabiles vias ejus.
1.9.2
Non calcaverunt, inquit, eas filii se glorificantium, nec transivit per eas leo. Quis enim potuit vias ejus comprehendere, quae abdite occulta penetravit? Unde, inquit, inventa est sapientia, aut quis locus disciplinae? Nescit mortalis homo viam ejus, nec inventa est in hominibus. Abyssus dixit: Non est in me; et mare dixit: Non est mecum. Non tibi licet scire, o homo, alta sapientiae; ideo tibi scriptum est: Noli altum sapere, sed time. Quid curiose cupis investigare quod tibi non expedit scire, nec cognoscere datur? Paulus audivit aliqua secreta sapientiae, quae prohibitus est aliis intimare; et ideo raptus est in paradisum, raptus usque ad tertium coelum, ut audiret ea quae positus in terris audire non poterat. Si quae audivit homo, non licuit ei loqui, quemadmodum quod non audivit, inquirit? Imperatoris hujus in terris non licet tibi scire consilia, et vis scire divina; non licet tibi curiosius investigare quae in terris geruntur, et curiosius requiris quid supra coelum agatur. Cur tu disputas unde nata sit Sapientia? Nescit homo viam ejus, nec in hominibus inventa est perfecta Sapientia. Non in Moyse, non in Aaron, non in Jesu Nave fuit, non in ipso David qui ait: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi; quia ipse dixit in posterioribus: Velut jumentum factus sum apud te. Supra te est scire, o homo, altitudinem Sapientiae, satis est tibi ut credas. Si enim non credideritis, inquit, nec intelligetis. Abyssum scire non potes, abyssum non potes comprehendere, quomodo altitudinem Sapientiae comprehendes? Abyssus dixit: Non est in me; et tu potes dicere quia in te est Sapientia?
1.9.3
Abyssus ergo dixit: Non est in me; quia ipse Dominus dixit: Non derelinques animam meam in inferno. Et Apostolus dixit: Quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. Ergo si interrogatur abyssus: Ubi est Sapientia? Respondet: Non est in me, quia resurrexit. Interrogatur mare: Ubi est Sapientia? Dicit: Mecum non est: quia calcavit me, nec fluctus mei eam turbare potuerunt. Et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto, noli perfectam illam Dei Sapientiam in hoc mundo quaerere; quia mundus eam non cognovit. Sed si vis eam invenire, calca fluctus hujus mundi, sicut calcavit Petrus, et ambula super aquas hujus saeculi, et porriget tibi dexteram Sapientia, sicut porrexit et Petro; quia nemo fuit quem non saeculi hujus unda turbaverit. Turbavit Abraham, turbavit et Moysen, turbavit et Petrum. Moyses per mare transivit, et per mare peditem duxit exercitum: sed ante et ipse turbatus est. Petrus super aquas calcavit: sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei vestigio claudicavit. Ergo noli Sapientiam in mari quaerere; 637 quia non dixit cum mari se futurum Dominus Jesus, sed cum apostolis suis; ut aliqua ex parte eum cognoscerent, quibus ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Beati cum quibus est, utinam et nobiscum sit. Sed nobiscum mare est, Petrus cum Christo, quia et ipse calcavit mare. Nobis aurum cordi atque argentum est: sapientia autem supra aurum, non in auro est. Ideo qui Sapientiam habere cupiebat, Argentum, ait, et aurum non habeo; sed quod habeo, do tibi: in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat piae operationis gratiam. Ideo et tibi dicitur: Et trahe Sapientiam in interiora; et intra: Latuit, inquit, omnem hominem, et a volatilibus coeli abscondita est. Nec homines sciebant ubi erat, nec Angeli, quia ipsi sunt aves coeli, de quibus dictum est: Et vidi Angelum volantem per coelum.
1.9.4
Nemo potuit noscere Sapientiam; quia nemo novit Filium nisi pater, et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipse ergo revelavit Joanni cum quo esset sapientia; et ideo dixit ille, non quod suum erat, sed 638 quod Sapientia infudit ei: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Nescit Sapientiam interitus, nescit malitia. Interitus enim tenere eam non potuit, qui dixit: Ubi est, mors, victoria tua? Ubi mors, aculeus tuus? Nescit eam malitia, quia dixit: Quaerent me mali, et non invenient. Possunt dicere: Audivimus gloriam ejus. Solus est Deus qui novit eam: quia Deus, inquit, bene constituit viam ejus: ipse novit locum ejus. Quod sit receptaculum Sapientiae, audi discipulum ejus dicentem: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Agnovit enim Patrem Filius, quia ipse ait: Sicut agnovit me Pater, et ego agnosco Patrem. Aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est. Pater ergo qui omnia fecit, novit ventorum libram, aquarum mensuram: ipse vidit Sapientiam, et enarravit eam per prophetas suos, quia Pater enarravit Sapientiam, et investigavit eam; sicut et Filius Patrem enarravit, quem nihil praeterit, et dixit: O homo, quid vis profunda scire Sapientiae, quae supra te sunt? Timere Deum sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est.

Intertext edge

Open linked passage

Note