Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De interpellatione Job et David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6955 Deinjoe
3.1.1
LIBER TERTIUS. DE INTERPELLATIONE JOB. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Moveri plerosque etiam prudentes, cum prosperis hic affluere injustos, justos autem affligi viderint, quae librorum sequentium materia est: ob eamdem rem amicos Job ignaros divini consilii, eum propter admissa crimina poenis affectum contendisse.
3.1.1
Superior nobis disputatio fuit de interpellatione sanctorum, quod fragilis et imbecilla conditio sit humana, quae nusquam sui habeat firmitatem, nisi in protectione coelesti: hodie nobis ea sumenda est, qua vulgus hominum, plerique etiam prudentium valde moventur; cum vident injustos affluere rebus secundis, justos autem frequenter afflictari in hoc saeculo. Et vere lubricus hic locus, in quo etiam sancti vix potuerunt verae opinionis tenere vestigium. Denique turbatus est et ipse David, qui in superioribus dixerat: Occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Verumtamen confirmavit se ipse postea, et perfectae rationis viam investigavit. Job quoque sanctus cum tribus illis veteribus amicis qui ad consolandum venerant, de ea opinione in sermone luctatus est. Utriusque igitur disputationes in medium proferamus. Digni sunt enim qui nobis magisterium vivendi afferant; quando quidem in adversis positi, plus Deo placere meruerunt. Audiamus igitur utrumque suo ordine.
3.1.2
Increpuerant vehementer sanctum Job Eliphaz Themanorum rex, et Baldad Sauchaeorum tyranus, et Sophar Minaeorum rex, eo quod propter peccata sua tantum supplicii sustineret. Infirmo etenim ingenio non advertebant quod Dominus eum tentandum dedisset; ut athleta Christi tentationibus eruditus, majore ad coronam gloria perveniret. Non videntes itaque tantum sapientiae sacramentum; angusti cordis timore, ne viderentur injustitiae Deum arguere qui poenis affici innoxium perpeteretur, in sanctum Job poenarum merita retorquebant; dicentes quia omnis vita impii in sollicitudine( Job XV, 20), et divitiae injuste congregatae evomentur( Job XX, 15); omnia quae patiatur homo gravia in terra, propter peccata sua eum perpeti: qui etiam si in rebus prosperis sit, perpetuari ei secunda non posse, et tamquam somnium cito evanescere, et non inveniatur locus ejus; laetitiam autem impiorum esse graviorem ruinam; ideoque etiam sanctum Job a prosperis in adversa mutatum, delictorum suorum pretio ex summis in ultima corruisse: labi eum qui se assereret innocentem; cum portio impii hujusmodi sit, ut superveniens in eum a Domino indignatio jungat ei dolores, et interitus domum ejus involvat. 654
3.2.1
LIBER TERTIUS. DE INTERPELLATIONE JOB. CAPUT II.
3.2.1
Job infirmum sanis amicis et se ipso etiam fortiorem exstitisse. Quomodo conviciatores suos redarguerit? ubi praesertim silentium ejus, nec non Davidis quoque, atque Apostoli nobis proponitur ad imitandum.
3.2.1
Audiebat haec sanctus Job, et quasi athleta fortis in stercore sedens, in tantis vibicibus et saevi doloribus vulneris, totum corpus diris perfusus ulceribus, mysteria loquebatur, nec acquirendis propriae remediis aegritudinis, sed sacris vacabat sermonibus. Fortiores itaque sermones aegri hominis, quam illorum qui non aegrotabant. Illi enim loquebantur injustitias, sed non secundum scientiam: praedicabant divina judicia, poenas reorum, praemia sanctorum; sed reum a justo discernere nesciebant: denique quem Dominus Deus justum pronuntiavit, eum condemnabant injustitiae, arcessebant iniquitatis. Ignorabant ergo quid unicuique conveniret. At vero sanctus Job discernebat spiritu quomodo cuique eum oporteret loqui; fortior ergo quam ii qui sani et incolumes videbantur. Et quid dico fortiorem inventum caeteris? Fortior se ipso inventus est. Fortior enim erat aeger Job, quam sanus fuerat, secundum quod scriptum est, quia virtus in infirmitatibus consummatur. Ergo et Job cum infimaretur, tunc validior erat. Non enim aegrotabat animo, etsi doleret corpore: quia non erat in carne anima ejus, cujus passionibus non adhaerebat; sed in spiritu, cujus virtute se texerat.
3.2.2
Ideo ergo non carnis gemitus et corporis infirmitates, sed voces spiritus loquebatur quibus urgeret, non quibus cederet. Et primo quidem lenius, ut illis pudorem incuteret; quia urgebant justum injuste dicentes quod minora peccatis suis supplicia sustineret, et non erubescebant ipsi peccatores falsis accusare innocentem. Esto, inquit, ego erraverim, et apud me devius ille inhabitet qui mentibus hominum offundit errores; ut loquar sermones quos non oportet, sicut vos dicitis, et errent verba mea, nec opportune sermo meus promatur: cur vos in me insilitis et conviciamini, non considerantes quia a Domino mihi venit ista tentatio, qui me vallo quodam perturbationum arbitratus est sepiendum. Exerceor adversis, circumvallatus undique laboribus et periculis; et insultatis adhuc, volentes opprimere quem deberetis juvare. Ecce rideo in opprobriis, et non loquar, nec respondebo conviciis vestris. Non enim vos estis qui judicatis: sed qui judicat me, Dominus est; et ipsius tamen judicii tempus nondum advenit. Quid opus clamare ante judicium? 655 Bonum est tacere dum exspectatur qui judicat. Bonum est convicium convicio non referre, ne et nos inter detrahentes annumeremur.
3.2.3
Imitemur ergo hunc virum, qui silentio suo redarguebat conviciantes. Ostendebat enim virtutem animi sui, quem contumeliae non moverent: et conscientiae innocentiam manifestabat, qui objecta non recognosceret, sed quasi a se aliena rideret. At vero nos quasi aliquid nobis objiciatur, dum purgare volumus, acerbamus: dum ulcisci cupimus, confitemur; cum dicat Scriptura ut avertas dedecoris sermonem, et auferas vestimentum tuum; praeterit enim injuriosus. Taceamus ergo, ut praetereat, ne vestimentum nostrum provocatus exurat. Scriptum est enim: Noli incendere carbones peccatoris, ne forte exuraris in igne flammae ejus. Propterea ergo sanctus tacet; et si servus protervit, et si pauper conviciatur, tacet justus: et si peccator opprobria jacit, justus ridet: et si infirmus maledicit, justus benedicit.
3.2.4
Tacebat David cum Semei filius Gera malediceret, Job ridebat, Paulus benedicebat, sicut ipse ait: Maledicimur, et benedicimus. Magisterio quippe divino processus humanae virtutis excrevit; quia jam venerat qui ex infirmioribus faceret fortiores, et audierat dicentem: Benedicite maledicentes vobis, et orate pro calumniantibus vos. Quod verbo dixit, exemplo probavit. Denique et in cruce positus de persecutoribus suis conviciantibus sibi dicebat: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt; ut oraret pro calumniantibus, quibus poterat ipse dimittere. Job ergo ridebat, quia nondum venerat Christus, cui soli servabatur magnarum praerogativa virtutum; quia ipse est virtutum principium, sicut dixit: Dominus creavit me principium viarum suarum.
3.3.1
LIBER TERTIUS. DE INTERPELLATIONE JOB. CAPUT III.
3.3.1
Job verborum certamine, quo non aliud fere difficilius, victor renuntiatur. Quam pulchrum sit ridere ac tacere in objectis criminationibus; et quemadmodum post responsum lenius, idem fortioribus verbis importunius calumniantes repulerit.
3.3.1
Et ridens tacebat. Qua ratione tacendum sit, docet: Clamabo, et nondum judicium( Job XIX, 7 et 8). Ipse, inquit, voluit me haec perpeti. Tamquam muralibus tentationibus clausus non possum fugere, donec placeat Deo destruere, altitudines tentationum mearum. Nunc enim si clamo, nondum judicium Adhuc in agone sum, adhuc luctor, adhuc certamen superest mihi, nondum enim exivit corona. Nemo autem nisi qui legitime certaverit, coronatur.
3.3.2
Debebatur illi certamen tertium: amiserat omnia sua, id est, patrimonium cum filiis: patiebatur vulnera caro ejus: manebat ut tentationes verborum vinceret. Non mediocre certamen. 656 Sermone deceptus est Adam, verbo victus Samson. Nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus: nihil iterum sic mordet, ut durior sermo. Multi cum vicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt. Laborabat Job, sed sustinebat, et verborum juxta vulnerum onera portabat. Vidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit, et obluctantes gravi lapsu cecidisse pronuntiavit, victorem asseruit, coronam detulit.
3.3.3
Quid autem pulchrius, quam ridere cum maledicitur nobis? Gaudere enim debemus si aliena dicantur. Primum, quia volens inimicus aliquid adversum nos dicere, quo crimen affigeret, non invenit quod verum est, sed falsa pro veris composuit. Deinde, quia dixit ipse Dominus in Evangelio de hujusmodi criminatione quae innocentibus falso irrogaretur propter justitiam: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo. Tacere ergo debet qui recognoscit objectum; ne vulnus exasperet, et scindatur cicatrix: tacere et qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen: quod si referat, suum facit: si taceat, retorquet, et conviciantem vulnerat. Tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit. Non enim patitur praejudicium, cui non est judicium. Et si fuerit praejudicium in saeculo, non erit in judicio Dei. Denique ut cognoscas quia non praejudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Job dicentem, locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani potitus esset: Nunc obmutescam et derelinquam: si nunc mihi praejudicium est, tunc a facie tua non abscondar.
3.3.4
Haec ergo parcius in exordio respondit, ut admoneret illos judicii Dei, atque ab insolentia et furore revocatos quasi bonus medicus faceret resipiscere. Sed posteaquam eos advertit perseverare in contumeliis, plura fortior repetivit, et tamquam pugno eos validiore percussit, qui verborum suorum saxis lapidabant innoxium. Audite, inquit, audite verba mea, non sit mihi a vobis consolationem quaerere: portate me, quia fortiora loquar: grave erit pondus verborum meorum. Dicam et ego secundum opinionem vestram; eo quod multi abundant in hoc saeculo rerum secundarum successibus, et alii gravantur. In aerumna positi sunt, et videtur hoc secundum peccatorum merito deferri. Quod et si dicam, nolite ridere quasi vobis acquievero; et si peccator sum, non sum homini reus, quia sub peccato est et ipse qui judicat, et sibi in me potestatem vindicat. Aut si judicor quasi homo, commune est istud, increpari non debeo: infirmitas conditionis est, non specialis improbitas. 657
3.4.1
LIBER TERTIUS. DE INTERPELLATIONE JOB. CAPUT IV.
3.4.1
Amicos mala semper delictorum causa evenire asserentes retundit Job, interrogando cur impii hac in vita bonis affluant; quae tamen vera mala esse ostenduntur. Ibidem quis vere beatus habendus sit: tum quis bene vel male seminet: tum qualis injustorum posteritas; quove discrimine hi flagellis immunes, justi eisdem dicantur obnoxii? Denique impios non aeternitate, sed falsa ejus imagine potiri demonstratur.
3.4.1
Sed dicite mihi: Si propter peccatum meum hoc patior, sicut objicitis, quare impii vivunt? Nec solum vivunt, sed etiam repleti sunt divitiis, et fructus multiplicant: sed etiam filiis potiuntur, abundant domus eorum? Haec evidenter specie bona: sed altiori mysterio invenies, quoniam quae putantur bona, non sunt bona; et quae putantur mala, potiora illis aestimantur.
3.4.2
Inveteraverunt, inquit, in divitiis; πεπαλαίονται,, dixit; ut non tam diuturna divitiarum possessio, quam inveterata copiarum molestia significata videatur; sicut vidit Ecclesiastes divitias custodiri in malum possidenti eas, quae pereunt in summa districtione ac sollicitudine. Pereunt enim quae hic relinquuntur, et mortuo prodesse non possunt. Habuit igitur defunctus ex illis sollicitudinem, requiem invenire non potuit, qui reliquit quod erubesceret, nec secum abstulit quod teneret, longe dispar ab eo de quo scriptum est: Beatus homo qui replevit desiderium suum ex his; non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. Cui haereditas Dominus est, et merces ex Mariae Virginis partu: hic in exitu sapientiae laudibus praedicatur, quoniam non habuit quod erubesceret, qui nihil eorum quae sunt saeculi concupivit: sed adversarium, depositis veteris hominis exuviis, telo continentiae vulnerati; ut obstrepere ei in hujus vitae fine non posset, vulnere claudus, et virtutum admiratione confusus. Habes ergo non esse laudabilem, qui inveteratus in pecuniae eupiditate sit, non renovatus in perceptione gratiae.
3.4.3
Videamus aliud: Semen eorum, inquit, secundam animam, id est, non inter justos habentur. Justi enim in spiritu seminant, et de spiritu metent vitam aeternam: illi vero qui secundum animam seminant, spiritalia metere non possunt; quia animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim illi est, et non potest scire quae sunt spiritus; et ideo non repletur spiritalibus. sed judicatur.
3.4.4
Filii eorum in oculis id est, quae faciunt ideo faciunt, ut videantur ab hominibus, non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro judicio comprobetur. Filios ergo Scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas. Unde et Ezechias de gravi aegritudine liberatus, Ex hodierno, inquit, filios faciam qui nuntiabunt justitiam tuam, Domine Deus salutis meae, et non cessabo te benedicens cum psalterio omnes dies vitae meae. Bona enim posteritas devotionis et fidei, quae captivitati nescivit succumbere, quam filii Ezechiae pertulerunt. 658
3.4.5
Et addidit dicens: Quia non est illis timor, non est flagellum a Domino. Justus autem dicit: Quoniam flagellatus sum tota die; et optat flagellari, ut recipiatur a Domino: et vult timere Dominum; quia timor Domini initium sapientiae est. Nec beatitudinem putat, si non abortit bucula sua. Sicut putant stulti. Per bovem enim quid significatur, nisi ruralis culturae I bor, qui semper redit in orbem, et numquam desinit, sed cum expleri videtur, revocatur in exordium? Isti sunt qui colunt Sodomam et Gomorrham. Ergo qui colunt Aegyptum, glebasque terrarum aratro quodam solidae mentis invertunt, laborem sibi pariunt, et dolores metunt. Ideo bucula eorum non abortit; sed parit, ut augeatur labor eorum et quae conceperunt omnia, generant sine timore Dei. Justi autem longe aliter gloriantur. Non enim in abundantia divitiarum, nec in partu pecorum; sed in Domino gloriantur dicentes: De timore tuo in utero accepimus, et parturivimus spiritum salutis. De justis ergo dicitur; quia spiritum salutis generaverunt, quem acceperunt de timore Dei, non de malitia hujus saeculi, de qua legimus: Ecce parturivit injustitiam, concepit laborem, et deperit iniquitatem. Melior ergo abortus quam partus saecularium. Denique de homine qui in hoc saeculum venit, et vanitatem mundi hujus et tenebras pertulit longaevitate diuturna, Ecclesiastes pronuntiavit quia melior illo abortivus. Huic enim requies magis quam illi; quia non expertus est varietatem saeculi, in qua et si mille annos quis vixerit, quod bonum est videre non potuit. Fugisse ergo haec magis est gratiae, quam subiisse.
3.4.6
Sed fortasse illud moveat quod adjunxit: Quia manent sicut oves aeternae; pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam, et delectantur voce psalmi. Consummaverunt autem in bonis vitam suam, in requie autem inferni dormierunt. Distingue haec, et quia spiritalis es, dijudica. Impii sicut aeterni sunt, non aeterni; quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus. Non ergo potest dare quod non habet, nec potest illuminare qui non possidet lucem: sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. Transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis. Unde et Salvator ait: Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo. Nec fulgur est, sed sicut fulgur. Considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis, et cognitioni coelestium sacramentorum, sicut aeternus putatur, non habet aeternae vitae stipendium; quia falsam habet imitationem, qui fidei non habet veritatem. Hujus parvuli ludunt, sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere vult. Luxuriata est in psalterio et cithara, id est, in sono vocis, non in sacramentorum profundo; ut labiis resultaret, non in corda conferret. 659
3.5.1
LIBER TERTIUS. DE INTERPELLATIONE JOB. CAPUT V.
3.5.1
Impios in bonis saeculi finire vitam, at postea requie coelesti carere: contrarium vero nobis optandam; quod in prosperitate sit illecebra vitiorum ac impunitatis praesumptio. Hanc amentiam revincit sanctus vir supplicium et praesens et aeternum praeparatum esse declarans. Tum enumeratis eorum sceleribus ipsa Deo latere non posse ostendit: quae sit eorumdem portio, describit; atque ad sapientiam quam illi deseruerunt, sectandam nos adhortatur.
3.5.1
Hujusmodi itaque in bonis saeculi consummaverunt vitam suam, hanc utique quam vivebant, non illam cujus mercedem sperabant; et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie coelesti. Nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno coelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. Magna enim illecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, oblivionem auctoris infundit. Considera illum divitem in Evangelio super ostrum et purpuram recumbentem, cujus de mensa micas justus ille pauper Lazarus colligebat. Nonne tibi videtur dives ille ad Deum dicere: Discede a me: vias tuas scire nolo. Et vere nolunt scire hujusmodi vias Domini; si enim vellent, cognoscerent. Sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. Quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem. Denique conversus ad compotatores suos: Manducemus, inquit, et bibamus: quid enim prodest si serviamus ei? Aut quae utilitas si observemus eum? Haec itaque dicit saecularium abundantia rerum temulentus; quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur. Supinabatur enim, quia in manibus ei ad voluptatem omnia suppetebant: et conscius impietatis suae cujus poena sequestrabatur, putabat quod Deus impiorum scelera non videret.
3.5.2
Huic ergo opinioni ejus respondit sanctus Job: noli esse securus ac dissolutus aestimans quod ad te in hoc ipso saeculo Domini flagella non veniant. Verumtamen etiam impiorum lucerna exstinguitur: ad tempus lucet, non habet lumen aeternum; et ipsis quamvis saeculum faveat, quia ejus qui principatum habet in hoc saeculo, faciunt voluntatem, solet venire rerum conversio, et dolores ab ira et indignatione coelesti, ut ventilentur, sicut paleae a vento. Injusti sicut paleae ventilantur, justi sicut triticum. Denique audi dicentem Petro Dominum: Ecce satanas expetivit vos, ut ventilet sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Deficiunt illi qui sicut paleae ventilantur: non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit, plurimorum fructuum accessione cumulatum. Ideo dicit Propheta: Heu me quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe! Stipulae igitur quae cito exuritur, impietas comparatur, et pulveri. Ideo postquam dixit: Erunt sicut paleae a vento, subtexuit versiculum 660 statim dicens: Aut sicut pulvis quem abstulit ventus. Denique ut cognoscas quia impius sicut pulvis cito fatiscit atque evanescit, habes in primo psalmo dictum: Non sic impii, non sic, id est, non sicut justi: sed tamquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae.
3.5.3
Et facit discretionem inter justum et impium. Hic, inquit, moritur in simplicitatis suae potentia, totus in abundantia et gratia: interiora autem ejus plena sunt adipis: medulla autem eorum supereffluit. Ille autem conficit in amaritudine animae suae cursam vitae istius, nihilque boni epulatus finem accipit. Cui pro meritis suis quid potest dignum repraesentari? In sepulcra inducitur, et in tumulo vigilat suo. Ne haec quidem poena mediocris; mortis requiem non habere, deferri eum non ad terram viventium, sed ad tumulos mortuorum. Qui vivit enim non inter mortuos quaeritur, sed in Abrahae sinu vitam carpit aeternam. Ideo viri illi duo in veste fulgenti dicebant ad mulieres: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic.
3.5.4
Deinde enumerat scelera impiorum, quod confinia transcenderent, et cum pastore diripuerint gregem, subjunctorium pupilli abduxerint, pigneraverint bovem viduae, agrum demessuerint non suum, infirmi autem in vineis eorum sine mercede et cibo operati sint, detractis vestimentis nudos fecefint dormire. Plerique quorum animae operimentum ademerint, stillicidiis humescebant montium; et quia integimentum deerat, petra sese operiebant. Rapiebantur pupilli ab uberibus matrum suarum, lapsi opprimebantur, qui magis erigi debuissent. Esurientes fraudabantur cibo, et anima infantulorum graviter ingemiscebat.
3.5.5
Numquid haec ignorare potuit, quem nihil praeterit? Nuda inferna in conspectu ipsius, et non est amictus nequissimis; quia latere non possunt. Extendit Boream pro nihilo: suspendit terram in nihilo, alligans aquam in nubibus suis, et non est rupta nubes sub pedibus ejus: columnae coeli dissiluerunt, et timuerunt ab increpatione ejus. Virtute compescuit mare, disciplina autem struit cetum maris. Claustra coeli reformidant eum: praecepto mortificavit draconem praevaricatorem. Virtulem tonitrui ejus quis intelligit? In tantis ergo flagitiis quae spes impio est? Numquid si confidit in Domino salvabitur? Dicam, inquit, vobis quid sit in manu Domini; et desinite inanibus inania addere.
3.5.6
Et describit quam miserabilis impiorum portio sit. Quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sunt, quibus deest bonorum meritorum successio. Illa enim vera posteritas, quae non terris, sed in coelo est. Hujusmodi ergo viris haereditas inopia est, et mors successio. Cum divitias coacervaverint, mendicabunt; quia cum mortui fuerint, indigebunt, qui requiem invenire non possunt. Viduas eorum nemo miserabitur: sed manebunt deserti, atque omnis copulae solatio destituti. Etsi congregetur pecunia sicut terra, atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, 661 inanis erit sicut aranea substantia eorum, et omne nominis eorum patrimonium tamquam a tineis consummabitur. Dormiens dives nihil adjiciet, aperuit oculos suos, et jam non est. Permanet in doloribus. Nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. Aurum in metallis, argentum in metallis: de metallo eruitur, et in metallum revertitur. Quid enim aliud nisi metallum est mens avari? Quae tamquam defossum tenet quidquid receperit, et in venis terrae ac latibulis abscondit; eo quod uti nesciat. Quotidie aurum de metallis promitur: de avaro proferre quis potuit?
3.5.7
Cum igitur nihil prosit vana fames auri, quia quidquid congregaverit, labitur: miserandi profecto qui deseruerunt viam justam, et obliti 662 sunt eam, cui pretiosi lapides haudquaquam sunt comparandi, difficilis investigatu, impervia superbis, interclusa jactantibus: humilioribus plana, aperta sapientibus. Et ideo sapientiam debemus quaerere, ut ambulemus in via justa, per quam adversarius ille sicut leo rapiens et rugiens, qui percucurrit hunc mundum, transire non potuit. Sed qui sapientiam vult investigare, non in abysso eam quaerat( sicut philosophi, qui arbitrantur quod ipsi sua sponte, suo ingenio profunda ejus possint cognoscere), non in mari eam requirat. Etenim ubi tempestas, ubi procella venti est, non potest ibi esse sapientia. Sed ibi quaerat, ubi est tranquillitas mentis, et pax quae super omnem intellectum est.

Intertext edge

Open linked passage

Note