Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Jacob et vita beata
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6950 Dejaetv
1.1
LIBER PRIMUS.
1.1
Ad virtutum disciplinam, passionesque coercendas necessarium esse sermonem prudentem, ac mentem rationi intentam; itemque rationem licet omnino concupiscentiam exscindere nequeat, posse tamen vel gravissimis motibus moderari.
1.1
Necessarius ad disciplinam bonus omnibus sermo, plenus prudentiae; et mens rationi intenta praecurrit virtutibus, passiones coercet. Docibilis enim virtus. Denique studio et discendo acquiritur, dissimulando amittitur. Alioquin nisi sermo bonus necessarius esset ad correctionem, numquam Lex diceret: Non adulterabis. Sed quia nudus sermo ad monendum utilis, ad persuadendum infirmus est, ideo adhibenda est rationis rectae consideratio; ut quod sermo bonus praescripserit, ratio plenius tractata persuadeat. Non enim servili ad obediendum constringimur necessitate, sed voluntate arbitra, sive ad virtutem propendemus, sive ad culpam inclinamur. Et ideo nos aut liber affectus ad errorem trahit, aut voluntas revocat, rationem secuta. Passio autem gravissima culpae concupiscentia est, quam ratio emollit et comprimit. Emollire enim potest, eradicare non potest; quoniam animus qui 444 est rationis capax, non est suarum passionum dominus, sed repressor. Neque enim fieri potest ut facilis ad iracundiam non irascatur: sed ut ratione se temperet, indignationem cohibeat, a puniendo se revocet; sicut et Propheta nos docet dicens: Irascimini, et nolite peccare. Concessit quod naturae est: negavit quod culpae est.
1.2
Omnis itaque temperantia ex aliis, non ex se originem sumit, ideoque secunda est. Nam aut de naturalibus suscipitur, aut de utilibus. Itaque aut naturalia temperat, aut utilitatis assertor est. Denique non ibi excidit concupiscentiam: sed facit ne concupiscentiae serviamus. Quis enim tantus, ut corporalem motum possit auferre, nisi solus ille qui potuit de infructuosa ficulnea dicere, hoc est malitia Judaeorum: Ecce anni tres sunt ex quo veni quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam. Cui respondit servus: Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris; et siquidem fructum fecerit: sin autem, in futurum succides illam. Merito ad Dominum retulit, quia exscindendae temporalis prolapsionis potestatem sibi ipse vindicare non poterat: sed Domino reservabat.
1.3
Denique quem de hominibus meliorem et fortiorem assumemus, quam sanctum David, qui sibi cupiditatem qua concupierat aquam de lacu Bethlehem, hostili interclusam exercitu, auferre non potuit, potuit mitigare? Nam cum aliis utique 445 defuisse non inveniamus. id est, tanto exercitus numero, cum utique multo minus regi deesse potuerit ex caeteris fontibus aqua; irrationabilem quamdam concupiscentiam passus, desideravit eam quae hostium erat circumfusione vallata, unde sine maximo periculo non facile potuisset deferri. Itaque ait: Quis mihi dabit potum de lacu qui est in Bethlehem ad portam? Et cum essent reperti tres viri qui hostium castra praeciderent, et deferrent aquam quam summo desiderio desiderasset, cognoscens quod periculo alieno aqua sibi eadem constitisset, profudit illam Domino, ne sanguinem illorum qui eam detulerant, bibere videretur. Quae res indicio est quod concupiscentia quidem rationem praeveniat sed ratio cupiditati resistat. Humanum itaque passus est David, ut irrationabiliter concupisceret: sed illud laudabile, quod irrationabilem concupiscentiam rationabiliter parato fraudavit remedio. Dum laudo viros qui erubuerunt desiderium sui regis, et maluerunt finem ejus verecundiae vel periculo propriae salutis afferre: plus laudo eum qui erubuit in suo desiderio alienum periculum, et aquam dubiae sortis pretio quaesitam, sanguini comparavit: simul quasi repressa victor cupiditate profudit aquam Domino; ut ostenderet quod concupiscentiam suam verbi consolatione restingueret.
1.4
Potest igitur mens sobria impressiones refrenare ac reprimere quamvis gravium passionum, et fervorem omnem cupiditatis flagrantissimae refrigerare, derivare alio motus, et rectae rationis tractatione despuere passiones. Etenim cum Deus hominem constitueret, et in eo mores sensusque plantaret, tunc motibus ejus imposuit regale mentis imperium; ut omnes sensus motusque hominis, ejus vigore ac potestate regerentur. Adjunxit ad gratiam creaturae, ut mentem ipsam divinis informaret praeceptis, et sapientiae instrueret disciplinis, quibus et cavenda praenosceret, et eligenda cognosceret. Mens igitur recta ratione tenens disciplinam sapientiae, ut divina ac humana cognoscat, eruditur in Lege per quam discit quas sibi subjicere debeat passiones.
1.5.1
LIBER PRIMUS. CAPUT II.
1.5.1
Passionibus tum animi, tum corporis moderari temperantiam: cujus effectus patriarcharum demonstrantur exemplis, ac deinde rationis dignitate commendata, eamdem temperantiam divino praecepto muniri Sanctus ostendit:
1.5.1
Passionum autem velut duces sunt naturales delectatio et dolor, quas sequuntur caeterae. Illae enim complectuntur universas, quarum utraque non solum corporis, sed etiam secundum animam passiones sunt. Et quia diximus subesse his alias passiones, ante delectationem concupiscentia, post delectationem gratulatio est: ante dolorem autem est timor, post dolorem tristitia. Commotio autem animi communis passio, et delectationis et doloris est. Transcurram alias, id est, superbiam, avaritiam, ambitionem, contentionem, 446 invidiam, quae sunt secundum animam passiones: transcurram etiam inexplebilem vorandi libidinem, effusionemque luxuriae atque lasciviae, quae vitia nexa sunt corpori, et secundum illud operantur. Meritoque temperantia quam maxime istarum passionum restinguit ardorem, quae primum sobrietate atque moderamine animum temperat, mentem informat; deinde etiam deliciarum abstinentia restringit habenas corporalis ferocitatis. Ideo Lex recidit ciborum licentiam, epularum copias, non solum ut resecaret luxuriam: verum etiam ut inhibentis contemplatione praecepti viam tractationi rationis aperiret, quae irritamenta gulae caeterasque recideret cupiditates, corporeas passiones motusque cohiberet. Temperantia est igitur correctionis praevia, disciplinae magistra.
1.5.2
Ab hac profectus Jacob sanctus, primatus a fratre quos non habebat, accepit; ejusque praelatus assensu docuit in reliquum intemperantes proprio sibi viles esse judicio. Ab hac profectus Joseph, et calorem juventutis edomuit, et tentatum adulterinis animum illecebris, rectae rationis inductione firmavit. Denique quamvis fortis esset et validus, tamen tractatu rationis fulcire se maluit dicens uxori domini sui: Si Dominus meus non scit praeter me aliquid in domo sua, et omnia quaecumque habet, dedit in manus meas, neque subtractum est a me quidquam praeter te quae uxor illius es: et quomodo faciam verbum hoc malum, et peccabo coram Deo? Haec est igitur rectae rationis tractatio quam Graeci λογισμὸν nuncupant, qua mens sapientiae intenta solidatur. Pulchra enim ratio, quod nec beneficiis domini esse deberet ingratus, nec occultum posset esse peccatum. quod, Deo teste, committeret, quem latere non posset.
1.5.3
Bona igitur ratio, quae et hostilem plerumque affectum exuit, et dolorem injuriae sequestrat. Denique et in acie plerumque victorem mitigat, et ferituri mucronem retardat, et rogantem morti eripit; eo quod subjectis parcere justa ratio persuadeat. Nam de excludendo vel mitigando injuriae dolore quis melior magister, quam patriarcha Jacob, qui proprios coarguens filios Simeon et Levi ait: Odiosum me fecistis, ita ut saevus videar. Et utique ulti fuerant sororis injuriam, quae contra instituta patria violato fuerat pudore temerata; nec potuit Jacob, praeceptor disciplinae, custos pudoris, stuprum probare commissum: sed maluit insolentes ratione cohiberi, sciens quod indignationem ratio temperare posset.
1.5.4
Temperantia est igitur quae resecat cupiditates. Hanc primis hominibus tenendam mandavit Deus dicens: De fructu autem ligni quod est in medio paradisi non edetis, neque tangetis illud, ne moriamini Et quia non est retenta, ideo transgressores virtutis egregiae paradisi exsules facti sunt, et immortalitatis exsortes. Hanc Lex docet, et universorum infundit affectibus. 447
1.6.1
LIBER PRIMUS. CAPUT III.
1.6.1
Temperantiam, sapientiam, et disciplinam a Domino doceri; quod sequitur ad studium cohortatio: item culpam nostram ascribendam esse soli nostrae voluntati, qua vel peccato vel justitiae servimus; ac demum utra servitus utri praeferenda videatur?
1.6.1
Docere autem Dominum eam, et sapientiam, et disciplinam Scriptura testatur. De temperantia in Lege: de caeteris in libro Job, in quo scriptum est: Nonne Dominus est qui docet intellectum et disciplinam? Et in Evangelio Dominus ipse ait: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde Et alibi ad discipulos ait: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Unde autem discipuli dicti? Aut quid aliud a Christo nisi virtutum operari praecepta discebant? Denique David ait: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Utique timor Dei de numero virtutum est; quia initium sapientiae timor Domini, per quem adsciscitur piae forma doctrinae, de qua Paulus ait: Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, sed obedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis: liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae. Doctrina igitur facit ut possimus pervenire ad justitiam. Potest igitur acquiri justitia discendo. Intendamus igitur studio in formam Evangelicae doctrinae. Minimum studii plerumque pro maximo habetur In studio enim sunt omnia, per quod adhibetur obedientia, quae in utramlibet partem propenderit, aut culpam adjungit, aut gratiam. Haec nos in primo Adam traxit ad mortem, haec nos in Adam secundo ad vitam vocavit.
1.6.2
Non est quod cuiquam nostram ascribamus aerumnam, nisi nostrae voluntati. Nemo tenetur ad culpam, nisi voluntate propria deflexerit. Non habent crimen quae inseruntur reluctantibus: voluntaria tantum commissa sequitur delictorum invidia, quod in alios derivemus. Voluntarium sibi militem elegit Christus, voluntarium servum sibi diabolus auctionatur. Neminem jugo servitutis astrictum possidet, nisi se prius peccatorum aere ei vendiderit. Quid carnem quasi infirmam accusamus? Membra nostra arma sunt iniquitatis, et arma justitiae. Vidisti pauperem injuriam accipientem, protexisti eum; membra tua arma pietatis sunt, quibus pauperem ab injuria vindicasti. Vidisti egenum, donasti eum muneribus, dextera tua mortem a tuo pectore repulisti. Vidisti eum qui ducitur ad mortem, eripuisti eum, quia scriptum est: Eripe eum qui ducitur ad mortem: membra tua arma sunt justitiae, si injuste hominem perire non passus es. Vidisti mulierem, castigasti corpus tuum, mortificasti libidines, procaces meretricis oculos aversatus deseruisti, membra tua arma sunt castimoniae. Contra autem, si oculus tuus vidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti vulnus, impressisti telum 448 corpori tuo, membra tua arma peccati sunt. Vidisti possessionem pupillorum, et paternis eos expulisti sedibus, transtulisti terminos quos posuerunt patres tui, membra tua arma iniquitatis sunt. Affectus igitur, non caro auctor est culpae, caro autem voluntatis ministra. Non ergo vendat nos voluntas nostra.
1.6.3
Clamat Apostolus: Nescitis quoniam cui exhibuistis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obedistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis in justitiam? Ergo si aut peccato servimus, aut justitiae, consideremus in qua parte servitus tolerabilior, fructus uberior. Sed qui potest esse fructus in morte? Peccati enim stipendium mors; et ideo nullus in eo fructus est, sed pudoris dispendium; cum ea quae gessimus, erubescimus. Servire autem justitiae libertas est. Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Utraque conditio optima, esse sub Christo, sub quo et pretiosa servitus et gloriosa libertas. Pretiosa servitus quasi tanti sanguinis pretio comparata: gloriosa autem libertas quam nulla servitus culpae, nulla peccatorum vincula constringunt, nulla flagitiorum onera, nulla criminum commercia degeneris nexui servitutis addicunt.
1.6.4
Disce humilitatem, o homo, apostolici vim cognosce magisterii. Si servum te dicas, libertus es: si liberum te jactes, servus es. Nam et ille qui quasi servus redemptus est, libertatem habet, et iste qui quasi liber vocatus est, bonum est illi ut servum Christi se esse cognoscat, sub quo servitus tuta est, et libertas secura. Quis quasi idiotam Paulum vel in ipso jure asserit? Scivit enim discernere inter libertum, et liberum; et ideo non perfunctorie, sed proprie dixit: Qui enim vocatus est in Domino servus, libertus est Domini: similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Revera enim omnes Christi liberti sumus, nemo liber. Omnes enim in servitute generati. Quid servili conditioni arrogantiam libertatis assumis? Quid titulos nobilitatis usurpas, servilis haereditas? Nescis quod te Adae atque Evae culpa mancipaverit servituti. Nescis quod redemerit te Christus, non emerit. Non auro, non argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni. clamat apostolus Petrus. Ergo redemptus a Domino es. Servus es qui creatus es, servus es qui redemptus es, et quasi Domino servitutem debes, et quasi Redemptori. Nec inferiorem putes libertinitatem sub Christo, quam libertatem esse. Ad dignitatem aequalis, ad tuitionem praestantior est, ad gratiam par, adversus lapsum cautior, adversus superbiam tectior. Ita libertatem accepisti, ut meminisse manumissoris tui debeas, ut patrono tuo noveris legitimum obsequium deferendum; ne ab ingrato revocetur libertas. Quid te beatius, qui sub Domino regnas, et sub patrono militas? 449
1.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT IV.
1.7.1
Quantum Deus homini concesserit, cum ei Legem dedit, et gratiam adjunxit. Ubi solvuntur duae quaestiones: Quomodo bona sit Lex, quae mortem operetur; et quomodo quae mortem operetur, mors nobis non sit?
1.7.1
Quid autem est quod tibi non contulit Dominus? Legem dedit, peccatum prodidit, adjunxit gratiam. Lex enim peccatum denuntiavit: sed in conditione lubrica penitus cohibere non potuit. Cognovi enim peccatum quod nesciebam. Cognovi concupiscentiam esse peccatum; et hac occasione cognitionis, peccati aera cumulata sunt; quia peccatum quod ante per ignorantiam meam mortuum videbatur, in me revixit: ego autem mortuus sum peccati vulnere; quia cognitio culpae quae mihi profutura videbatur, haec nocuit, ut scirem quod vitare non poteram. Peccatum enim prodidit, et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius acerbavit invidiam. Itaque supra modum factum est peccatum mihi; quia cumulatum est denuntiatione mandati. Crescit enim culpa, cum proditur, nec cavetur. Quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? Aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrando peccatum, operatum est in me mortem? Nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse Dominus ait: Si non venissem, et locutus fuissem his, peccatum non haberent.
1.7.2
Quid miraris igitur si Lex quibusdam morti sit, cum morti sit et Domini salutaris adventus, per quem redempti sumus? Infidelis enim mortem sibi quaerit ex gratia: manet autem mandati gratia. Etenim sicut cognitio venenatorum poculorum consummatur ad disciplinam medicinae: sic divinum mandatum ad vitam aeternam. Sicut autem ei qui male utitur noxiis potionibus, cognitio earum in malum vertitur et periculum; et quo magis venena cognoverit, hoc se intelligit amplius periclitari: sic forma mandati iis qui Legem male interpretantur, vel demonstrata atque interdicta peccata vitare non possunt, mortis auctor est. Sicut ergo bonum est antidotum, etiamsi imprudenti aut intemperanti non bonum: sic bonum mandatum, etiamsi intemperanti non bonum est. Ergo bonum mandatum, quod alicui mors est. Responsum igitur habe primae propositioni: quia potest esse bonum mandatum, quod mihi mors est; bonum per naturam salutaris praecepti; mors per intemperantiam carnis.
1.7.3
Et quia diximus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors, quod per bonum licet, tamen mihi operatum est mortem. Sic enim proposuit Apostolus: Quod ergo bonum est, mihi mors est. Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Itaque spectemus singula. Mandatum utique Legis est: Lex autem spiritalis est, cujus gratiam video, pulchritudinem laudo, formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego venumdatus sub peccato, trahor 450 invitus ad culpam. Etenim quasi servo culpa dominatur. Itaque odi crimen, et facio. Mens odit, caro concupiscit; ego tamen in utraque, qui Legi mente consentio, et carne quod nolo, hoc ago. Bonum ergo mandatum cui consentio; et mens bona quae quod bonum est, elegit. Bona ad judicandum, sed infirma plerumque ad resistendum; quia repugnat ei corporis appetentia, et captivam eam trahit ad erroris illecebras.
1.7.4
In quo periculo unum est remedium, ut quem Lex liberare non potuit, liberet Dei gratia. Sic enim scriptum est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Itaque fit ut licet peccatum quod latebat, id est, concupiscentia mea quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata sit, dum proditur, et supra modum facta sit ipsum peccatum( erat enim peccatum etsi nesciebatur, sed cognitione coacervatum est, et quasi incrementum erroris assumpsit, atque in naturam delicti cessit forma mandati), mihi tamen mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem solvimur omni mortis periculo. Absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi Legis mors non est, etsi mortem operetur. Quod enim conturbamur, fragilitatis est: quod evadimus, Christi.
1.8.1
LIBER PRIMUS. CAPUT V.
1.8.1
Qua ratione Lex non suffecerit: sed necessaria fuerit gratia per mortem Christi donata; cum quo nos etiam mori, resurgere, et versari debeamus?
1.8.1
Ergo ut ad exordia sermonis hujus revertamur, mens bona est quae habet tractationem rationis, et intendit sapientiae disciplinis: sed gravis lucta est ei cum mortis corpore, et plerumque rationem mentis vincit carnis illecebra. Et ideo Dominus primo Legem dedit, cui mens hominis sese ad obtemperandum dedit, et ei servire coepit, ut esset subdita: sed caro subjecta non erat; quia sapientia carnis non est Legi subdita, et praeceptis ejus repugnabat. Non enim poterat virtuti obedire, cupiditatibus dedita, et lenociniis carnalibus implicata. Ideo laborandum est, ut teneamus Dei gratiam. Mens itaque bona, si rationi intendat; sed parum perfecta, nisi habeat gubernacula Christi. Venit enim Dominus Jesus, qui nostras passiones cruci suae affigeret, peccata donaret: in cujus morte justificati sumus; ut totus mundus ejus mundaretur sanguine. Denique in morte ipsius baptizati sumus.
1.8.2
Si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam, peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clavis affixae teneantur. Si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam viventes ad ea quae sunt mundana revocamur? Quid nobis cum elementis hujus mundi? Quid cum cupiditatibus? Quid cum luxuria atque lascivia quibus cum Christo mortui sumus? Quod si simus in Christo mortui, in Christo resurreximus: cum Christo igitur versemur: cum Christo superiora quae sunt, non quae 451 corruptibilia et terrena quaeramus. Christus resurgens a mortuis veterem hominem affixum cruci reliquit, novum resuscitavit. Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, Deo resurgeremus. Mortua est caro nostra, quid iterum peccato reviviscit? Quid iterum peccato obedit? Quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit? Mortui sumus carne, renovati sumus spiritu. Spiritu ambulemus, qui spiritum Christi accepimus. Si autem spiritus Christi in nobis, ergo sit nobis caro mortua propter peccatum: spiritus vero vivat propter justificationem.
1.8.3
Sic quod erat impossibile Legi, solutum est, si in spiritu ambulemus, si passiones sepelivimus, si crucem hujus corporis non resolvamus, si chirographum peccati quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si veteris hominis amictum quem exuimus, non induamus. Scriptum est enim in Canticis: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos? Mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur ejus pullulant vitia? Ideo Lex non praevaluit, quia non carnem mortificavit: ideo quasi umbra praeteriit, quia non coloravit: ideo etiam obumbravit nos a sole justitiae, quia coacervavit crimina. Ergo et obfuit.
1.9.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VI.
1.9.1
Promulgatae Legis fructus esse peccati confessionem, ac humilitatem, immo et gratiam ipsam, et charitatis pignus: quibus subjungitur ad gratitudinis officia exhortatio cum beneficiorum homini concessorum enumeratione.
1.9.1
Quid igitur opus fuit ut Lex promulgaretur, si profutura non erat? Habebamus jam legem naturae; erat enim unusquisque sibi lex, qui opus legis scriptum habebat in corde suo. Illam non tenuimus: cur addebatur et altera, in cujus operibus caro non posset justificari? Accessit vinculum, non solutio: addita est peccatorum agnitio, non remissio. Peccavimus omnes qui poteramus excusationem praetendere per ignorantiam: os obstructum est omnibus.
1.9.2
Profuit tamen mihi, coepi confiteri quod negabam: coepi delictum meum cognoscere, et injustitiam meam non operire: coepi pronuntiare adversus me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietates cordis mei. Sed et illud mihi prodest, quod non justificamur ex operibus Legis. Non habeo igitur unde gloriari in operibus meis possim, non habeo unde me jactem; et ideo gloriabor in Christo. Non gloriabor quia justus sum: sed gloriabor quia redemptus sum. Gloriabor, non quia vacuus peccatis sum, sed quia mihi remissa sunt peccata. Non gloriabor quia profui, neque quia profuit mihi quisquam: sed quia pro me advocatus apud Patrem Christus est: sed quia pro me Christi sanguis effusus est. Facta est mihi culpa mea merces redemptionis, per quam mihi Christus advenit. Propter me Christus mortem 452 gustavit. Fructuosior culpa, quam innocentia. Innocentia arrogantem me fecerat, culpa subjectum reddidit.
1.9.3
Habes igitur quibus latio profuit tibi Legis. Sed dicis quia per Legem superabundavit peccatum. Sed ubi superabundavit peccatum, superabundavit et gratia. Mortuus es peccato, homo: ergo Lex jam non obest. Resurgis per gratiam; ergo Lex profuit; quia acquisivit gratiam. Accepisti etiam pignus Christi charitatis; quoniam qui pro te mortuus est, advocatus est tibi, et sanguinis sui mercedem reservat, et qui peccatorem reconciliavit Patri, multo magis commendat innocentem, et tuetur subditum, qui adscivit noxium.
1.9.4
Tanti igitur beneficii debitor non rependes obsequium? Haeredem te fecit, cohaeredem te fecit; haeredem Dei, cohaeredem Christi: spiritum tibi adoptionis infudit. Numera haec, et adjunge non tam ad debiti nexum, quam ad muneris accepti conservationem. Cohaeres Christi es, si compatiare, si commoriare, si consepeliare cum Christo. Suscipe passiones ejus, ut supra passiones cum eodem esse merearis. Vide quomodo tibi peccata superiora donavit; ut nihil faceret obesse, quod peccasti. Vide quomodo te hortatur, ne amittas quod accepisti. Brevis hujus laboris est meta, et corona fructus perpetui: tolerabilis passio, merces inaestimabilis. Quid enim te angit? An ignobilitatis abjectio? Sed erit tibi in futurum gloriosa nobilitas devotionis ac fidei. Num census tenuior, victus augustior? Sed erunt tibi divitiae remunerationis aeternae, in quibus rei ullius egere non possis. Num amissio filiorum? Recipies perpetuos, quos susceperas temporales, et dicetur de te; Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem. Indignae, inquit, passiones sunt hujus temporis ad futuram gloriam, Scriptura tibi dicit.
1.9.5
Adde quia vita beata his adversis saecularium molestiarum, aut passionum corporalium non minuitur, sed magis probatur. Adde quod vel patrimonii damna non sentit, vel necessitudinum forti mente abscondit dispendia, absorbet dolorem. Adde quia nescit naufragia, qui semper in portu tranquillitatis est. Quid illud, quod labor tibi communis est cum omni creatura; quia propter te mundus ipse servitutem tolerat corruptionis; quia cum sanctis tibi laboris hujus et exspectationis commune consortium est? Sol occasum suum recognoscit, luna defectum, errorem stellarum lumina, dum totius corporis nostri exspectatur redemptio.
1.9.6
Sed vereris dubios vitae anfractus, et adversarii insidias, cum habeas auxilium Dei, habeas tantam ejus dignationem, ut Filio proprio pro te non pepercerit. Pulchro verbo usa est Scriptura, ut Dei Patris erga te pium propositum declararet, qui Filium morti obtulit. Et Filius mortis acerbitatem sentire non potuit. Quod in Patre fuit, nihil sibi ipse reliquit: totum 453 pro te obtulit: quod in plenitudine divinitatis, nihil ipse amisit, et te redemit. Considera affectum patrium. Quod pietatis est, quasi morituri Filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit dolorem; ne tibi periret fructus redemptionis. Tantum fuit Domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo periclitaretur, dum te lucraretur. Ille propter te dispendia nostra suscepit; ut te divinis insereret, coelestibus consecraret. Mire etiam addidit: Pro nobis omnibus tradidit illum; ut ostenderet quod ita omnes diligat, ut dilectissimum sibi Filium pro singulis traderet. Pro quibus igitur quod super omnia est dedit, potest fieri ut non in illo universa donaverit? Nihil enim excepit, qui omnium concessit auctorem.
1.9.7
Nihil est igitur quod negari posse nobis vereamur: nihil est in quo de munificentiae divinae diffidere perseverantia debeamus, cujus fuit tam diuturna et jugis ubertas; ut primo praedestinaret, deinde vocaret; et quos vocaret, hos et justificaret; et quos justificaret, hos et clarificaret. Poterit deserere quos tantis beneficiis suis usque ad praemia prosecutus est? Inter tot beneficia Dei num metuendae sunt aliquae accusatoris insidiae? Sed quis audeat accusare quos electos divino ceruit judicio? Num Deus Pater ipse qui contulit, potest dona sua rescindere; et quos adoptione suscepit, eos a paterni affectus gratia relegare? Sed metus est ne judex severior sit. Considera quem judicem habeas. Nempe Christo dedit Pater omne judicium. Poterit te ergo ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cujus vitam suae mortis mercedem esse cognoscit? Nonne dicet: Quae utilitas in sanguine meo, si damno quem ipse salvavi? Deinde consideras judicem, non consideras advocatum. Potest iste saeviorem ferre sententiam, qui interpellare non desinit, ut paternae reconciliationis in nos conferatur gratia?
1.10.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII.
1.10.1
Eam in nobis debere esse charitatem, ut nullis adversis a Christo separemur, cum illis non minuatur beata vita: beatam enim vitam reperiri in hominibus, in quibus fuerit vita perfecta; et in quo haec consistat. Denique virum perfectum supra casus omnes ac aerumnas esse positum.
1.10.1
Sed etsi qua imminerent gravia, nequaquam nos a Christo separare deberent. Cur nos pro illo non etiam dura et acerba toleremus, qui pro nobis tam indigna suscepit? Ideoque debet in nobis esse charitas, ut nullis periculis revocemur a Christo. Scriptum est enim: Aqua multa excludere non poterit charitatem, et flumina non concludent eam; quia torrentem transit anima diligentis. Nulla tempestas, nullum profundum periculum, nullus terror mortis aut poenae vim charitatis imminuit. In his enim probamur, in 454 his beata vita est, etiamsi multis periculis inundetur.
1.10.2
Non enim frangitur sapiens doloribus corporis, nec vexatur incommodis: sed etiam in aerumnis beatus manet. Neque enim adversa corporis vitae beatae munus imminuunt, neque de ejus suavitate aliquid delibant; quia non in delectatione corporis vitae beatitudo est: sed in conscientia pura ab omni labe peccati, et in ejus mente, qui cognoscit quia quod bonum est, hoc delectat, etiamsi asperum sit; quod autem indecorum, etiamsi suave, non mulcet. Ergo causa bene vivendi, non delectatio corporalis, sed mentis prudentia est: non caro quae subjecta est passioni, sed mens quae judicat quia nihil melius delectat, quam consiliorum honestas, et operum pulchritudo. Ea igitur beatae interpres est vitae. Melior est enim prudentia vel ratio arbitra passionis, quam passio: praestantiusque quod judicat, quam quod judicio subjectum est. Neque enim fieri potest, ut ratione sit melius, quod est irrationabile. Habet ergo in se remunerationem suam qui sequitur Jesum, et in suo affectu praemium et gratiam: etiamsi dura sustineat, beatus tamen est suis moribus, beatus ipsis periculis, sicut Dominus definivit dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam.
1.10.3
Est ergo beata vita in hominibus, sed in his scilicet in quibus fuerit perfecta vita. Perfecta autem vita non sensibilis ista, sed illa rationabilis secundum tractationem rationis, et mentis vivacitatem: in quo non est portio hominis, sed perfectio quae non tam est in conditione hominis, quam in operatione. Ea enim beatum facit. Huic igitur viro quid est bonum, nisi ipse sibi quod habet, et adest ei hoc bonum, et causa ei erit futurorum bonorum? De hoc bono dixit Salomon: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus. Superfluant tibi aquae de tuo fonte: in tuas autem plateas discurrant. Sint tibi soli constitutae, et nemo alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius. Utere igitur interno bono tuo.
1.10.4
Testimonium autem boni hujus maximum, quoniam qui habet, alia non requirit. Quid enim requirat, qui inferiora despicit? Praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est: Cervus amicitiae, et pullus gratiarum confabuletur tibi. Amicitia autem praecedat te, et una sit tecum in omni tempore. Bona enim virtutum amicitia, et summi boni charitas. Nihil itaque aliud quaerit perfectus ille, nisi solum et praeclarum bonum. Unde et dicit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam delectationem Domini. Neque vero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni velut solitaria societate contentus sit. Hujus enim amicitia circumdatus, plurimus erit. Abundat enim hujusmodi viro ad beatitudinem et ad possessionem boni; et ideo nihil aliud desiderat. 455 Nihil enim quasi novum exspectat, qui omnia habet. Nihil est enim boni quod non habeat: nec superfluis delectatur, sed necessariis, et eo ipso necessario quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit: idque indulget quod ab interioris hominis proposito non discrepet, quod faciat utrumque unum, et reconciliet interiorem juxta hominem atque exteriorem Deo, ut fiat in utroque unus spiritus.
1.10.5
Hujus igitur propositi vir nec dispendiis minuitur, nec adversis frangitur, nec repagulis inhibetur, nec suorum amissionibus moestificatur. Ad cujus informationem dicit Apostolus: Nolumus autem ignorare vos, fratres, de dormientibus; ut non tristes sitis, sicut et caeteri qui spem non habent. Solatus enim se resurrectionis fide, et futurae remunerationis gratia, nec recipit ea mente moestitiam, qua adhaeret Deo, et divinae praestantiae voluptate laetatur. Qui autem contristatur his, non secundum Deum contristatur. Quod autem non secundum Deum, hoc plenum stultitiae. A perfecto igitur abest hujus mundi tristitia quae non secundum Deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae. Hujusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non annumeratur habitudo corporis, et quidam exterioris usus naturae, cum simul adversus delicias corporis, fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias, invictus animus uniformem debeat servare constantiam; ut corpus ipsum scindat, sensusque exuat carnis, qui beatitudinis palmam tenere desiderat, cujus fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum, et si fieri potest, in omnium sit virtutum consortio.
1.10.6
Nescit igitur perfectus incommoda hujus corporis, aut adversa mundi, neque sentit, qui alienum ab hujusmodi metu ne occidant, animum gerit. Non enim vita perfectior, si his careat, definitur: sed si ista contemnat. Nam si ita definiretur, ut ea esset beata vita, quae ab hujusmodi casibus expers vacuaque reperiri posset, utique his accedentibus non posset beatus aliquis definiri. Ea igitur sequestrata sunt, et hoc solum in aestimatione beatae vitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione veri et boni, ejus definitio teneretur; quoniam qui id habet, despuit caetera, nec requirit.
1.11.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VIII.
1.11.1
Sapientem ita delectari sanitate corporis aut liberis, ut si illa amittat, non ideo minus beatum se putet; cum praeter summum bonum nihil cupiat. Eumdem ergo suam ac suorum captivitatem, infirmitates corporeas, ac caetera adversa non formidare, quod nec illis beatitudini quidquam adimatur, nec adjiciatur prosperis.
1.11.1
Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis? Negare non possumus quod delectetur secundum naturam, et libentius accipiat non dolere aliquid, quam dolere; nisi forte pro Christo pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat, et 456 totum corpus suum morti offerat. Idem tamen etiam praeter causam fidei atque justitiae, si desit sanitas, non afficiatur animo, neque frangatur dolore corporis, qui se potest virtutum perfectione solari.
1.11.2
Quaero etiam utrum delectetur liberis? Quis istud abnuat? Neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. Tamen et si amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus. Quod enim perfectum, beatum. Quin etiam si adversa toleret, quam si secundis affluat, magis solet hujusmodi videri perfectus: quamvis neque si desint, neque si adsint externa commoda, aut laeta corporis, decedere quidquam virtuti soleat, vel accedere. Sed plerisque tam laudi fuit tolerasse adversa fortiter, quam non incidisse. Verum haec specie aestimantur, non pondere.
1.11.3
Illud profundum, virum justum nihil velle, nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis ducere: non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari; cui si aliud adjungatur quod delectet eum, ut est filiorum suavitas, non illud amittitur, sed istud adjungitur. Non enim minuunt accedentia beatitudinem, quae augere non possunt; quia plenum illud et inviolabile manet, in quod anima sese induit, et cui se inseruit et infudit. Manet semper inter adversa et delectabilia perfecta virtus; neque adversa de perfectione ejus quidquam minuunt, neque delectabilia adjungunt perfectioni. Quid enim est quod is qui ad summum ascendit, aut damni de caducis sentiat, aut commoditatis?
1.11.4
Neque vero, quod gravissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captivitatem vel ipse veniat, vel ejus filii. Non enim intolerabiliter feret quod habet natura, vel quod videtur Domino. Denique justus dixit: Bonum verbum quod locutus est Dominus. Et dixit: Fiat pax et fides in diebus meis. Non utique justus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captivitatis gratulabatur: sed voluntati Domini obviare non poterat; et ideo mandata ejus aequanimiter suscipiebat ut servulus. Accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captivitate meritum eminere virtutis. Neque enim minus beatus Hieremias in captivitate, minus etiam Daniel, minus Esdras, minus beati Ananias, Azarias, et Misael, quam si in captivitatem non incidissent; cum ideo in captivitatem ducti sint, ut populo et praesentia in captivitate solatia, et spem evadendae captivitatis afferrent. Perfecti enim est viri communitatem naturae sustentare animi virtute, et ad meliora adducere; nec succumbere iis quae plerisque terribilia et formidolosa videntur: sed quasi fortem militem gravissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire; et quasi providum gubernatorem navem in tempestate regere, atque occurrendo insurgentibus fluctibus, magis vitare naufragium sulcando undas, quam declinando. Non iste in persecutione pavidus, non in tormentis mollior, ne torquentem 457 exasperet: sed quasi athleta fortis, qui repercutiat verberantem si non caedis, certe sermonis flagello; qui metuenda multis tormenta despiciat dicens: Sagittae infantium factae sunt plagae eorum; qui cum gravissimo licet dolore luctetur, nec se miserabilem praebeat; sed ostendat tamquam in laterna lumen, etiam inter asperas procellas et gravissimos flatus suam lucere, nec exstingui posse animi virtutem. Non iste in suorum injuriis mollis, nec de sepulcro sollicitus sui corporis, cui sciat coelum deberi: non in captivitate civicae plebis abjectior; sed sicut judex severus, infidelium perfidiam erroresque condemnans ut Daniel qui sacerdotum furta prodebat, et superstitiones eorum redarguebat, ostendens nulla veritate subnixas, sed fraudibus adumbratas. Talis vir postremo est perfectus, qui omnes velit bene agere, nihilque cuiquam accidere mali; et si praeter voluntatem ejus acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nihil amittat.
1.11.5
Sed forte aliquis putet aegritudinem atque imbecillitatem corporis impedimento esse ad perfectionis munus implendum; eo quod non possint ad opera manuum ulla factaque procedere. Verum ea sibi justus impedimento esse non sentiet: immo etiam eum qui ea miserabiliter defleat, corripiet, et quasi ignavum arguet, quod plus in corporis usu, quam in animi virtute constituat: quod ea quibus serviat, desideret, cum habeat quod aliis magis possit jubere: quod in paupertate ingemiscat, qui possit supra mundi opes esse; fideli enim totus mundus divitiarum est: quod ignobilitatem defleat, qui debeat despicere regias potestates, divitibus et potentibus imperare. Haec enim vita justi, qui etiam quas habeat facultates, communes aestimare debeat; immo etiam inopibus dividere, dispensare pauperibus, recidere voluptates proprias, tenuare sumptum, adhibere parcimoniam temperantiae, sobrietatem tenere in prosperis, patientiam in adversis, in dolore tolerantiam, magnanimitatem in periculis, sanitatis perpetuae vota nescire, mortis imminentis terrore non concuti, neque eum praestantiorem putare, cui secundum naturam liberi, propinqui, salubritas, laetitia, affluentia redundaverint, quam cui illa defuerint, neque externis saeculi, sed virtutis domesticis merita pensare.
1.11.6
Illam quoque formam justi esse quis abnuat; ut nihil metuat, nihil reformidet, nisi virtutis dispendia, aliorumque vanas formidines comprimat, quas habeant de periculorum sollicitudine, mortis timore, corporis infirmitate; 458 ut doceat dissolvi corpore, et esse cum Christo multo melius; ut ostendat quia operationes non impediuntur debilitatibus corporis, sed augentur; neque splendore generis, aut propinquorum subsidiis, aut opibus, sed bono commendantur affectu. Neque enim minus beatus Helias quam Moyses; cum alter cibi indigus, melotide vili, sine filiis, sine sumptu, sine comite: alter populi ductor, laetus sobole, succinctus potentia, diverso genere meritum aequale fundaverint, sicut in Evangelio declaratum est, quando cum Domino Jesu in resurrectionis gloria refulserunt. Videtur enim parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem. Nec minus beatus Elisaeus quam David, cum alter regibus subditus, alter regali potestate praeditus, propheticae sanctificationis haud disparem sint adepti gratiam.
1.11.7
Quid enim deest ei qui illud bonum possidet, et habet sibi semper comitem sociamque virtutem? In quo statu non potentissimus? In qua paupertate non dives? In qua generis ignobilitate non clarus? In quo otio non laboriosus? In qua debilitate non vegetus? In qua infirmitate non fortis? In qua somni quiete feriatus, quem etiam quiescentem virtus propria non relinquit? In qua solitudine non stipatus, quem vita beata circumdat, quem vestit gratia, quem gloriae amictus illustrat? Non minus etiam otiosus, quam cum operatur, beatus; nec minus dormiens, quam vigilans, gloriosus; quia non minus dormiens, quam cum vigilat, incolumis et sanus est. Quando autem feriatus videri potest, cujus mens semper operatur? Quando autem solus, qui cum illo semper bono est, de quo ait Propheta: Replebimur in bonis domus tuae? Quando abjectus, cujus conversatio est in coelo? Quando non decorus, qui ad illius decoris, et solius boni se conformat similitudinem; qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat? Et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam, resolutis nervis, et confractam viderit, et usum ejus interruptum, abjiciat eam, atque ejus numeros non requirat, sed voce ipse se mulceat: ita et iste citharam corporis sui otiosam jacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, divinis oraculis et scriptis propheticis alleviabit, suave illud et jucundum animo tenens, mente complectens; cui nihil triste possit accidere, cum semper ei divinae praesentiae aspiret gratia, et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus.

Intertext edge

Open linked passage

Note