De sacramentis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6976 Desac
2.1.1
LIBER SECUNDUS. 355. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Resumit explicationem diluvii, quo figuratum esse asserit verum baptismum; ubi de aliis baptismis pauca subjungit.
2.1.1
In diluvio quoque figuram baptismatis praecessisse hesterno coepimus disputare. Quid est diluvium, nisi in quo justus ad seminarium justitiae reservatur, peccatum moritur? Ideo Dominus ut vidit hominum pullulare delicta, justum solum cum sua progenie reservavit; aquam autem supra montes quoque exire praecepit. Et ideo in illo diluvio omnis corruptela carnis interiit, sola justi prosapia et forma permansit. Nonne hoc est diluvium, quod est baptisma; quo peccata omnia diluuntur, sola justi mens et gratia resuscitatur?
2.1.2
Multa sunt genera baptismatum, sed unum baptisma, clamat Apostolus. Quare? Sunt baptismata gentium, sed non sunt baptismata. Lavacra sunt, baptismata esse non possunt. Caro lavatur, non culpa diluitur; immo in illo lavacro contrahitur. Erant autem baptismata Judaeorum,, alia superflua, alia in figura. Et figura ipsa nobis proficit, quia veritatis est nuntia.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.2.1
Piscinae Probaticae ab angelo commotae, ac ei qui primus in illam descendisset, sanitatem restituentis; itemque paralytici ad Christum responsio edisseruntur.
2.2.1
Quid lectum est heri? Angelus, inquit, secundum tempus descendebat in piscinam, et quotiescumque descendisset angelus, movebatur aqua; et qui prior descendisset, sanabatur ab omni languore quocumque tenebatur. Quod significat figuram venturam Domini nostri Jesu Christi.
2.2.2
Angelus quare? Ipse est enim magni consilii Angelus. Secundum tempus, quod ad horam novissimam servabatur; ut in occasu ipso diem deprehenderet, et differret occasum. Quotiescumque ergo descendisset angelus, movebatur aqua. Dicis fortasse: Quare modo non movetur? Audi quare? Signa incredulis, fides credentibus.
2.2.3
Qui prior descendisset, sanabatur ab omni infirmitate. Qui est prior, tempore, an honore? Utrumque intellige. Si tempore, prior qui descendisset, sanabatur ante, hoc est, de populo 356 Judaeorum magis quam de populo nationum. Si honore, qui prior descendisset, hoc est, qui haberet Dei metum, studium justitiae, gratiam charitatis, castitatis affectum; ipse magis sanabatur. Tamen tunc temporis unus sanabatur, tunc, inquam, temporis in figura qui prior descendisset, solus curabatur. Quanto major est gratia Ecclesiae, in qua omnes salvantur, quicumque descendunt?
2.2.4
Sed videte mysterium. Venit Dominus noster Jesus Christus ad piscinam, multi aegri jacebant. Et facile ibi multi aegri jacebant, ubi unus tantummodo curabatur. Deinde ait ad illum paralyticum: Descende. Ait ille: Hominem non habeo. Vide ubi baptizaris. Unde sit baptisma, nisi de cruce Christi, de morte Christi? Ibi est omne mysterium, quia pro te passus est. In ipso redimeris, in ipso salvaberis.
2.2.5
Hominem, inquit, non habeo; hoc est, quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Non poterat descendere, non poterat salvari, qui non credebat quod Dominus noster Jesus carnem suscepisset ex Virgine. Hic autem qui opperiebatur mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, exspectans eum de quo dictum est: Et mittet Dominus hominem qui salvos faciat eos; dicebat: Hominem non habeo; et ideo ad sanitatem meruit pervenire, quia credebat in advenientem. Melior tamen et perfectior fuisset, si credidisset jam venisse quem sperabat esse venturum.
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.3.1
Nonnullis ex historia Naaman enarratis, alias aliquot ejusdem sacramenti figuras perstringit.
2.3.1
Nunc vide singula. Diximus figuram praecessisse in Jordane, quando Naaman leprosus ille mundatus est. Puella illa ex captivis quae est, nisi quae speciem habebat Ecclesiae, et figuram representabat? Captivus enim erat populus nationum, captivus erat, non dico captivitatem sub hoste aliquo populo constitutam: sed eam captivitatem dico quae major est, quando diabolus cum suis saevo dominatur imperio, et captiva sibi colla subjicit peccatorum.
2.3.2
Ergo habes unum baptisma, aliud in diluvio, habes tertium genus, quando in mari Rubro baptizati sunt patres, habes quartum genus in piscina, quando movebatur aqua. Nunc te consulo utrum credere debeas quia habes 357 praesentiam Trinitatis in hoc baptismate, quo baptizatur in Ecclesia.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.4.1
Alias duas baptismatis figuras; in ferro quod ad preces Elisaei natavit, nec non in fonte qui, misso ligno, dulcis factus est, proponit Auctor.
2.4.1
Idem itaque Dominus noster Jesus Christus in Evangelio suo dicit ad Apostolos: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sermo hic Salvatoris est.
2.4.2
Dic mihi, o homo! Invocavit Elias de coelo ignem, et descendit ignis de coelo. Invocavit Elisaeus Domini nomen, et de aqua ferrum securis ascendit quod demersum fuerat. Ecce aliud genus baptismatis. Quare? Quia omnis homo ante baptismum quasi ferrum premitur atque demergitur: ubi baptizatus fuerit, non tamquam ferrum, sed tamquam jam levior fructuosi ligni species elevatur. Ergo et hic figura altera. Securis erat qua caedebantur ligna. Cecidit manubrium de securi, hoc est, ferrum demersum est. Filius prophetae nescivit quid faceret: sed hoc solum scivit, ut rogaret Elisaeum prophetam, et remedium postularet. Tunc ille lignum misit, et ferrum levatum est. Vides ergo quod in cruce Christi omnium hominum levatur infirmitas?
2.4.3
Aliud, etsi non ordinem tenemus; quis enim possit omnia gesta comprehendere Christi? sicut apostoli dixerunt. Moyses cum venisset in desertum, et sitisset populus, et venisset ad Merrha fontem, et bibere vellet aquam: quia ubi primum hausit, amaritudinem sensit, et coepit bibere non posse; ideo Moyses misit lignum in fontem, et coepit aqua quae antea erat amara, dulcescere
2.4.4
Quid significat, nisi quia omnis creatura corruptelae obnoxia, aqua amara est omnibus. Etsi ad tempus suavis est, etsi ad tempus jucunda; amara tamen est, quae non potest auferre peccatum. Ubi biberis, sities: ubi potus coeperis suavitatem, iterum amaritudinem senties. Amara ergo aqua: sed ubi crucem Christi, ubi acceperis coeleste sacramentum, incipit esse dulcis et suavis: et merito dulcis, in qua culpa revocatur. Ergo si in figura tantum valuerunt baptismata, quanto amplius valet baptisma in veritate?
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.5.1
Ad preces sacerdotis adesse Trinitatem et colligit e superioribus, et ex figuris corporeis quibus in Christum atque in discipulos Spiritus sanctus illapsus dicitur, confirmat.
2.5.1
Nunc ergo consideremus. Venit sacerdos, precem dicit ad fontem, invocat 358 Patris nomen, praesentiam Filii et Spiritus sancti: utitur verbis coelestibus. Coelestia verba quae? Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Si ergo ad hominum sermonem, ad invocationem sancti aderat praesentia Trinitatis, quanto magis ibi adest, ubi sermo operatur aeternus? Vultis scire quia descendit Spiritus? Audisti quia quasi columba descendit. Quare quasi columba? Ut increduli vocarentur ad fidem. In principio signum debuit esse, in posterioribus debet esse perfectio.
2.5.2
Accipe aliud: Post mortem Domini nostri Jesu Christi apostoli erant in uno loco, et orabant in die pentecostes; et subito factus est magnus sonus, quasi cum vi magna Spiritus ferretur, et visae sunt linguae dispersae, sicut ignis. Quid hoc significat, nisi descensum Spiritus sancti, qui se voluit incredulis etiam corporaliter demonstrare, hoc est, corporaliter per signum, spiritaliter per sacramentum? Ergo manifestum testimonium ejus adventus, nobis autem fidei jam praerogativa defertur; quia in principio signa incredulis fiebant, nobis jam in plenitudine Ecclesiae non signo, sed fide veritas colligenda est.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.6.1
Cum in homines mortis sententia propter peccatum lata fuisset, baptismus ad eosdem resuscitandos inventus astruitur.
2.6.1
Nunc disputemus quid sit quod dicitur baptisma. Venisti ad fontem, descendisti in eum, attendisti summum sacerdotem, levitas et presbyterum in fonte vidisti. Quid est baptismum?
2.6.2
In principio Deus noster hominem fecit, ut si peccatum non gustaret, morte non moreretur. Peccatum contraxit, factus est obnoxius morti, ejectus est de paradiso. Sed Dominus qui sua vellet beneficia permanere, et insidias omnes abolere serpentis, rescindere quoque omne quod nocuit; primum quidem sententiam tulit in hominem: Terra es, et in terram ibis; et morti hominem fecit obnoxium. Erat divina sententia, solvi humana conditione non poterat. Remedium datum est, ut homo moreretur, et resurgeret. Quare? Ut illud quod ante damnationis loco cesserat, loco cederet beneficii. Quid illud est nisi mors? Quaeris quomodo? Quia mors interveniens finem facit peccati. Quando enim morimur, utique peccare desistimus. Satisfactum ergo sententiae videbatur, quia homo qui factus fuerat ut viveret, si tamen non peccaret, incipiebat mori. Sed ut Dei perpetua gratia perseveraret, mortuus est homo: sed Christus invenit resurrectionem, id est, ut redintegraret coeleste beneficium, quod fraude fuerat serpentis amissum. Utrumque ergo 359 pro nobis; quia et mors finis est peccatorum, et resurrectio naturae est reformatio.
2.6.3
Verumtamen ne in hoc saeculo diaboli fraus vel insidiae praevalerent, inventum est baptisma. De quo baptismate audi quid dicat Scriptura, immo Filius Dei, quia Pharisaei qui noluerunt baptizari baptismo Joannis, consilium Dei spreverunt. Ergo baptismum consilium Dei est. Quanta est gratia, ubi est consilium Dei?
2.6.4
Audi ergo: nam ut in hoc quoque saeculo nexus diaboli solveretur, inventum est quomodo homo vivus moreretur, et vivus resurgeret. Quid est vivus? Hoc est vita corporis vivens, cum veniret ad fontem, et mergeretur in fontem. Quid est aqua, nisi de terra? Satisfit ergo sententiae coelesti sine mortis stupore. Quod mergis, solvitur sententia illa: Terra es, et in terram ibis; impleta sententia, locus est beneficio remedioque coelesti. Ergo aqua de terra, possibilitas autem vitae nostrae non admittebat ut terra operiremur, et de terra resurgeremus. Deinde non terra lavat, sed aqua lavat; ideo fons quasi sepultura est.
2.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
2.7.1
Triplicis interrogationis et immersionis exemplum in trina responsione Petri exstitisse. Quare cum tota Trinitas peccata dimittat, dicitur unum nomen esse in quo salvari nos oporteat; et qua ratione Christo in baptismo commoriamur, atque ungamur in vitam aeternam?
2.7.1
Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti: Credo, et mersisti, hoc est, sepultus es. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? Dixisti: Credo, et mersisti; ideo et Christo es consepultus: qui enim Christo consepelitur, cum Christo resurgit. Tertio interrogatus es: Credis et in Spiritum sanctum? Dixisti: Credo, tertio mersisti? ut multiplicem lapsum superioris aetatis absolveret trina confessio.
2.7.2
Denique ut vobis afferamus exemplum, sanctus apostolus Petrus posteaquam in passione 360 Domini lapsus videretur infirmitate conditionis humanae; qui antea negaverat, postea ut illum lapsum aboleret et solveret, tertio interrogatur a Christo, si Christum amaret; tunc ille dicit: Tu nosti, Domine, quia amo te. Tertio dixit, ut tertio absolveretur.
2.7.3
Sic ergo peccatum dimittit Pater, sicut dimittit Filius, sic et Spiritus sanctus. In uno autem nomine baptizari nos jussit, hoc est, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Noli mirari quia dixit unum nomen ubi est, una substantia, una divinitas, una majestas. Hoc est nomen de quo dictum est: In quo oportet omnes salvos fieri In hoc nomine omnes salvati estis, redditi estis ad gratiam vitae.
2.7.4
Clamat ergo Apostolus, sicut audistis in lectione praesenti: Quoniam quicumque baptizatur, in morte Jesu baptizatur. Quid est in morte? Ut quomodo Christus mortuus est, sic et tu mortem degustes: quomodo Christus mortuus est peccato, et Deo vivit; ita et tu superioribus illecebris peccatorum mortuus sis per baptismatis sacramentum, et surrexeris per gratiam Christi. Mors ergo est, sed non in mortis corporalis veritate, sed in similitudine; cum enim mergis, mortis suscipis et et sepulturae similitudinem: crucis illius accipis sacramentum, quod in cruce Christus pependit, et clavis confixum est ejus corpus. Tu ergo cum crucifigeris, Christo adhaeres, clavis Domini nostri Jesu Christi adhaeres; ne te diabolus possit abstrahere. Teneat te clavus Christi, quem revocat humanae conditionis infirmitas.
2.7.5
Ergo mersisti, venisti ad sacerdotem: quid tibi dixit? Deus, inquit, Pater omnipotens qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, concessitque tibi peccata tua, ipse te ungat in vitam aeternam. Vide ubi unctus es: in vitam, inquit, aeternam. Noli hanc vitam illi vitae anteferre. Verbi gratia, si exsurgat inimicus aliquis, si velit tibi fidem tuam auferre, si minatur mortem, ut praevaricetur quisquam, vide quid eligas: noli eligere illud in quo non es unctus, sed elige illud in quo unctus es; ut vitam aeternam vitae praeferas temporali. Per Christum Dominum nostrum. Amen.