Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De sacramentis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6976 Desac
3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Quare in baptismo demersi ac vivificati recipiant unguentum in capite, et quid sit regeneratio: qua ratione etiam nos piscis in mari saeculi hujus imitari naturam oporteat? Item de mysterio lotionis pedum, cujus licet usus in Ecclesia Romana non obtineat, utilitas haud parva declaratur.
3.1.1
Hesterno die de fonte disputavimus, cujus species veluti quaedam sepulcri forma est; in quem, credentes in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, recipimur et demergimur et surgimus, hoc est, resuscitamur. Accipis autem μύρον, hoc est, unguentum supra caput. Quare supra caput? Quia sensus sapientis in capite ejus, Salomon ait; friget enim sapientia sine gratia: sed ubi gratiam acceperit sapientia, tunc opus ejus incipit esse perfectum. Haec regeneratio dicitur.
3.1.2
Quid est regeneratio? Habes in Actibus apostolorum, quod ille versiculus qui dicitur in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te, ad resurrectionem spectare videatur. Namque sanctus apostolus Petrus in Actibus apostolorum sic interpretatus est, quod tunc quando resurrexit Filius a mortuis, Patris vox resulta verit: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Unde et primogenitus a mortuis dicitur. Ergo resurrectio quid est, nisi quando de morte ad vitam resurgimus? Sic ergo et in baptismate, quoniam similitudo mortis est, sine dubio dum mergis et resurgis, similitudo fit resurrectionis. Recte itaque secundum interpretationem apostoli Petri sicut illa resurrectio regeneratio fuit, ita et ista resurrectio regeneratio est.
3.1.3
Sed quid dicis quia in aquam mergis? Ideo peregrinaris, ideo te dubitatio tenet? Legimus quidem: Producat terra ex se fructum germinantem. Similiter et de aquis legisti: Producant aquae animantia( Ibid, 20), et nata sunt animantia. Illa quidem in principio creaturae: sed tibi reservatum est, 362 ut aqua te regeneret ad gratiam, sicut alia generavit ad vitam. Imitare illum piscem qui minorem quidem adeptus est gratiam; tamen debet tibi esse miraculo. In mari est, et super undas est: in mari est, et super fluctus natat. In mari tempestas furit, stridunt procellae: sed piscis natat, non demergitur; quia natare consuevit. Ergo et tibi hoc saeculum mare est. Habet diversos fluctus, undas graves, saevas tempestates. Et tu esto piscis, ut saeculi te unda non mergat. Pulchre autem Pater dicit ad Filium: Ego hodie genui te, hoc est, quando redemisti populum, quando ad coeli regnum vocasti, quando implesti voluntatem meam, probasti meum esse te Filium.
3.1.4
Ascendisti de fonte, quid secutum est? Audisti lectionem. Succinctus summus sacerdos, licet enim et presbyteri fecerint, tamen exordium ministerii a summo est sacerdote. Succinctus, inquam, summus sacerdos pedes tibi lavit. Quod est istud mysterium? Audisti utique quia Dominus cum lavisset discipulis aliis pedes, venit ad Petrum, et ait illi Petrus: Tu mihi lavas pedes? Hoc est, tu dominus servo lavas pedes? tu immaculatus mihi lavas pedes? tu auctor coelorum mihi lavas pedes? Habes hoc et alibi: Venit ad Joannem, et ait illi Joannes: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Ego sum peccator, et tu venis ad me peccatorem, ut tua quasi peccata deponas, qui peccatum non feceris? Vide omnem justitiam, vide humilitatem, vide gratiam, vide sanctificationem: Nisi lavero, inquit, tibi pedes, non habebis mecum partem.
3.1.5
Non ignoramus quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cujus typum in omnibus sequimur et formam: hanc tamen consuetudinem non habet, ut pedes lavet. Vide ergo, forte propter multitudinem declinavit. Sunt tamen qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non 363 in baptismate, non in regeneratione: sed quasi hospiti pedes lavandi sint. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis. Denique audi quia mysterium est et sanctificatio: Nisi lavero tibi pedes, non habebis mecum partem. Hoc ideo dico, non quod alios reprehendam, sed mea officia ipse commendem. In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam: sed tamen et nos homines sensum habemus; ideo quod alibi rectius servatur, et nos rectius custodimus.
3.1.6
Ipsum sequimur apostolum Petrum, ipsius inhaeremus devotioni. Ad hoc Ecclesia Romana quid respondet? Utique ipse auctor est nobis hujus assertionis Petrus apostolus, qui sacerdos fuit Ecclesiae Romanae. Ipse Petrus ait: Domine, non solum pedes, sed etiam manus et caput. Vide fidem. Quod ante excusavit, humilitatis fuit: quod postea obtulit, devotionis et fidei.
3.1.7
Respondit illi Dominus, quia dixerat manus et caput: Qui lavit, non necesse habet iterum lavare, nisi ut solos pedes lavet. Quare hoc? Quia in baptismate omnis culpa diluitur. Recedit ergo culpa: sed quia Adam supplantatus a diabolo est, et venenum ei effusum est supra pedes, ideo lavas pedes; ut in ea parte in qua insidiatus est serpens, majus subsidium sanctificationis accedat, quo postea te supplantare non possit. Lavas ergo pedes, ut laves venena serpentis. Ad humilitatem quoque proficit, ut in mysterio non erubescamus, quod dedignamur in obsequio.
3.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II.
3.2.1
Baptizatum consignari Spiritu sancto, ad quem cum spectent omnes virtutes, quodam tamen praecipuo jure septem pertinent: eidem baptizato ubi ad altare accesserit, oculos caeci in Joannis Evangelio descripti instar, luto liniri, per quod peccatorum confessio significatur: quo loco iis qui peccatores esse se negant, confutatis, oculos hac impositione luti ad videnda spiritalia aperiri demonstrat.
3.2.1
Sequitur spiritale signaculum quod audistis hodie legi; quia post fontem superest ut perfectio fiat; quando ad invocationem sacerdotis Spiritus sanctus infunditur, Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii atque virtutis, Spiritus cognitionis atque pietatis, Spiritus sancti timoris: septem quasi virtutes Spiritus.
3.2.2
Et omnes quidem virtutes ad Spiritum pertinent: sed istae quasi cardinales sunt, quasi principales. Quid enim tam principale, quam pietas? 364 quid tam principale, quam cognitio Dei? quid tam principale, quam virtus? quid tam principale, quam consilium Dei? quid tam principale, quam timor Dei? sicut timor saeculi infirmitas, ita timor Dei magna est fortitudo.
3.2.3
Istae sunt septem virtutes quando consignaris. Nam ut ait Apostolus sanctus: Quia multiformis est, inquit, sapientia Dei nostri. Et ut multiformis est sapientia Dei, ita multiformis est Spiritus sanctus, qui habet diversas variasque virtutes. Unde et Deus virtutum dicitur: quod aptari potest Patri et Filio et Spiritui sancto. Sed hoc alterius disputationis, alterius est temporis.
3.2.4
Post haec quid sequitur? Venire habes ad altare. Quoniam venisti, videre habes quae ante non videbas, hoc est, mysterium quod legisti in Evangelio; si tamen non legisti, certe audisti. Caecus obtulit se Salvatori ut curaretur: et ille qui alios verbo tantum et sermone curabat, et refundebat imperio lumen oculorum; tamen in libro Evangelii qui scribitur secundum Joannem, qui vere prae caeteris vidit magna mysteria, et designavit, et declaravit; mysterium hoc in illo voluit praefigurare. Omnes quidem sancti evangelistae, omnes apostoli praeter proditorem, omnes sancti; tamen sanctus Joannes qui ultimus scripsit Evangelium, quasi necessarius requisitus et electus a Christo, majore quadam tuba fudit aeterna mysteria. Quidquid locutus est, mysterium est. Alius dixit caecum curatum, dixit Matthaeus, dixit Lucas, dixit Marcus: solus Joannes quid ait? Tulit lutum, et linivit super oculos ejus, et dixit ei: Vade in Siloam. Et exsurgens ivit, et lavit, et venit videns.
3.2.5
Considera et tu oculos cordis tui. Videbas quae corporalia sunt, corporalibus oculis: sed quae sacramentorum sunt, cordis oculis adhuc videre non poteras. Ergo quando dedisti nomen tuum, tulit lutum, et linivit super oculos tuos. Quid significat? Ut peccatum tuum fatereris, ut conscientiam tuam recognosceres, ut poenitentiam ageres delictorum, hoc est, sortem humanae generationis agnosceres. Nam etiamsi non confiteatur peccatum, qui venit ad baptismum, tamen hoc ipso implet confessionem omnium peccatorum, quod baptizari petit, ut justificetur, hoc est, ut a culpa ad gratiam transeat.
3.2.6
Nolite otiosum putare. Sunt quidam, scio certe aliquem fuisse qui diceret, cum illi diceremus: In hac aetate magis baptizari debes, dicebat ille: Quare baptizor? Peccatum non habeo. 365 Numquid peccatum contraxi? Hic lutum non habuit, quod ei Christus non leverat, hoc est, non ei aperuerat oculos; nullus enim homo sine peccato.
3.2.7.1
Ergo agnoscit se hominem, qui confugit ad baptismum Christi. Itaque et tibi imposuit lutum, hoc est, verecundiam, prudentiam, considerationem fragilitatis tuae; et dixit tibi: Vade in Siloam. Quid est Siloas? Quod interpretatur, inquit, missus, hoc est: Vade ad illum fontem in quo crux Domini praedicatur: vade ad illum fontem in quo omnium Christus redemit errores.
3.2.7.2
366 15. Isti, lavisti, venisti ad altare, videre coepisti, quae ante non videras; hoc est, per fontem Domini et praedicationem Dominicae passionis tunc aperti sunt oculi tui: qui ante corde videbaris esse caecatus, coepisti lumen sacramentorum videre. Ergo, fratres dilectissimi, venimus usque ad altare, ad tractatum uberiorem. Et ideo quia id temporis est, disputationem integram non possumus incipere: quia prolixior tractatus est, satis sit quod dictum est hodie; et crastina die, si Domino placet, de sacramentis ipsis tractabimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note