De sacramentis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6976 Desac
5.1.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM.
5.1.1
Primum repetit quod jam ante dictum est sacramenti, atque adeo ipsius Christi figuram in Melchisedech ejusque sacrificio praecessisse: tum duplicem causam cur aqua in calice admisceatur, in medium profert.
5.1.1
Hesterno sermo noster ac tractatus usque ad sancti altaris sacramenta deductus est. Et cognovimus sacramentorum istorum figuram Abrahae temporibus praecessisse, quando obtulit sacrificium sanctus Melchisedech, neque initium, neque finem habens dierum. Audi, homo, quid dicat Paulus apostolus ad Hebraeos. Ubi sunt qui Filium Dei dicunt esse de tempore Melchisedech? Dictum est, quia neque initium, neque finem dierum habet: si Melchisedech non habet initium dierum, num Christus habere potuit? Sed non est plus figura quam veritas. Vides ergo quia ipse primus et novissimus. Primus, quia auctor est omnium: novissimus, non quod finem inveniat, sed quod universa concludat.
5.1.2
Diximus ergo quod in altari constituatur calix et panis. In calicem quid mittitur? Vinum. Et quid aliud? Aqua. Sed tu mihi dicis: Quomodo ergo Melchisedech panem et vinum obtulit? Quid sibi vult admixtio aquae? Rationem accipe.
5.1.3
Primum omnium figura quae ante praecessit tempore Moysi, quid habet? Quia cum sitiret populus Judaeorum, et murmuraret quod aquam invenire non possent, jussit Deus Moysi ut tangeret petram de virga. Tetigit petram, et petra undam maximam fudit, sicut Apostolus ait: Bibebant autem de spiritali consequenti eos petra: petra autem erat Christus. Non immobilis petra quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium. Moyses, hoc est, propheta: virga, hoc est, verbum Dei. 374 Sacerdos verbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei. Tangit ergo sacerdos, redundat aqua in calice, salit in vitam aeternam, et bibit populus Dei, qui Dei gratiam consecutus est. Didicisti ergo hoc.
5.1.4
Accipe et aliud. In tempore Dominicae passionis cum sabbatum magnum instaret, quia vivebat Dominus noster Jesus Christus vel latrones, missi sunt qui percuterent eos: venientes autem invenerunt defunctum Dominum Jesum Christum; tunc unus de miltiibus lancea tetigit latus ejus, et de latere ejus aqua fluxit et sanguis. Quare aqua? quare sanguis? Aqua, ut emundaret: sanguis, ut redimeret. Quare de latere? Quia unde culpa, inde gratia. Culpa per feminam, gratia per Dominum Jesum Christum.
5.2.1
LIBER QUINTUS. CAPUT II.
5.2.1
Quemadmodum qui mundatus fuerit, et invitetur a Christo, et ipse ad inaestimabilem sacramenti suavitatem aspiret, mystica quorumdam e Canticis locorum interpretatione ostenditur.
5.2.1
Venisti ad altare, vocat te Dominus Jesus, vel animam tuam, vel Ecclesiam, et ait: Osculetur me ab osculis oris sui. Vis ad Christum aptare? Nihil gratius. Vis ad animam tuam? Nihil jucundius.
5.2.2
Osculetur me. Vides te mundum esse ab omni peccato, quia delicta detersa sunt; ideo te sacramentis coelestibus dignum judicat et ideo invitat ad coeleste convivivum: Osculetur me ab osculis oris sui.
5.2.3
Tamen propter sequentia anima tua, vel humana conditio, vel Ecclesia videns se ab omnibus mundatam esse peccatis, et dignam quae ad altare Christi possit accedere( quid est enim altare, nisi forma corporis Christi) vidit sacramenta mirabilia, et ait: Osculetur me ab osculis 375 oris sui, hoc est, osculum mihi Christus infigat.
5.2.4
Quare? Quia meliora ubera tua super vinum; hoc est, meliores sensus, meliora sacramenta tua super vinum. Super illud vinum, quod etsi suavitatem habet, laetitiam habet, gratiam habet; tamen in illo laetitia saecularis, in te autem jucunditas est spiritalis. Jam tunc ergo Salomon inducit nuptias vel Christi et Ecclesiae, vel spiritus et carnis et animae.
5.2.5
Et addidit: Unguentum exinanitum est nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te. Quae sunt istae adolescentulae, nisi animae singulorum, quae deposuerunt istius corporis senectutem, renovatae per Spiritum sanctum?
5.2.6
Attrahe nos, post odorem unguentorum tuorum curremus. Vide quid dicat. Non potes sequi Christum, nisi ipse te attrahat. Denique ut scias: Cum exaltatus, inquit, fuero, omnia traham ad me ipsum.
5.2.7
Induxit me Rex in cubiculum suum. Graecus: In promptuarium suum, et in cellarium suum, habet. Ubi bona libamina, ubi boni odores, ubi mella suavia, ubi fructus diversi, ubi epulae variae; ut plurimis epulis tuum prandium condiatur.
5.3.1
LIBER QUINTUS. CAPUT III.
5.3.1
Quam uberes ad eos qui Dominicum corpus acceperint, fructus redeant; et quonam modo Ecclesiae de convivarum multitudine gestienti respondeat Christus: quantam denique fideles ex Aegyptiaca servitute reduces in hac esca sentiant jucunditatem.
5.3.1
Ergo venisti ad altare, accepisti corpus Christi. Audi iterum quae sacramenta es consecutus. Audi dicentem sanctum David; et ille in Spiritu haec mysteria praevidebat, et laetabatur, et nihil sibi abesse dicebat. Quare? Quia qui acceperit corpus Christi, non esuriet in aeternum.
5.3.2
Quoties audisti vicesimum secundum psalmum, et non intellexisti? Vide quemadmodum aptus sit coelestibus sacramentis: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Virga tua et baculus tuus; ipsa me consolata sunt. Virga imperium, baculus passio est, hoc est, aeterna divinitas Christi, sed etiam passio corporalis: illa creavit, haec redemit. Parasti in conspectu meo mensam adversus 376 eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum; et poculum meum inebrians quam praeclarum est.
5.3.3
Venistis ergo ad altare, accepistis gratiam Christi, sacramenta estis coelestia consecuti. Gaudet Ecclesia redemptione multorum, et astare sibi familiam candidatam spiritali exsultatione laetatur. Habes hoc in Canticis canticorum. Laetata invocat Christum, paratum habens convivium, quod dignum coelesti epulatione videatur. Ideoque ait: Descendat frater meus in hortum suum, et capiat fructum pomiferarum suarum. Quae sunt istae pomiferae? Lignum aridum factus eras in Adam: sed nunc per gratiam Christi pomiferae arbores pullulatis.
5.3.4
Libenter accipit Dominus Jesus, et dignatione coelesti respondit Ecclesiae suae: Descendi, inquit, in hortum, vindemiavi myrrham cum unguentis meis: manducavi panem meum cum melle meo, et bibi vinum meum cum lacte meo. Edite, inquit, fratres mei, et inebriamini.
5.3.5
Vindemiavi myrrham cum unguentis meis. Quae est ista vindemia? Cognoscite vineam, et agnoscetis vindemiam. Vineam, inquit, ex Aegypto transtulisti, hoc est populum Dei. Vos estis vinea, vos estis vindemia: quasi vinea plantati, quasi vindemia fructum dedistis. Vindemiavi myrrham cum unguentis meis, hoc est, in odorem quem accepistis.
5.3.6
Manducavi panem meum cum melle meo. Vides quod in hoc pane nulla sit amaritudo, sed omnis suavitas sit? Bibi vinum meum cum lacte meo. Vides hujusmodi esse laetitiam, quae nullius peccati sordibus polluatur? Quotiescumque enim bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris in spiritu. Unde et Apostolus ait: Nolite inebriari vino... sed implemini Spiritu sancto; vino enim qui inebriatur, vacillat et titubat: Spiritu qui inebriatur, radicatus in Christo est. Et ideo praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur. Haec sunt quae de sacramentis breviter percurrimus.
5.4.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IV.
5.4.1
Ut novos fideles instituat orandi forma, propositam ipsis instar speculi Dominicam orationem paucis exponit.
5.4.1
Nunc quid superest, nisi oratio? Et nolite putare mediocris esse virtutis scire quemadmodum oretis. Apostoli sancti dicebant ad Dominum Jesum: Domine, doce nos orare, quemadmodum Joannes docuit discipulos suos. 377 Tunc ait Dominus orationem: Pater noster qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos patiaris induci in tentationem, sed libera nos a malo. Vides quam brevis oratio, et omnium plena virtutum: primus sermo quantae sit gratiae!
5.4.2
O homo! faciem tuam non audebas ad coelum attollere, oculos tuos in terram dirigebas, et subito accepisti gratiam Christi, omnia tibi peccata dimissa sunt. Ex malo servo factus es bonus filius; ideo praesume, non de operatione tua, sed de Christi gratia: gratia enim salvati estis, Apostolus ait. Non ergo hic arrogantia est, sed fides: praedicare quod acceperis non est superbia, sed devotio. Ergo attolle oculos ad Patrem, qui te per lavacrum genuit: ad Patrem qui te per Filium redemit, et dic: Pater noster. Bona praesumptio, sed moderata. Patrem dicis quasi filius: sed noli tibi specialiter aliquid vindicare. Solius Christi specialis est Pater, nobis omnibus in commune est Pater; quia illum solum genuit, nos creavit. Dic ergo et tu per gratiam: Pater noster; ut filius esse merearis. Ecclesiae contuitu et consideratione te ipse commenda.
5.4.3
Pater noster, qui es in coelis. Quid est in coelis? Audi Scripturam dicentem: Excelsus super omnes coelos Dominus. Et ubique habes quod super coelos coelorum Dominus sit, quasi non in coelis et angeli, quasi non in coelis et Dominationes. Sed in illis coelis, de quibus dictum est: Coeli enarrant gloriam Dei. Coelum est ibi, ubi cessavit culpa; coelum est ibi, ubi flagitia feriantur: coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus.
5.4.4
Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum. Quid est, sanctificetur? Quasi optemus ut sanctificetur ille qui ait: Estote sancti, quia ego sanctus sum, quasi aliquid ei ex nostra precatione sanctificationis accedat. Non, sed sanctificetur in nobis, ut ad nos ejus possit sanctificatio pervenire. 378
5.4.5
Pater noster, qui es in coelis: sanctificetur nomen tuum: veniat regnum tuum. Quasi non aeternum sit Dei regnum. Ipse Jesus dicit: Ego in hoc natus sum; et tu dicis Patri: Veniat regnum tuum; quasi non venerit. Sed tunc venit regnum Dei, quando ejus estis gratiam consecuti. Ipse enim ait: Regnum Dei intra vos est.
5.4.6
Veniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia, vel in coelo, vel in terra: sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus. Ubi versatur? Ubi et homo, quem ille decepit. Fiat voluntas tua, hoc est, sit pax in terra, quemadmodum in coelo.
5.4.7
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Memini sermonis mei cum de sacramentis tractarem. Dixi vobis quod ante verba Christi quod offertur, panis dicatur: ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Quare ergo in oratione Dominica quae postea sequitur, ait: Panem nostrum? Panem quidem dixit, sed ἐπιούσιον, hoc est supersubstantialem. Non iste panis est, qui vadit in corpus: sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. Ideo Graece ἐπιούσιος dicitur: Latinus autem hunc panem quotidianum dixit quem Graeci dicunt advenientem; quia Graeci dicunt τὴν ἐπιοῦσαν ἡμέραν advenientem diem. Ergo quod Latinus dixit, et quod Graecus, utrumque utile videtur: Graecus utrumque uno sermone significavit, Latinus quotidianum dixit.
5.4.8
Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consuerunt. Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit. Sic vive, ut quotidie merearis accipere. Qui non meretur quotidie accipere, non meretur post annum accipere. Quomodo Job sanctus pro filiis suis offerebat quotidie sacrificium( Job, I, 5) ne forte aliquid vel in corde, vel in sermone peccassent? Ergo tu audis quod quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio 379 Domini significetur, et remissio peccatorum: et panem istum vitae non quotidianum assumis? Qui vulnus habet, medicinam requirit. Vulnus est, quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et venerabile sacramentum.
5.4.9
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quotidie si accipis, quotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi quotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego hodie genui te. Hodie ergo est, quando Christus resurgit. Heri et hodie ipse est, apostolus Paulus ait. Sed et alibi ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit: nox hesterna praecessit, dies hodiernus appropinquavit.
5.4.10
Sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitum quid est, nisi peccatum? Ergo si non acciperes alieni fenoris pecuniam, non egeres; et ideo peccatum tibi imputatur. Habuisti pecuniam, cum qua dives nascereris. Dives eras, ad imaginem et similitudinem Dei factus: perdidisti quod habebas, hoc est, humilitatem, dum arrogantiam desideras vindicare: perdidisti pecuniam, sicut Adam nudus est factus: accepisti a diabolo debitum, quod non erat necessarium. Et ideo qui eras liber in Christo, debitor factus es diaboli. 380 Cautionem tuam tenebat inimicus, sed eam Dominus crucifixit, et suo cruore delevit: abstulit debitum tuum, reddidit libertatem.
5.4.11
Bene ergo ait: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vide quid dicas: Quomodo ego dimitto, sic et tu dimitte mihi? Si dimiseris, bene convenis, ut dimittatur tibi. Si non dimittis, quomodo eum convenis, ut dimittatur tibi.
5.4.12
Et ne patiaris induci nos in tentationem, sed libera nos a malo. Vide quid dicat: Et ne patiaris induci nos in tentationem, quam ferre non possumus. Non dicit: Non inducas in tentationem, sed quasi athleta talem vult tentationem, quam ferre possit humana conditio; et unusquisque a malo, hoc est, ab inimico, a peccato liberetur.
5.4.13
Potens est autem Dominus qui abstulit peccatum vestrum, et delicta vestra donavit, tueri et custodire vos adversum diaboli adversantis insidias; ut non vobis obrepat inimicus, qui culpam generare consuevit. Sed qui Deo se committit, diabolum non timet; Si enim Deus pro nobis, qui contra nos? Ipsi ergo laus et gloria a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.