Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De sacramentis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6976 Desac
6.1.1
LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM.
6.1.1
Cum Christi vera caro et verus sanguis in sacramento sint divini scilicet Verbi omnipotentia consecrati, et aliena specie, ne offensionem pariant, tecti; ex hoc intelligi nos divinae substantiae in illo alimento esse participes.
6.1.1
Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus ejus est potus( De Consec., dist 2, c. Sicut est verus).
6.1.2
Sed forte dicas( quod dixerunt tunc temporis etiam discipuli Christi audientes dicentem: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non manebit in me, 380 nec habebit vitam aeternam); forte dicas: Quomodo vera? Qui similitudinem video, non video sanguinis veritatem.
6.1.3
Primo omnium dixi tibi de sermone Christi qui operatur, ut possit mutare et convertere genera instituta naturae. Deinde ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli ejus, audientes quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum daret bibendum, recedebant; solus tamen Petrus dixit: Verba vitae aeternae habes, et ego a te quomodo recedam? Ne igitur plures hoc dicerent, veluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis; ideo in similitudinem quidem accipis sacramentum, sed vere naturae gratiam virtutemque consequeris. 381
6.1.4
Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi. Sed caro non descendit e coelo, hoc est, carnem in terris assumpsit ex Virgine. Quomodo ergo descendit panis e coelo, et panis vivus? Quia idem Dominus noster Jesus Christus consors est et divinitatis et corporis: et tu qui accipis carnem, divinae ejus substantiae in illo participaris alimento.
6.2.1
LIBER SEXTUS. CAPUT II.
6.2.1
In sacramentis omnibus Trinitatis operationem, divinarumque personarum aequalitatem adverti posse, ubi obiter perstringitur error Arianorum.
6.2.1
Ergo accepisti de sacramentis, plenissime cognovisti omnia, quod baptizatus es in nomine Trinitatis. In omnibus quae egimus, servatum est mysterium Trinitatis. Ubique Pater et Filius et Spiritus sanctus, una operatio, una sanctificatio; etsi quaedam veluti specialia esse videantur.
6.2.2
Quomodo? Deus qui te unxit, et signavit te Dominus, et posuit Spiritum sanctum in corde tuo. Accepisti ergo Spiritum sanctum in corde tuo. Accipe aliud, quia quemadmodum Spiritus sanctus in corde, ita etiam Christus in corde. Quomodo? Habes hoc in Canticis canticorum Christum dicentem ad Ecclesiam: Pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachiis tuis.
6.2.3
Ergo unxit te Deus, signavit te Christus. Quomodo? Quia ad crucis ipsius signatus es formam, ad illius passionem: accepisti signaculum ad illius similitudinem; ut ad ipsius formam resurgas, ad ipsius vivas figuram, qui peccato crucifixus est, et Deo vivit: et tuus homo vetus in fonte demersus, peccato crucifixus est, sed Deo resurrexit.
6.2.4
Deinde habes alibi speciale, quod te vocaverit Deus, in baptismate autem quasi specialiter concrucifigeris Christo. Deinde quasi specialiter, quando accipis spiritale signaculum, vide distinctionem personarum esse, sed connexum omne mysterium Trinitatis.
6.2.5
Deinde quid Apostolus tibi dixit, ut lectum est nudius tertius? Divisiones autem gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus. Divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Omnia, inquit, operatur Deus. Sed et de Spiritu Dei lectum est: Unus utque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Audi Scripturam dicentem quia dividit Spiritus pro voluntate sua, non pro obsequio. Ergo dividit vobis Spiritus gratiam prout vult, non prout jubetur; et maxime quia Spiritus Dei, Spiritus Christi est. Et illud tenete ipsum esse Spiritum sanctum, ipsum Spiritum Dei, ipsum Spiritum Christi, ipsum Spiritum paraclitum. 382
6.2.6
Ariani putant se derogare sancto Spiritui, si dicant illum Spiritum paraclitum. Quid est paraclitus, nisi consolator? Quasi non et de Patre lectum sit, quia ipse est Deus consolationis. Vides ergo quia in eo derogandum putant Spiritui sancto, in quo Patris aeterni potestas pio praedicatur affectu.
6.3.1
LIBER SEXTUS. CAPUT III.
6.3.1
Orandi rationem traditurus, Christi atque Apostoli verba inter se conciliat, cubiculum quo de loquitur Christus, de secreto cordis ac silentio interpretandum esse declarans.
6.3.1
Nunc quomodo orare debeamus accipite. Multae virtutes orationis sunt. Ubi orare debeamus non est mediocre, nec mediocris quaestio. Ait apostolus: Volo autem viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Et Dominus dicit in Evangelio: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum. Non tibi videtur esse contrarium, ut dicat Apostolus: In omni loco ora; et Dominus dicat: Intra in cubiculum tuum, et ora? Sed non est contrarium. Hoc ergo absolvamus: deinde quomodo debeas incipere orationem, et quo ordine distinguere, quid subtexere, quid allegare, quemadmodum claudere orationem, deinde pro quo orare debeas: haec omnia dicamus.
6.3.2
Primo ubi orare debeas. Aliud Paulus videtur dicere, aliud Dominus. Numquid potnit Paulus contra Christi docere praecepta? Non utique. Qua ratione? Quia non contrarius, sed interpres est Christi: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi. Quid ergo? Potes ubique orare, et in cubiculo tuo semper orare. Habes ubique cubiculum tuum. Etsi inter gentes, inter Judaeos positus sis; habes tamen ubique tuum secretum. Cubiculum tuum mens tua est. In populo licet positus, tamen in interiore homine arcanum tuum secretumque conservas.
6.3.3
Tu autem, cum oras, intra in cubiculum tuum. Bene ait, intra; ne sic ores quomodo Judaeus, cui dicitur: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Non ergo de labiis tantummodo tua procedat oratio. Animo totus intende, intra in recessum pectoris tui, totus ingredere. Non te perfunctorium videat ille, cui te placere desideras. Videat quia ex corde oras ut te ex corde orantem dignetur audire.
6.3.4
Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum. Habes hoc et alibi: Ambula, populus meus, et intra in recessus tuos, claude ostium tuum, abscondere pusillum, donec transeat ira Domini. Hoc locutus est Dominus per prophetam: in Evangelio autem dixit: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum; et clauso ostio, ora Patrem tuum.
6.3.5
Quid est clauso ostio? Audi quod ostium habeas, quod debeas claudere, quando oras. 383 Utinam mulieres audirent! Audisti jam; sanctus David docuit te dicens: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis. Est alibi ostium, quod ait apostolus Paulus dicens: Ut aperiatur, inquit, mihi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi; hoc est, quando oras, noli sermone clamare, nec diffundere orationem tuam, nec jactare per populos. In secreto tuo ora, securus quod te in secreto possit audire, qui omnia videt, atque audit universa. Et ora Patrem tuum in abscondito, qui audit te in abscondito deprecantem.
6.4.1
LIBER SEXTUS. CAPUT IV.
6.4.1
Quare secreto potius orandum sit, quam cum vociferatione: quare etiam viri in omni loco orare debeant, non autem mulieres: quonamve spectent voces subjectae: levantes puras manus, etc.
6.4.1
Quid prosit autem interrogemus, qua ratione secreto magis orare debeamus, quam cum vociferatione. Audi: de consuetudine hominum sumamus exemplum. Si aliquem rogas, qui cito audit, non opus putas esse clamorem: sensim rogas voce moderata. Si surdum aliquem roges, nonne incipis vociferari, ut te ille possit audire? Qui ergo clamat, putat quod aliter Deus non possit nisi clamantem audire; et cum rogat cum, ejus derogat potestati: qui autem in silentio orat, fidem defert, et confitetur quod Deus scrutator cordis et renis sit, et orationem tuam ante ille audiat, quam tuo ore fundatur.
6.4.2
Ergo videamus: Volo autem viros orare in omni loco. Qua ratione viros dixit? Utique communis oratio est et mulieribus et viris. Quod non invenio, nisi forte sanctus Apostolus ideo viros dixit, ne mulieres usurparent, et male intelligerent in omni loco, et inciperent ubique clamare, quas in Ecclesia sustinere non possumus.
6.4.3
Volo autem viros, hoc est, qui possint servare praeceptum, orare in omni loco, levantes puras manus. Quid est, levantes puras manus? Numquid debes in oratione tua crucem Domini gentibus demonstrare? Illud quidem signum virtutis est, non pudoris. Est tamen quomodo possis orare, nec figuram demonstres, sed actus tuos leves. Si vis operari operationem tuam, leva puras manus per innocentiam. Leva eas non quotidie: semel levasti, non opus est ut iterum leves.
6.4.4
Volo autem in omni loco viros orare, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Nihil verius: Ira, inquit, perdit etiam sapientes. Ideo omni tempore, quantum fieri potest, Christianus vir iracundiam debet temperare, et maxime quando ad orationem accedit; ne 384 perturbet animum tuum indignatio irae, ne quidam furor impediat orationem tuam: sed magis placido accede pectore. Quid enim irasceris? Servus peccavit? Tu accedis ad orationem, ut tua tibi delicta donentur, et al indignaris. Hoc est, sine ira.
6.5.1
LIBER SEXTUS. CAPUT V.
6.5.1
De inordinata orantium disceptatione, et qua modestia mulieres orare oporteat: item de inchoatione orationis, ejusque medio ac fine; cum iterata Dominicae orationis expositione, quae tractatum ducit ad umbilicos.
6.5.1
Nunc de disceptatione videamus. Plerumque negotiator venit ad orationem, aut avarus: alter de pecunia cogitat, alter de lucro, alter de honore, alter de cupiditate; et putat quod eum Deus possit audire. Et ideo quando oras, divina humanis praeferre te convenit.
6.5.2
Similiter et mulieres, inquit, volo orare non jactantes se in ornamentis, neque in margaritis, ait apostolus Paulus. Sed et apostolus Petrus: Mulieris, inquit, gratia plurimum valet, ut viri ejus convertatur affectus per uxoris suae bonam conversationem, et incredulus se convertat ad gratiam Christi. Hoc valet mulieris gravitas et pudicitia, et ejus bona conversatio, ut virum suum vocet ad fidem et devotionem, quod et prudentis viri sermo frequenter operatur. Ergo mulier, inquit, non in ornatu capillorum, non in tortis crinibus ornamentum suum habeat, sed in oratione ex corde puro; ubi est absconditus cordis homo, qui semper est apud Deum locuples. Habes ergo in quo sis dives. In Christo divitiae tuae pudicitiae sunt et castitatis infulae, fides, devotio, et misericordia. Hi sunt thesauri justitiae, sicut propheta memoravit.
6.5.3
Deinde unde debeas incipere. Dic mihi, si velis hominem rogare, et sic incipias: Da mihi, ecce illud quod te peto; nonne arrogans videtur oratio? Et ideo inchoari oratio debet a Dei laude, ut roges omnipotentem Deum, cui possibilia sunt omnia, qui habet voluntatem praestandi. Sequitur obsecratio, sicut Apostolus docuit dicens: Obsecro ergo primum fieri orationes, obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones. Prima ergo oratio laudem debet habere Dei: secunda supplicationem; tertia postulationem: quarta gratiarum actionem. Non debes quasi famelicus ad cibum de cibo primum incipere, sed ante a laudibus Dei.
6.5.4
Unde et oratores isti sapientes hanc habent disciplinam, ut judicem fautorem sibi praestent: incipiunt a laudibus ejus, ut benevolum sibi faciant cognitorem. Deinde paulatim incipit rogare judicem ut patienter dignetur audire. 385 Audet tertio postulationem suam depromere, quid petat exprimere. Quarto quomodo coepit a laudibus Dei, sic debet in laudem desinere.
6.5.5
Habes hoc in oratione Dominica: Pater nostri qui es in coelis. Laus Dei est, quod pater praedicatur: in eo pietatis gloria. Laus Dei, quia in coelis habitat, non in terris. Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum, id est, ut sanctificet servos suos; nomen enim illius sanctificatur in nobis, quando praedicantur homines christiani. Ergo optantis est, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Postulatio, ut in nobis sit regnum Christi. Si Deus in nobis regnat, locum habere adversarius non potest. Culpa non regnat, peccatum non regnat: sed regnat virtus, regnat pudicitia, regnat devotio. Deinde: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Haec postulatio maxima est eorum quae postulantur. Et dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ideo quotidie accipe, ut quotidie debito tuo indulgentiam petas. Et ne patiaris non induci in tentationem: sed libera nos a malo. Quid sequitur? Audi quid dicat sacerdos: per Dominum nostrum Jesum Christum, in quo tibi est, cum quo tibi est honor, laus, gloria, magnificentia, potestas cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
6.5.6
Aliud: Psalmorum David licet unus libellus sit, habens eas virtutes orationis quas supra diximus; 386 tamen plerumque et in uno psalmo omnes istae orationis partes inveniuntur, quomodo in octavo psalmo invenimus. Denique sic coepit: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Oratio ergo prima. Deinde obsecratio: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum: hoc est, coelos videbo, lunam et stellas, quas tu fundasti. Utique non coelum dicit videbo, sed videbo coelos, in quibus incipit albescere gratia et splendor coelestis. Hos sibi coelos tunc promittebat Propheta dari, qui coelestem gratiam a Domino mererentur. Lunam et stellas quas tu fundasti: lunam Ecclesiam, stellas vocat sanctos coelesti gratia refulgentes. Deinde vide postulationem ejus: Quid est homo quod meministi ejus: aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minorasti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Et alia gratiarum actio: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi, etc..
6.5.7
Docuimus pro captu nostro forsitan quod non didicimus; et ut potuimus, expressimus. Sanctitas vestra institutis sacerdotalibus informata, laboret tenere quod accepit a Deo: y et oblatio sicut hostia pura, in vobis semper suum signaculum recognoscat, ut et ipsi ad gratiam et ad praemia virtutum pervenire possitis, per Dominum nostrum Jesum Christum; cui est gloria, honor, laus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note