Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Spiritu Sancto
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6967 Despsa
2.1
LIBER SECUNDUS.
2.1
Tres divinas personas ut priscis judicibus ita et Moysi non fuisse ignotas: declaratam etiam cum alibi tum apud illum Filii cum Patre, non secus ac trium inter se aequalitatem. Spiritum sanctum adfuisse Samsoni, cujus deinceps percurritur mira historia et variis Ecclesiae mysteriis aptatur. Eodem autem Spiritu recedente, ipsum in multiplices incidisse calamitates, quod resecatis capillis ne tribuatur, spiritales illorum significationes proponit Ambrosius.
2.1
Etsi in libro primo veteris historiae lectione patefactum sit; et in ipsis judicibus veterum Judaeorum septiformis gratiam Spiritus refulsisse, et per Spiritum sanctum coelestium sacramentorum revelata mysteria, quem Moyses non ignoravit aeternum. Denique statim in principio mundi, immo ante principium, cum Deo junxit, quem ante mundi principium sempiternum esse cognovit. Namque si quis diligenter 634 advertat, et Patrem in principio et Filium cognoscet et Spiritum. De Patre enim scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram. De Spiritu dictum est: Spiritus superferebatur super aquas. Et bene in exordio creaturae baptismi figura signatur, per quod habuit creatura mundari. Lectum etiam de Filio quod ipse est, qui discrevit inter medium lucis et tenebrarum; unus est enim Deus Pater qui dicit, et unus Dominus Jesus qui facit.
2.2
Sed ne rursus aut arrogans putes dicentis imperium, aut vile facientis obsequium; aequalem sibi Pater Filium confitetur operis unitate dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Imago enim et operatio et similitudo communis quid aliud nisi majestatis ejusdem significat unitatem?
2.3
Tamen ut aequalitatem plenius Patris Filiique cognoscas, sicut dixit Pater et Filius fecit; ita et Pater operatur, et Filius dicit. Pater operatur, sicut scriptum est: Pater meus usque modo operatur. 635 Habes dictum ad Filium: Dic verbo et sanabitur. Et Filius dicit Patri: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum. Fecit Pater quod Filius dixit.
2.4
Sed nec Abraham ignoravit Spiritum sanctum: denique tres vidit, et unum adoravit; quia unus Deus, unus Dominus, et unus Spiritus. Et ideo unitas honoris; quia unitas potestatis.
2.5
Et quid de singulis loquar? Samson divina promissione generatus, Spiritum comitantem habebat; sic enim legimus: Quia benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo in castra( Judic. XIII, 25). Et ideo futurum praevidens sacramentum, ex alienigenis poscebat uxorem: quod Pater ejus ac mater, ut scriptum est, ignorabant, quoniam a Domino est. Meritoque fortior caeteris habebatur, quia eum Spiritus Domini dirigebat, quo duce, solus nunc alienigenarum fugabat populos, nunc leonem morsu inviolabilis, fortitudine insuperabilis, discerptum manibus dividebat. Utinam tam cautus ad servandam gratiam, quam fortis ad superandam bestiam!
2.6
Et fortasse hoc non solum virtutis miraculum, sed etiam sapientiae mysterium, prophetiae oraculum fuit. Neque enim otiosum videtur quod cum tenderet ad mysterium nuptiarum, leo rugiens occurrit ei, quem manibus ille discerpsit, in cujus corpore, connubio potiturus optato, congregationem apum reperit, et mel sustulit de ore ejus, quod Patri edendum matrique tribuit. Habebat gentium populus mella, qui credidit: qui populus feritatis erat ante, nunc Christi est.
2.7
Nec ipsa quaestio vacat sacramentis, quam proposuit sodalibus suis, dicens: De edente exivit esca, et de potente exivit dulce. Denique eo usque mystica, ut tribus diebus ejus revelatio quaereretur, quae non potuit nisi per fidem Ecclesiae. die septima, completo Legis tempore, post passionem Domini revelari. Sic enim habes, quia et apostoli ideo non intelligebant, quia Jesus nondum fuerat honorificatus.
2.8
Quid, inquiunt, dulcius melle, et quid fortius leone? Ad quae ille respondit: Si non domuissetis vitulam meam, non invenissetis quaestionem meam. O divinum mysterium! O evidens sacramentum! Evasimus interemptorem, potentem vicimus. Ibi nunc cibus vitae est, ubi erat ante miserae fames mortis. In salutem pericula, in suavitatem amaritudo convertitur. Gratia ex offensione processit, potentia ex infirmitate, vita de morte.
2.9
Sunt tamen qui e contrario putent fundari 636 non potuisse conjugium, nisi occiso leone de tribu Juda: et ideo in corpore ejus, hoc est, Ecclesiae, apes repertas, quae condunt mella sapientiae; quia post Domini passionem magis apostoli crediderunt. Hunc igitur leonem Samson quasi Judaeus occidit, sed in eo mel quasi in figura redimendae haereditatis invenit; ut reliquiae salvae fierent secundum electionem gratiae.
2.10
Et decidit, inquit, super eum Spiritus Domini, et descendit in Ascalonem, et percussit inde triginta viros. Neque enim potuerat victoriam non tenere, qui sacramenta cernebat. Accipiunt itaque in stolis praemium sapientiae, conversationis insigne, qui absolvunt et renuntiant quaestionem.
2.11
Rursus hic alia oboriuntur mysteria, quod uxor ejus aufertur; et ideo vulpes incendunt manipulos alienigenarum. Eos enim qui adversus divina sacramenta contendunt, decipere sua consuevit astutia. Unde iterum dicit in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, ut vineae nostrae floreant( Cant. II, 15). Bene pusillas dixit; quia majores vineas exterminare non poterant, licet fortibus et diabolus sit pusillus.
2.12
Ergo ille( ut compendium faciamus historiae; suo enim tempori totius lectionis digestio reservanda est) invictus erat, quamdiu habuit gratiam spiritalem, sicut Dei populus ille electus a Domino, ille Nazaraeus in Lege. Invictus ergo Samson, atque ita insuperabilis, ut in maxilla asini viros mille percuteret: ita plenus gratiae coelestis, ut etiam aquam in maxilla asini sitiens reperiret; sive hoc ad miraculum conferas, sive ad mysterium vertas, quod in populi foret humilitate gentilis et requies et triumphus. Juxta quod scriptum est: Qui te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram. Per hanc enim injuriarum patientiam, quam erudiunt sacramenta baptismatis, de quibusdam stimulis iracundiae triumphamus; ut morte obita, resurrectionis requiem consequamur.
2.13
Illene ergo Samson, qui funes intextos nervis, qui novas restes sicut mollia fila dissolvit? Illene Samson qui crinium suorum palo constricta defixo vincla non sensit, quamdiu habuit gratiam spiritalem? Is, inquam, posteaquam Spiritus Dei discessit ab eo, longe mutatus ab illo Samsone, qui rediit Allophylorum indutus exuvias, in muliebribus genibus virtutis suae degener, palpatus et captus sacro crine tondetur?
2.14
Tantumne ergo momenti crines habuere capitis, ut manentibus his, virtus invicta duraret: tonso autem capite, fortitudo omnis viri 637 subito solveretur? Non ita est, ut tantam vim corporalium capillorum putemus. Sunt quidam crines religionis et fidei: crines Nazaraei in Lege perfecti, in parcimonia et abstinentia consecrati, quibus illa in typo Ecclesia, quae Domini pedes oleo perfuderat, Verbi coelestis vestigia detergebat; tunc enim et secundum carnem noverat Christum. Isti videlicet crines, de quibus dicitur: Capillatura tua ut greges caprarum; ex illo capite pullulantes, de quo dictum est: Caput viri, Christus; et alibi: Caput ejus aurum cephas, et crines ejus abietes nigrae. Et bonae ex abiete naves Tharsis, quae fluctibus supernatent mundi, et tutum remigium salutis exhibeant.
2.15
Unde et in Evangelio Dominus noster visibiles capitis et intelligibiles capillos quosdam esse significans, ait: Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt, spiritalium videlicet significans facta virtutum; neque enim de capillis nostris cura est Deo. Quamquam et illud non absurdum sit aestimare, quia pro majestate divina eum latere nihil possit.
2.16
Sed quid mihi prodest, si Deus ipse omnes meos novit capillos? Illud mihi redundat et proficit, si bonorum operum pervigil testis, remunerationem gloriae donet aeternae. Denique et ipse Samson non corporales, sed intelligibiles hos capillos esse declarans ait: Et si tonsus fuero, discedet a me virtus mea. Hoc de mysterio: nunc lectionis seriem consideremus.
2.17.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
2.17.1
Spiritum Domini etiam Dominum ac virtutem esse, nec in hoc Patri vel Filio inferiorem.
2.17.1
Supra habes quia Benedixit ei Dominus, et coepit Spiritus Domini comitari cum eo. Infra ait: Et direxit super eum Spiritus Domini. Item ait: Si tonsus fuero, discedet a me virtus mea. Posteaquam tonsus est, vide Scriptura quid dicat: Dominus, inquit, discessit ab eo.
2.17.2
Vides ergo quia ille qui comitabatur, ipse discessit. Idem est ergo Dominus, qui Spiritus Domini, hoc est, ipsum Spiritum Dei, Dominum nuncupavit, sicut et Apostolus ait: Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Habes ergo Dominum dictum etiam Spiritum sanctum; non enim unus, sed unum sunt Spiritus sanctus et Filius.
2.17.3
Hoc quoque loco virtutem dixit, et Spiritum significavit. Sicut enim Pater virtus, ita et Filius virtus, et Spiritus sanctus est virtus. De Filio legisti, Christum Dei virtutem esse, et Dei sapientiam. Legimus etiam quia virtus est Pater, sicut scriptum est: Videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei( Matth. XXVI, 64). Hic utique virtutem Patrem dixit, cujus ad dexteram Filius sedet, sicut habes: Dixit Dominus 638 Domino meo: Sede ad dexteram meam. Virtutem etiam Spiritum sanctum ipse Dominus nuncupavit dicens: Accipietis virtutem, adveniente in vos Spiritu sancto.
2.18.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.18.1
Unum esse Patris et Filii et Spiritus sancti consilium.
2.18.1
Ipse enim Spiritus virtus est, quia legisti: Spiritum consilii atque virtutis. Et sicut Filius magni consilii Angelus, ita etiam Spiritus consilii est, ut unum scias Patris et Filii et Spiritus sancti esse consilium. Consilium non de rebus incertis aliquibus, sed praecognitis et statutis.
2.18.2
Arbitrum autem divini consilii Spiritum, etiam inde cognosce. Nam cum supra docuerimus arbitrum baptismatis esse Spiritum sanctum, baptismum autem Dei esse consilium legerimus sicut habes: Pharisaei autem consilium Dei spreverunt in se, non baptizati ab eo; liquido claret, cum sine Spiritu baptisma esse non possit, sine Spiritu quoque non esse consilium Dei.
2.18.3
Et ut sciamus plenius virtutem esse Spiritum, scire debemus ipsum esse promissum, quando dixit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Ille ergo qui promissus est nobis, ipse est virtus; sicut etiam in Evangelio idem Dei Filius declaravit dicens: Et ego mitto promissa Patris mei in vos, vos autem sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto.
2.18.4
Eousque autem virtutem esse Spiritum sanctum evangelista significat, ut et cum vi magna eum sanctus Lucas descendisse memoraret, dicens: Et factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur.
2.18.5
Sed ne rursus putes ad sensibilia et corporalia hoc esse vertendum, accipe quia sic descendit et Spiritus, quemadmodum descensurus est Christus. Nam et ipse cum virtute descendet, sicut habes: Videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, in virtute maxima et majestate.
2.18.6
Quomodo enim non est una virtus atque eadem potestas; cum unum opus, unum judicium, unum templum, una vivificatio, una sanctificatio, unum etiam regnum sit Patris et Filii et Spiritus sancti?
2.19.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.19.1
Sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, ita vitam esse cognoscere Spiritum sanctum; proindeque a Patris divinitate non separandum.
2.19.1
Dicant enim in quo dissimilitudinem divini operis arbitrentur. Quandoquidem sicut vita est cognoscere Patrem et Filium, quemadmodum ipse Dominus declaravit dicens: 639 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; ita etiam vita est cognoscere Spiritum sanctum. Dicit enim Dominus: Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec cognoscit eum: vos autem scitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est.
2.19.2
Ergo mundus non habebat vitam aeternam, quia non acceperat Spiritum: ubi autem Spiritus, ibi vita aeterna: ipse est enim Spiritus vitae operator aeternae. Unde miror, cur de solo et vero Deo Ariani moveant quaestionem. Sicut enim vita aeterna est cognoscere solum et verum Deum, ita vita aeterna est cognoscere Jesum Christum, ita vita aeterna est cognoscere Spiritum sanctum: quem sic non videt mundus, quemadmodum Patrem: sic non cognoscit, quemadmodum Filium. Qui autem de hoc mundo non est, habet vitam aeternam, et cum ipso manet Spiritus in aeternum, qui est lumen vitae aeternae.
2.19.3
Ergo si hoc confert cognitio solius veri Dei, quod confert Filii Spiritusque cognitio, cur Filium et Spiritum a veri Dei honore secernis, cum a magnitudine beneficii non secernas? Aut enim credas necesse est solius verae divinitatis esse hoc maximum munus, et solam et veram divinitatem sicut et Patris, ita et Filii et Spiritus confitebere: aut si dixeris quia vitam aeternam potest et is conferre, qui verus Deus non sit; incides ut Patri magis derogare videaris, cujus opus non putes solius verae divinitatis esse praecipuum, sed creaturae operibus conferendum.
2.20.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.20.1
Spiritum sanctum non secus ac Patrem et Filium, operatione non diversa vivificare.
2.20.1
Quid autem mirum si Spiritus operator est vitae, qui vivificat sicut Pater, vivificat sicut Filius? Vivificare autem quis abnuat esse majestatis aeternae? Scriptum est enim: Vivifica servum tuum. Vivificatur ergo qui servus est, hoc est, homo, qui vitam ante non habuit, sed ut haberet, accepit.
2.20.2
Videamus igitur utrum vivificetur Spiritus, an ipse vivificet. Sed scriptum est: Littera occidit, Spiritus autem vivificat. Ergo vivificat Spiritus.
2.20.3
Sed ut intelligas Patris et Filii et Spiritus sancti vivificationem non esse divisam, accipe quia vivificationis quoque unitas sit; quando ipse per Spiritum vivificat Deus; dixit enim Paulus: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. 640
2.21.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.21.1
Sicut Patrem ac Filium, ita etiam Spiritum creatorem in Scriptura significari. Hoc ipsum a paganis quoque scriptoribus adumbratum: sed planissime demonstratum esse in mysterio incarnationis, de qua ubi delibavit Ambrosius nonnulla, coeptum argumentum ex eo quod adoratio, quae soli debetur creatori, etiam Spiritui debeatur, confirmat.
2.21.1
Quis vero dubitare potest quia vivificet omnia Spiritus sanctus, quando et ipse sicut Pater et Filius, creator est omnium, nec quidquam nisi cum Spiritu sancto Deus omnipotens Pater intelligatur operatus; quandoquidem et in principio creaturae Spiritus superferebatur super aquam?
2.21.2
Itaque cum superferebatur Spiritus, nulla erat gratia creaturae: postea vero quam operationem Spiritus etiam creatura mundi istius suscepit, omnem hanc gratiae meruit venustatem, qua mundus illuxit. Denique sine Spiritu sancto universitatis gratiam manere non posse Propheta declaravit dicens: Auferes Spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis omnem faciem terrae. Non solum igitur sine Spiritu docuit omnem creaturam stare non posse, sed etiam creatorem totius esse Spiritum creaturae.
2.21.3
Et quis neget opus esse Spiritus sancti quod creata est terra, cujus opus est quod novatur? Nam si negare cupiant quod per Spiritum sit creata; cum per Spiritum novandam negare non possint; meliorem ergo operationem Spiritus sancti, quam Patris et Filii, qui cupiunt separare, defendent: quod abhorret a vero; neque enim dubium est quod novata terra melior, quam creata sit. Aut si primo sine operatione Spiritus sancti terram Pater fecit et Filius: postea vero Spiritus sancti operatio copulabatur; videbitur id quod factum est, ejus quod accessit eguisse praesidio. Sed absit ut hoc quisquam existimet, ut operatio divina varietatem creatoris quam Manichaeus inducit, habere credatur.
2.21.4
An vero sine opere Spiritus sancti substantiam putamus esse terrarum, sine cujus opere nec coeli convexa subsistunt? Scriptum est enim: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Adverte quid dicat: Omnem, inquit, virtutem coelorum ad Spiritum esse referendam. Qui enim superferebatur, antequam terra fieret, quomodo cum terra fieret, feriabatur?
2.21.5
Gentiles homines per umbram quamdam nostros secuti, quia veritatem Spiritus haurire non poterant; quod coelum ac terras, lunae 641 quoque stellarumque micantium globos Spiritus intus alat, suis versibus indiderunt. Ergo illi per Spiritum non negant virtutem subsistere creaturae: nos qui legimus, denegamus? Sed flatilem putatis ab illis spiritum designatum. Si illi auctorem omnium flatilem Spiritum declararunt, nos dubitamus Spiritum Dei esse omnium creatorem?
2.21.6
Sed quid alienis immoror? Accipiant documentum evidens, nihil posse esse quod Spiritus sanctus negetur operatus, nec de Angelis, nec de Archangelis, nec de Thronis, nec de Dominationibus posse dubitari, quod ejus operatione subsistant; quandoquidem ipse secundum carnem Dominus, cui angeli serviebant, Spiritu in Virginem superveniente, genitus sit; sicut et secundum Matthaeum ad Joseph angelus dixit: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam uxorem tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est. Et secundum Lucam dixit ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te.
2.21.7
Opus ergo Spiritus Virginis partus est. Opus Spiritus fructus est ventris, secundum quod scriptum est: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Opus Spiritus flos radicis est: ille, inquam, flos, de quo bene est prophetatum: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Radix Jesse patriarchae familia Judaeorum, virga Maria, flos Mariae Christus; qui bonum odorem fidei toto sparsurus orbe, virginali ex utero germinavit, sicut ipse dixit: Ego flos campi, et lilium convallium.
2.21.8
Flos odorem suum et succisus reservat, et contritus accumulat, nec avulsus amittit; ita et Dominus Jesus in illo patibulo crucis, nec contritus emarcuit, nec avulsus evanuit; et illa lanceae punctione succisus, sacro speciosior fusi cruoris colore vernavit, mori ipse nescius, et mortuis aeternae vitae munus exhalans. In hoc igitur Spiritus sanctus virgae regalis flore requievit.
2.21.9
Bona virga, ut quidam putant, est caro Domini, quae de radice terrena ad superna se subrigens, odoriferos sacrae fructus religionis circumtulit mundo, mysteria divinae generationis, et gratiam coelestibus altaribus superfundens.
2.21.10
Dubitare ergo non possumus Spiritum creatorem, quem Dominicae cognoscimus incarnationis auctorem. Quis enim dubitet, cum in principio Evangelii habeas, quia Christi generatio 642 sic erat: Cum desponsata esset Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens ex Spirituc santo?
2.21.11
Nam licet plerique habeant, de Spiritu, Graecus tamen unde transtulerunt Latini, ἐκ Πνεύματος ἁγίου dixit, hoc est, ex Spiritu sancto. Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est, aut ex potestate ejus. Ex substantia, sicut Filius, qui ait: Ex ore Altissimi prodivi, sicut Spiritus, qui a Patre procedit; de quo dicit Filius: Ille me clarificabit; quia de meo accipiet. Ex potestate autem, sicut illud est: Unus Deus Pater, ex quo omnia.
2.21.12
Quomodo ergo in utero habuit Maria ex Spiritu sancto? Si quasi ex substantia: ergo Spiritus in carnem et ossa conversus est? Non utique. Si quasi ex operatione et potestate ejus Virgo concepit; quis neget Spiritum creatorem?
2.21.13
Quid quod etiam Job creatorem suum Spiritum evidenter ostendit dicens: Spiritus divinus, qui fecit me? Et divinum utique et creatorem uno versiculo demonstravit.[ Alias cap. VI.] Si igitur creator est Spiritus, non est utique creatura; creaturam enim Apostolus creatoremque divisit dicens: Servierunt creaturae potius quam creatori.
2.21.14
Simul creatori admonet serviendum, damnando eos qui serviunt creaturae, cum creatori servitium debeamus. Et quoniam creatorem Spiritum noverat, docet eidem serviendum, dicens: Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem; nos enim sumus circumcisio, qui Spiritui Dei servimus.
2.21.15
Quod si quis de Latinorum codicum varietate contendit, quorum aliquos perfidi falsaverunt, Graecos inspiciat codices, et advertat quia ibi scriptum est: οἱ Πνεύματι Θεοῦ λατρεύοντες, quod interpretatur Latinus: qui Spiritui Dei servimus.
2.21.16
Ergo cum serviendum dicat Spiritui idem Apostolus, qui non creaturae, sed creatori asserit serviendum; evidenter utique et ipse sanctum ostendit Spiritum creatorem, et in aeternae divinitatis honore venerandum; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies. 643
2.22.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.22.1
Objicientibus ex verbis Amos creari Spiritum, reponitur hanc vocem illic intelligendam de vento, qui saepius creatur: quod sane dici non potest de Spiritu sancto; quippe qui et aeternus sit, nec morte, aut haeretica in Patrem refusione resolvi possit. Quod si urgeant pervicacius eumdem locum de Spiritu sancto scriptum fuisse, docet recurrendum ad expositionem spiritualem; Christum enim adventu suo tonitrua, id est, verborum divinorum vim firmavisse: per Spiritum autem humanam animam significari, sicut et carnem a Christo susceptam. Hujus porro cum quaelibet Trinitatis persona vere sit creatrix, inde astruitur Spiritum similiter incarnationis Domini auctorem esse, qui rerum omnium creator jam ante assertus est.
2.22.1
[ Alias cap. VII.] Nec me praeterit haereticos objectare consuevisse ideo videri creatum Spiritum sanctum, quia plerique eorum ad argumentum astruendae suae impietatis adsciscunt illud, quod Amos de flatu ventorum locutus est, ut ipse propheticus sermo declarat. Sic enim habes: Ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum, et nuntians in homines Christum suum, faciens lucem et nebulam, et ascendens super excelsa, Dominus Deus omnipotens nomen est ei.
2.22.2
Si hinc faciunt quaestionem, quod creatum Spiritum dixit, quia creatur Spiritus Esdras nos docuit, dicens in quarto libro: Et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti; tamen ut propositis inhaereamus, his videlicet quae Amos dixit, nonne evidenter dictorum testificatur series de istius creatura mundi locutum prophetam?
2.22.3
Denique ita coepit: Ego Dominus firmans tonitruum, et creans spiritum. Ipse ordo nos doceat; nam si de Spiritu sancto dicere voluisset, non de tonitruo utique praemisisset. Neque enim antiquiora tonitrua sunt, quam Spiritus sanctus: quamvis impii sint, tamen id non audent dicere. Deinde cum subjectum videamus esse de luce et nebula, nonne manifestum est quod de creatura mundi dictum intelligendum sit? Cum enim fiunt aliquae tempestates istius mundi, praecedere tonitrua, sequi ventorum flatus, coelum nebulis caligare, lucem refundi ex tenebris, ipso usu quotidiano, exemploque cognoscimus. Nam etiam flatus ventorum spiritus dicitur, sicut scriptum est: Ignis et sulphur, et Spiritus procellae.
2.22.4
Et ut scires quia hunc spiritum dixit, ait: Firmans tonitruum, et creans spiritum; quia frequenter creantur ista, cum fiunt: Spiritus autem sanctus aeternus est; quem si quis audet dicere creatum, non potest tamen dicere quod quotidie creatur, sicut flabra ventorum. Denique ipsa Sapientia secundum suscepti locuta corporis sacramentum, ait: Dominus creavit me. Quamvis ventura prophetaret, tamen quia praedestinatus erat Domini Salvatoris adventus; 644 non dixit, creat me, sed creavit, ne frequenter, sed semel crederent ex virgine Maria Jesu corpus esse generandum.
2.22.5
Et hoc igitur quod velut quotidianam operationem Dei in tonitrui firmamento, et in Spiritus creatione propheta declaravit, intelligere nefas est, ut de Spiritu sancto tale aliquid aestimemus, quem ipsi impii ante saecula esse negare non possunt; unde et semper eum esse, et semper manere pia assertione testamur. Neque enim qui ante mundum superferebatur super aquas, potest videri coepisse post mundum: aut multos esse Spiritus sanctos aestimari fas est, qui veluti quotidiana generatione generentur. Absit ut se quisquam tali impietate contaminet; ut dicat frequenter creari, aut umquam creari Spiritum sanctum. Cur enim frequenter creari videatur, non intelligo; nisi forte et mori eum credant frequenter, et frequenter creari. Sed quemadmodum mori potest Spiritus vitae? Ergo si mori non potest, causam non habet cur saepius sit creandus.
2.22.6
At qui aliter putant, in illud sacrilegium recidunt, ut non distinguant Spiritum sanctum, qui prolativum Verbum putant in Patrem redire, prolativum Spiritum in Deum refundi; ut unius refusio sit, et quaedam vicissitudo in varias formas se saepe mutantis: cum Patris et Filii et Spiritus sancti manens semper immutabilisque distinctio, unitatem suae teneat potestatis.
2.22.7
Si quis tamen propheticum dictum ideo derivandum putat ad interpretationem Spiritus sancti, quia habet: Annuntians in homines Christum suum; is ad incarnationis Dominicae mysterium dictum facilius derivabit. Nam si te movet quia spiritum dixit, et ideo non hoc putas derivandum ad mysterium assumptionis humanae; prosequere Scripturas, et invenies optime congruere de Christo, de quo bene convenit aestimari quia firmavit tonitrua adventu suo, vim videlicet et sonum coelestium Scripturarum, quarum velut quodam tonitruo mentes nostrae redduntur attonitae, ut timere discamus, et reverentiam coelestibus deferamus oraculis.
2.22.8
Denique in Evangelio fratres Domini filii tonitrui dicebantur; et cum vox Patris facta esset dicentis ad Filium: Et honorificavi, et iterum honorificabo; Judaei dicebant: Tonitruum factum est illi. Nam licet gratiam veritatis haurire non possent, tamen confitebantur inviti, et ignari mysterium loquebantur; eo quod magnum Patris de Filio testimonium resultabat. In Job quoque libro Scriptura dicit: Firmamentum quoque tonitrui sui quis scit quando faciet? Utique si ad haec commotionum coelestium tonitrua pertinerent, non futura eorum firmamenta, sed facta dixisset.
2.22.9
Ergo tonitrua ad sermones Domini retulit, quorum in omnem terram exivit sonus: spiritum autem hoc loco animam, quam suscepit rationabilem atque perfectam, intelligimus; quia Scriptura frequenter et animam hominis 645 spiritus vocabulo designat, sicut habes: Qui creat spiritum hominis in ipso. Unde et Dominus animam suam spiritus appellatione significans ait: In manus tuas commendo spiritum meum.
2.22.10
Et ut scires quia de Jesu Domini descensione memoravit, addidit quod nuntiaret in homines Christum suum; annuntiavit enim in baptismate, dicens: Tu es Filius meus dilectissimus, in quo bene complacui. Annuntiavit in monte, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. Annuntiavit in passione, cum sol recessit, maria terraeque tremuerunt. Annuntiavit in centurione, qui ait: Vere Dei Filius erat iste.
2.22.11
Totum igitur hunc locum aut ad simplicem intellectum istius flatus qui vivendo hauritur, aut ad mysterium Dominici corporis referre debemus, nam si hic creatum dixisset Spiritum sanctum, utique et alibi idem Scriptura declarare potuisset, sicut de Filio Dei frequenter legimus quia secundum carnem et factus est et creatus.
2.22.12
Cujus tamen majestatem in eo ipso quod carnem pro nobis suscepit, considerare nos convenit; ut divinam potentiam in ipsa corporis assumptione videamus[ Alias cap. VIII]. Etenim sicut legimus quia creavit Pater Dominicae incarnationis sacramentum, creavit et Spiritus; ita etiam legimus quod et ipse Christus suum corpus creavit; creavit enim Pater, secundum quod scriptum est: Dominus creavit me; et alibi: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege. Creavit et Spiritus illud omne mysterium, secundum quod legimus, quia inventa est Maria in utero habens ex Spiritu sancto.
2.22.13
Habes quia creavit Pater, creavit et Spiritus: accipe quia creavit et Filius Dei, dicente Salomone: Sapientia fecit sibi domum. Ergo Spiritus sanctus qui creavit Dominicae incarnationis sacramentum, quod super omnes est creaturas, quomodo esse potest creatura?
2.22.14
De generalitate autem supra ostendimus quia secundum carnem creator est noster Spiritus sanctus in homine exteriore: nunc ostendamus quia creator est noster, etiam secundum gratiae sacramentum. Et sicut creat Pater, ita creat et Filius, ita creat et Spiritus sanctus, sicut legimus, dicente Paulo: Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur; ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis.
2.23.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
2.23.1
Creationis spiritalis seu regenerationis non minus auctorem Spiritum esse, quam Patrem ac Filium. In quo consistat illa creatio, ejusque praestantia: et quomodo quod membra et corpus Deo tribuere videntur sacri codices, debeat intelligi?
2.23.1
[ Alias cap. IX.] Ergo creat Pater in operibus bonis: creat et Filius; quia scriptum est: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 646
2.23.2
Similiter ex Spiritu secundum gratiam nos renasci Dominus ipse testatur, dicens: Quod natum est ex carne, caro est; quia de carne natum est: et quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est. Noli mirari quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu.
2.23.3
Claret igitur spiritalis quoque generationis auctorem esse Spiritum sanctum; quia secundum Deum creamur, ut filii Dei simus. Ergo cum ille nos in regnum suum per adoptionem sacrae regenerationis assumpserit, nos ei quod suum est, denegamus? Ille nos supernae regenerationis fecit haeredes, nos haereditatem vindicamus, refutamus auctorem? Sed non potest manere beneficium, cum auctor excluditur; nec auctor sine munere, nec sine auctore munus. Si vindicas gratiam, crede potentiam: si refutas potentiam, gratiam ne requiras. Qui Spiritum negavit, statim negavit et donum. Nam si auctor vilis, quomodo dona pretiosa? Cur nostris ipsi muneribus invidemus, spem imminuimus, dignitatem repudiamus, consolatorem negamus?
2.23.4
Sed illum negare non possumus. Absit enim ut negemus quod maximum est, cum Apostolus dicat: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis: sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum Spiritum. Iterum utique subauditur de superioribus, qui secundum Spiritum natus est. Qui ergo secundum Spiritum nascitur, secundum Deum nascitur. Renascimur autem, quando in interiore renovamur affectu, et exterioris hominis vetustatem deponimus. Et ideo ait iterum Apostolus: Renovamini autem Spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in veritate, et justitia, et sanctitate. Audiant quemadmodum unitatem divinae operationis Scriptura signaverit. Qui renovatur Spiritu mentis, induit novum hominem, qui secundum Deum creatus est.
2.23.5
Sancti igitur Spiritus opus est regeneratio ista praestantior; et novi hujus hominis, qui creatur ad imaginem Dei, auctor est Spiritus: quem utique meliorem hoc exteriore esse nostro homine nemo dubitaverit. Siquidem coelestem alterum, terrenum alterum Apostolus significavit dicens: Qualis coelestis, tales et coelestes.
2.23.6
Ergo cum coelestem faciat gratia spiritalis, quod terrenum creare possit, etiam sensu debemus advertere, licet careamus exemplis. Dicit enim alibi sanctus Job: Vivit Dominus, qui sic me judicat; et omnipotens, qui ad amaritudinem perduxit animam meam: Spiritus autem divinus, qui est in naribus meis. Non utique spiritum hic auram vitalem hanc et spiramentum corporeum designavit, sed nares hic interioris sui hominis significat, quibus vitae odorem carpebat aeternae, et gratiam coelestis unguenti 647 geminis quibusdam sensibus hauriebat.
2.23.7
Sunt enim nares spiritales, ut legimus, quas habet Sponsa Verbi, cui dicitur: Et odor naris tuae; et alibi: Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Sunt ergo quaedam interioris membra hominis, cujus manus in actu, aures in auditu, pedes in processu quodam boni operis aestimantur. Itaque ex officiis, veluti quasdam colligimus membrorum figuras; neque enim in interiore homine secundum carnalia aliquid nos convenit opinari.
2.23.8
[ Alias cap. X.] Et sunt quidam qui corporaliter Deum putant esse formatum, cum legunt aut manum ejus, aut digitum: nec advertunt quod haec non propter formam scripta sint corporis, quia in divinitate nec membra, nec partes sunt: sed propter unitatem divinitatis expressa, ut credamus quia impossibile est a Patre Deo vel Filium, vel Spiritum sanctum separari; cum plenitudo divinitatis velut corporaliter habitet in substantia Trinitatis. Ideo igitur et Filius Patris dextera nuncupatur, sicut lectum est: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me.
2.24.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
2.24.1
Argutiam haereticorum qui Deum idcirco dictitabunt in Spiritu, non autem cum Spiritu glorificandum, ut hinc eumdem Spiritum esse inferiorem colligerent, diluit: quamobrem particulam in etiam Filio, immo et Patri quoque aptari planum facit: at e contrario cum creaturis etiam attribui sine ulla divinitatis injuria; proindeque in iisdem praepositionibus simpliciter agnoscendam divinarum personarum conjunctionem.
2.24.1
Sed quid mirum si de verbis amentes homines faciunt quaestionem, cum faciant et de syllabis? Sunt enim qui hinc putent faciendam esse distantiam, quod dicant in Spiritu Deum, non cum Spiritu praedicandum: et ex una syllaba, vel usu quodam divinitatis aestimandum putent esse momentum, argumentantes quod si in Spiritu Deum praedicandum putent, ministerium sancti Spiritus signare videantur: si vero cum Spiritu dicant Dei vel virtutem esse, vel gloriam, societatem quamdam et communionem Patris et Filii et Spiritus sancti designare videantur.
2.24.2
Sed quis separet, quod non potest separari? quis dividat societatem, quam, individuam Christus ostendit? Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Numquid hic vel circa Patrem vel Filium vel Spiritum sanctum aut verbum mutavit, aut syllabam? Non utique: sed In nomine, inquit, 648 Patris et Filii et Spiritus sancti. Idem de Spiritu quod de Patre et de se sonat. Unde nullum Spiritus sancti ministerium, sed consortium magis honoris aut operis, cum in Spiritu dicitur, aestimatur.
2.24.3
Considera et hic quia ad Patrem et Filium hoc opinionis vestrae praejudicium derivatur; quia hic non dixit: Cum Patris et Filii et Spiritus sancti nomine; sed in nomine: et tamen non ministerium aliquod Trinitatis hac syllaba exprimitur, sed potestas.
2.24.4
Denique ut scias quia fidei non praejudicat syllaba, sed commendat fides syllabam, et Paulus loquitur in Christo. Nec ideo minor Christus est, quia Paulus locutus in Christo est, sicut habes: Coram Deo in Christo loquimur. Quemadmodum igitur Apostolus dicit quia in Christo loquimur; ita illud est quia loquimur in Spiritu; sicut ipse Apostolus dixit: Nemo dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Non subjectio itaque hoc loco Spiritus sancti, sed gratiae copula designatur.
2.24.5
Et ut scias discretionem non esse de syllaba, alibi quoque ait: Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. Quam multa possum hinc exempla proferre! Scriptum est enim: Omnes vos unum estis in Christo Jesu; et alibi: Sanctificatis in Christo Jesu; et iterum: Ut nos essemus justitia Dei in ipso; et alio loco: Ut excidant a castitate, quae est in Christo Jesu.
2.24.6
Verum quid ago? Dum enim similiter dico scriptum esse de Filio, quemadmodum de Spiritu scriptum est, magis illud incurro; ut non quia de Filio scriptum est, religiose dictum videatur de Spiritu: sed quia idem de Spiritu scriptum est, etiam de Filio propter Spiritum objiciant derogatum. Dicunt enim: Numquid de Deo Patre scriptum est?
2.24.7
Sed accipiant etiam de Deo Patre dictum: In Domino laudabo verbum; et alibi: In Deo faciemus virtutem; et: In te commemoratio mea semper; et: In nomine tuo exsultabimus; iterum alibi: Ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta; et Paulus: In Deo qui omnia creavit; et iterum: Paulus et Sylvanus et Timotheus Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo; et in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me; et: Pater qui in me manet. Scriptum est etiam: Qui gloriatur in Domino glorietur; et alibi: Vita autem nostra abscondita est cum Christo in Deo. Numquid hic plus Filio quam Patri detulit, ut in Deo nos diceret esse cum Christo? aut numquid plus nostra conditio quam 649 Spiritus gratia sibi vindicat; ut nos possimus esse cum Christo, Spiritus sanctus esse non possit? Et cum Christus velit esse nobiscum, sicut ipse dixit: Pater, quos dedisti mihi, volout ubi ego sum, et ipsi sint mecum, dedignetur esse cum Spiritu? Scriptum est etiam: Convenientibus vobis et meo Spiritu cum virtute Domini Jesu. Ergo nos cum virtute Domini convenimus, et audemus dicere quod nolit Dominus Jesus cum Spiritu convenire, qui non dedignatur convenire nobiscum.
2.24.8
Nullam igitur distantiam putat Apostolus hac an illa syllaba utaris. Syllaba enim conjunctionis est, conjunctio autem sejunctionem non facit; neque enim si divideret, conjunctio diceretur.
2.24.9
Quid igitur te movet ut dicas quia gloria est Deo Patri, vel Christo ejus, vita, virtus, magnificentia, potestas in Spiritu sancto, et nolis dicere cum Spiritu sancto? An quia times ne et Spiritum cum Patre et Filio sociare videaris? Sed audi et de Spiritu scriptum: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu. Et alibi Deus Pater dicit: Et adorabunt te, et in te deprecabuntur. In Christo orare nos debere Deus Pater dicit; et tu putas Spiritui derogari, si in eo gloria Christi esse dicatur?
2.24.10
Audi quod times de Spiritu confiteri, non timuisse de se sibi Apostolum vindicare; ait enim: Dissolvi, et cum Christo esse multo melius. Cum quo igitur est Apostolus, cum eo negas esse Spiritum, per quem Apostolus meruit esse cum Christo?
2.24.11
Quae igitur ratio est, ut in Spiritu malis dicere, quam cum Spiritu gloriam Dei esse vel Christi? An quia si dicas in Spiritu, minor Christo Spiritus declaratur? Quamvis hoc refutabile sit, ut majorem Dominum facias et minorem; tamen cum lectum sit: Quia pro nobis peccatum factus est Christus ut nos essemus justitia Dei in ipso; ille invenitur potissimus, in quo sumus nos infimi. Sic et alibi habes: Quia omnia in ipso constant( Colos. I, 17), hoc est in ejus virtute. Nec comparari possunt illi, quae in eo constant; quia ex virtute ejus ut constent, substantiam consequuntur.
2.24.12
Numquid igitur sic Deum regnare vultis in Spiritu, ut virtus Spiritus regnandi Deo principium quasi fons quidam substantiae largiatur? Sed hoc impium est. Et ideo ut unam Patris et Filii et Spiritus sancti majores nostri dicerent potestatem cum spiritu gloriam Christi esse memorabant, quo individuam copulam declararent.
2.24.13
Quomodo enim separatur Spiritus sanctus a Filio, cum ipse Spiritus testimonium reddat spiritui nostro quod sumus filii Dei? Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Quis igitur tam amens, qui conjunctionem Spiritus et Christi dissociet sempiternam; cum Spiritus etiam disjuncta connectat, per quem Christi efficimur cohaeredes? 650
2.24.14
Si tamen, inquit, compatimur, ut et conglorificemur. Si nos ergo conglorificabimur cum Christo per Spiritum, quomodo et ipsum conglorificari Christo Spiritum recusamus? Dissociamus vitam Christi et Spiritus sancti, cum Spiritus dicat quod simul victuri sumus cum Dei Filio? Dicit enim Apostolus: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod etiam simul vivemus cum illo; deinde alibi: Si enim compatimur, inquit, et convivemus: nec solum convivemus, sed etiam conglorificabimur: nec solum conglorificabimur, sed etiam conregnabimus.
2.24.15
Non est igitur in syllabis istis ulla discretio; utraque enim syllaba conjunctionis est. Denique saepe reperimus in Scripturis alteram interpositam, et alteram intellectam, sicut scriptum est: Introibo in domum tuam in holocaustis, hoc est, cum holocaustis; et alibi: Eduxit, inquit, eos in argento et auro, hoc est, cum argento et auro. Alibi quoque ait: Non egredieris in virtutibus nobiscum; pro eo quod est, cum virtutibus. Ergo cum et in usu sermonis calumnia esse non possit, et ex sermone calumnia divinitati non debeat excitari, opus est ut ad justitiam corde credatur, et ex fide cordis fiat ad salutem in ore confessio. Sed qui corde non credunt, calumniam strunt verbis.
2.25.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
2.25.1
Apostolicum locum quo haeretici, ut discrimen inducerent inter personas divinas, abutebantur, exponit: et declarata haereticae interpretationis impietate, ostendit locum integrum de singulis personis recte dici posse; quem tamen proprie ad Filium pertinere astruit: postremo quod affirmaverat omnia ejusdem loci membra unicuique personae convenire, multis confirmat testimoniis: et eo ipso quod Patri competit, ut dicatur ex illo omnia, eidem etiam tribui posse per illum et in illo omnia scite colligit.
2.25.1
Denique simile et illud est, quod aiunt discretionem esse, quia scriptum est: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum. Volunt enim cum dicitur, ex illo, materiam designari: cum dicitur, per illum, quoddam vel instrumentum operis, vel ministerium declarari: cum autem dicitur, in illo, aut locus significetur aut tempus, in quo omnia facta videantur.
2.25.2
Ita igitur distantiam quamdam substantiae probare desiderant, tamquam instrumentum ab operatore proprio vel auctore, et tamquam tempus aut locum ab instrumento dirimere gestientes. Numquid ergo alienus secundum naturam Filius a Patre; quia alienum instrumentum ab operatore proprio vel auctore? aut numquid alienus Filius a Spiritu; quia ab instrumenti genere aut locus separatur aut tempus?
2.25.3
Compara nunc assertiones nostras. Illi volunt ex Deo tamquam ex natura Dei esse 651 materiam, ut si dicas ex ligno arcam esse factam, ex lapide statuam: ita ex Deo materiam processisse, et eamdem materiam tamquam per instrumentum aliquod factam esse per Filium; ut non tam operatorem Filium, quam instrumentum operis esse declarent: et omnia ita facta in Spiritu, tamquam in aliquo loco facta vel tempore: singula singulis tribuunt, in commune omnia negant.
2.25.4
Verum nos ostendimus ita ex Deo Patre esse omnia, ut nec amiserit Deus Pater, quod vel per ipsum et in ipso omnia sint, nec tamquam ex materia ex ipso omnia sint: ita quoque per Dominum Filium esse omnia, ut non privatus sit eo, quod ex Filio sint omnia, et in ipso sint omnia: et ita omnia esse in Spiritu, ut doceamus omnia esse per Spiritum, et omnia esse de Spiritu.
2.25.5
Nam istae syllabae, sicut illae de quibus superius diximus, se invicem signant. Non enim ita dixit Apostolus: Ex Deo omnia, et per Filium omnia; ut separabilem substantiam Patris Filiique signaret: sed ut inconfusibili distinctione quod alius Pater, alius sit Filius, edoceret. Non igitur tamquam compugnantes syllabae istae, sed tamquam sociae atque concordes sunt; ut etiam uni saepe conveniant, sicut scriptum est: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
2.25.6
Quod si vere consideres unde translatum sit, de Filio dictum esse non ambiges. Dicit enim Apostolus secundum prophetiam Esaiae: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Et addidit: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quod Esaias de operatore omnium dixit, sicut habes: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra, et rupes in statera? Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?
2.25.7
Et addidit Apostolus: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid est, ex ipso? Quod ex ipsius voluntate natura sit omnium, et ipse sit auctor omnium, quae esse coeperunt. Per ipsum, quid est? Quia per ipsum constitutio et perseverantia omnibus impertita videatur. In ipso, quid est? Quia omnia admirabili quodam desiderio, et inenarrabili amore auctorem vitae et ministratorem gratiae suae ac muneris intuentur, secundum quod scriptum est: Oculi omnium in te sperant; et: Aperis manum tuam, et imples omnem animam bona voluntate.
2.25.8
De Patre quoque si dicas: ideo ex ipso, quia ex ipso operatrix Sapientia, quae omnibus ex sua et Patris voluntate dedit esse, quae non erant: Per ipsum, quia per Sapientiam ejus facta sunt omnia: In ipso, quia ipse est vivificatoriae fons substantiae, in quo vivimus et sumus et movemur.
2.25.9
Ex Spiritu quoque, ut per ipsum formati, per ipsum firmati, in ipso roborati, vitae capiamus munus aeternae.
2.25.10
Cum haec igitur vel Patri vel Filio vel 652 Spiritui sancto convenire videantur, nihil utique humile in his certum est declarari; cum et ex Filio dicamus esse pleraque, et multa per Patrem, sicut habes de Filio dictum: Ut augeamur in ipso per omnia, qui est caput Christus, ex quo totum, inquit, corpus compactum et connexum per omnem juncturam ministrationis in mensuram uniuscujusque partis, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Et iterum ad Colossenses de his qui non haberent cognitionem unigeniti Filii Dei: Quia non tenent, inquit, caput, ex quo omne corpus per compaginationes et colligationes subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei; caput enim Christum esse Ecclesiae supra diximus. Et alibi habes quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Et ipse Dominus dixit: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et supra ait: Cognovi virtutem exisse de me.
2.25.11
Similiter ut agnoscas unitatem, etiam de Spiritu dicitur: Quia qui seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. Et Joannes ait: Ex hoc cognoscimus quia in nobis est, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et Angelus dicit: Quod ex ea nascetur, de Spiritu sancto est. Et Dominus ait quia quod natum est de Spiritu, Spiritus est.
2.25.12
Ergo sicut ex Patre legimus esse omnia, ita et ex Filio posse dici omnia, per quem omnia sunt: et ex Spiritu esse omnia, in quo omnia sunt, testimoniis edocemur.
2.25.13
Nunc consideremus utrum per Patrem esse aliquid docere possimus. Sed scriptum est: Paulus servus Christi per voluntatem Dei; et alibi: Unde jam non est servus, sed filius: si autem filius, et haeres per Deum; et alibi: Sicut resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris( Rom., VI, 4). Et alibi Deus Pater ad Filium dicit: Ecce proselyti venient ad te per me.
2.25.14
Multa reperies alia, si quaeras per Patrem facta. Numquid ideo minor Pater, quia in Filio et ex Filio pleraque esse legimus: et per Patrem facta vel data plurima in Scripturis coelestibus reperimus?
2.25.15
Sed etiam per Spiritum similiter legimus facta pleraque, sicut habes: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; et alibi: Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum; et ad Ephesios: Confortari per Spiritum ejus; et ad Corinthios: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae; et alibi: Si autem per Spiritum facta carnis mortificaveritis, vivetis; et supra: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
2.25.16
Sed fortasse dicat: Ostende mihi specialiter lectum, quia ex Filio omnia, vel ex Spiritu omnia. At ego refero, ut et illi mihi lectum esse ostendant quia per Patrem omnia. Sed cum haec vel Patri probaverimus, vel Filio, vel Spiritui sancto convenire, nec ullam ex hujusmodi syllabis nasci posse divinae distantiam potestatis; non est dubium quin per quem omnia, ex eo omnia: et ex quo omnia, per eum omnia: et in quo omnia, per cum 653 vel ex eo omnia esse intelligere debeamus. Omnis enim creatura et ex voluntate, et per operationem et in virtute est Trinitatis, sicut scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et alibi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
2.26.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.26.1
Probaturus unam Trinitatis esse voluntatem, vocationem atque jussionem, docet non secus ac Pater et Filius Ecclesiam vocarunt, ita et Spiritum eam vocasse; idque ex electione Pauli et Barnabae ostendit, sed potissimum ex missione Petri ad Cornelium. Hic obiter ejusdem Spiritus potestate, ac trina Petri confessione perstrictis, in ejusdem apostoli visione adumbratam fuisse declarat vocationem gentium, quae cum prius ferarum similes exsitissent, Spiritus opera deposuere feritatem. Tum ubi superiora ex alio loco stabilivit, in Hieremia in lacum a Judaeis demisso, et inde educto ab Abdemelech, Spiritus sancti ab iisdem Judaeis contemptui habiti, et a gentibus quas mundavit, honorati symbolum praeivisse demonstrat.
2.26.1
[ Alias cap. XI.] Nec solum una operatio est ubique Patris et Filii et Spiritus sancti, sed etiam una atque eadem voluntas, una vocatio, una praeceptio: quod licet in illo magno ac salutari Ecclesiae spectare mysterio. Sicut enim Pater vocavit gentes ad Ecclesiam, dicens: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam; et alibi: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus: ita etiam Dominus Jesus ad evocandam et congregandam Ecclesiam Paulum a se dicit electum, sicut habes ad Ananiam dictum a Domino Jesu: Vade, quoniam vas electionis est mihi hic ac ferendum nomen meum coram gentibus.
2.26.2
Sicut ergo Pater Deus vocavit Ecclesiam, ita vocavit et Christus: et quemadmodum Christus vocavit, ita vocavit et Spiritus, dicens: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus quo vocavi eos. Tunc jejunantes, inquit, et orantes, imposuerunt eis manus, et dimiserunt eos. Ipsi autem praemissi ab Spiritu sancto devenerunt in Seleuciam. Ergo non solum Christi, sed etiam Spiritus sancti imperio apostolatum Paulus accepit, et ad congregationem gentium festinavit.
2.26.3
Nec solus Paulus, sed etiam Petrus, sicut legimus in Actibus apostolorum. Nam cum in oratione vidisset coelum apertum, et quatuor initiis ligatum vas quoddam, tamquam linteum in quo erant omnia genera quadrupedum et ferarum et volucrum coeli, facta est vox ad eum: Surge, occide, et manduca. Et Petrus dixit: Absit, Domine: numquam manducavi commune et immundum. Et vox rursus ad eum: Quod Deus mundavit, tu commune ne dixeris. Hoc autem factum est per ter, et receptum est vas in coelum. Ergo cum hoc secum Petrus tacitus cogitaret, et venissent ad eum Cornelii servuli ab Angelo 654 destinati, ait illi Spiritus: Ecce viri quaerunt te, surge itaque, et descende, et vade cum eis: ne dubites; quoniam ego misi illos.
2.26.4
Quam evidenter expressit suam Spiritus sanctus potestatem? Primo omnium quia aspiravit oranti, adfuit deprecanti: deinde quoniam vocatus Petrus respondit, Domine, et ideo secundum evidentius meruit oraculum, quia confessus est Dominum. Sed quis iste sit Dominus Scriptura declarat; respondenti enim, is utique cui responderat, loquebatur: Spiritum autem ostendunt sequentia declaratum; quia ipse qui mysterium figurabat, mysterium revelabat.
2.26.5
Simul illud adverte quia tertio repetita figura mysterii operationem Trinitatis expressit. Et ideo in mysteriis interrogatio trina defertur, et confirmatio trina celebratur: nec potest quis nisi trina confessione purgari. Unde et ipse Petrus in Evangelio tertio interrogatur, utrum diligat Dominum; ut trina responsione vincula, quae Dominum negando contraxerat, et quibus se ipse ligavit, absolverentur.
2.26.6
Tum deinde quia ad Cornelium angelus mittitur, Petrum Spiritus sanctus alloquitur: Oculi enim Domini super fideles terrae. Nec illud otiosum, quod cum in superioribus praemisisset: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris; subito decidit super gentiles, ut mundaret eos Spiritus sanctus; unde ostenditur operationem Spiritus operationem esse divinam. Petrus autem missus ab Spiritu, non exspectavit imperium Dei Patris, sed ipsius quoque Spiritus illud est confessus oraculum, ipsius Spiritus gratiam esse testatus est dicens: Si ergo eamdem gratiam illis concessit Deus, sicut et nobis; ego quis eram, qui prohiberem Deum?
2.26.7
Spiritus ergo sanctus est, qui nos ab illa gentili colluvione mundavit. In illis enim generibus quadrupedum, et ferarum, et volucrum figura erat conditionis humanae, quae ferarum modo bestialem videtur induta saevitiam, nisi Spiritus sanctificatione mitescat. Bona ergo gratia, quae ferinam rabiem spirituali simplicitate commutat: Eramus enim et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis: nunc autem per renovationem Spiritus haeredes Christi, angelorum coepimus esse cohaeredes.
2.26.8
Itaque Spiritu videns sanctus propheta David ex feris nos similes futuros esse coelestium: Increpa, inquit, feras silvae, silvam videlicet significans non ferarum fragosam cursibus, nec bestiarum gemitibus inhorrentem, sed illam silvam de qua scriptum est: Invenimus eam in campis silvae. In qua, sicut dixit Propheta: justus ut palma florebit, et velut cedrus quae in Libano est, multiplicabitur. Illa silva, quae Verbi coelestis alimoniam propheticarum verticibus arborum concussa defluxit. Illa silva, ad quam Paulus lupus quidem raptor intravit, sed pastor exivit: In omnem enim terram exivit sonus eorum. 655
2.26.9
Eramus ergo ferae, et ideo dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces( Matth. VII, 15). Sed per Spiritum sanctum jam leonum saevitia, pardorum varietas, astutia vulpium, luporum rapacitas de nostris exolevit affectibus. Magna igitur gratia, quae coelo terras mutavit; ut conversatio nostra, sicut Apostolus dixit, in coelis sit, qui ante sicut ferae errabamus in silvis.
2.26.10
Sed nec hoc tantum loco Petrus apostolus, sed etiam alibi in eodem libro a Spiritu sancto aedificatam Ecclesiam demonstravit. Habes enim dixisse eum: Deus qui novit corda hominum, testimonium perhibuit, dans his Spiritum sanctum, sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos, mundans per fidem corda eorum. In quo illud est contuendum, quia sicut Christus lapis est angularis, qui unitatem plebis utriusque connexuit, ita etiam Spiritus sanctus non discrevit utriusque populi corda, sed junxit.
2.26.11
Non ergo tamquam Judaeus contemnas Filium, quem annuntiaverunt prophetae; contemnas etiam Spiritum sanctum, contemnas Esaiam, contemnas Hieremiam, quem de lacu Judaicae domus ille assumptus a Domino pannis et funibus elevavit. Verbum enim propheticum despiciens, in lacum demerserat eum populus Judaeorum. Nec quisquam inventus est de Judaeis qui levaret prophetam, sed unus Aethiops Abdemelech, sicut Scriptura testatur.
2.26.12
In quo nomine figura pulcherrima est, quia sermonem propheticum, quem Judaei velut in coenum suae mentis carnisque detruserant, nos videlicet ex gentibus peccatores, nigri ante delictis, et quondam infructuosi elevavimus de profundo. Et ideo scriptum est: Aethiopia praelevabit manus suas Deo. In quo sanctae Ecclesiae species significatur, quae ait in Canticis canticorum: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem; nigra per culpam, decora per gratiam: nigra per conditionem, decora per redemptionem: aut certe nigra exercitii sui pulvere. Nigra ergo, dum praeliatur: decora est, dum victoriae suae insignibus coronatur.
2.26.13
Et bene funibus levatur propheta; fidelis enim dixit: Funes ceciderunt mihi in praeclaris. Bene pannis; quia ipse Dominus, excusantibus his qui primo ad nuptias vocati fuerant, ad exitus viarum misit, ut quotquot invenirentur et boni et mali, ad nuptias vocarentur. His itaque pannis propheticum verbum levavit coeno. 656
2.27.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
2.27.1
Imitaturos nos Abdemelech, si credamus Filium et Spiritum sanctum omnia cognoscere. Spiritui cognitionem hanc tribui in Scripturis; Filio quoque eamdem attribui. Filium a Spiritu clarificari, sicut et a Filio Spiritum: item ex eo quod Patrem, Filium atque Spiritum legamus eadem loqui, ac revelare, unitatem in ipsis naturae et scientiae agnoscendam: denique quod alta Dei scrutatur Spiritus, ignorantiae non esse; cum Pater et Filius etiam dicantur scrutatores, et Paulus tametsi a Christo domino electus, edoctus tamen fuerit a Spiritu.
2.27.1
[ Alias cap. XII.] Eris igitur et tu Abdemelech, hoc est, assumptus a Domino, si de profundo gentilis imprudentiae levaveris Dei Verbum: si credideris quia non fallitur; non praeteritur Dei Filius, non ignorat quae futura sunt; non fallitur etiam Spiritus sanctus, de quo dicit Dominus: Cum venerit autem ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem. Qui dicit omnem, nihil praeterit, non diem, non horam, non praeterita, non futura.
2.27.2
Et ut scias quia et omnia novit, et futura annuntiat, et unius est scientiae cum Patre et Filio; audi quid dicat de eo Dei veritas: Non enim loquetur a semetipso, sed quae audierit, loquetur, et quae evenient, annuntiabit vobis.
2.27.3
Itaque ut advertas quia novit omnia, cum diceret Filius: De die autem illa et hora nemo novit, neque Angeli coelorum; excepit Spiritum sanctum. Si autem exceptus est Spiritus sanctus ab ignorantia, quomodo non exceptus est Dei Filius?
2.27.4
Sed dicis quia cum angelis annumeraverit et Dei Filium. Annumeravit quidem Filium, sed non annumeravit et Spiritum. Aut fatere igitur potiorem esse Spiritum sanctum Dei Filio, ut jam non solum quasi Arianus, sed etiam quasi Photinianus loquaris: aut agnosce quo referre debeas, quod nescire Filium dixit. Etenim quasi homo annumerari creaturis potuit, qui creatus est.
2.27.5.1
Quod si vis discere quia novit omnia, et praescientiam habet omnium Dei Filius futurorum, quae Filio incognita putas, ea de Filio Spiritus sanctus accepit. Accepit autem per unitatem substantiae, sicut accepit a Patre Filius: Ille, inquit, me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quid igitur hac evidentius unitate? Quae habet Pater, Filii sunt: quae habet Filius, accepit et Spiritus.
2.27.5.2
119 et 120*. Accipe tamen quia novit judicii diem Filius. Lectum est in Zacharia: Et veniet Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo. In illa die non erit lumen, sed frigus et gelu: et erit dies una, et dies illa nota Domino. Haec igitur dies nota Domino, qui veniet cum sanctis suis, secundo nos illuminaturus adventu.
2.27.6
Sed quod orsi sumus de Spiritu, persequamur. 657 Habes enim in eo quod praetulimus exemplo quia Filius dicit de Spiritu: Ille me clarificabit. Clarificat ergo Spiritus Filium, sicut clarificat et Pater: sed etiam Spiritum clarificat Dei Filius, sicut supra diximus. Non est ergo infirmus, qui reddit mutuam claritatem per unitatem lucis aeternae: nec inferior sancto Spiritu, cujus hoc ipsum est, quod clarificatur ab Spiritu.
2.27.7
Assumeris ergo et tu, si credas quia hoc locutus est Spiritus, quod locutus est Pater, quod locutus est Filius. Denique Paulus ideo assumptus est, quia sic credidit, sic docuit, quia quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se, nobis revelavit per Spiritum suum, sicut scriptum est. Et ideo revelationis Spiritus dicitur, sicut habes: Dat enim Deus sic praeparantibus se Spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus.
2.27.8
Unitas igitur est scientiae, quando sicut Pater revelat, qui dat Spiritum revelationis, sic revelat et Filius; quia scriptum est: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Plus dixit de Filio, non quod plus habeat quam Pater, sed ne minus habere credatur. Nec immerito sic revelatur Pater a Filio; quia sic novit Patrem Filius, quemadmodum Filium Pater novit.
2.27.9
Accipe nunc quia Deum Patrem novit et Spiritus; scriptum est enim quia sicut ea quae hominis sunt, nemo novit nisi spiritus qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei( I Cor. II, 11). Nemo, inquit, cognovit, nisi Spiritus Dei. Numquid exclusus est Dei Filius? Non utique; quia nec Spiritus sanctus exclusus est, cum dicitur: Neque Patrem quis novit, nisi Filius.
2.27.10
Ergo unius et Pater et Filius et Spiritus sanctus et naturae sunt et scientiae. Neque cum omnibus quae per Filium facta sunt, annumerandus est Spiritus, cum Deum Patrem noverit, quem, sicut scriptum est, quis potest nosse nisi Filius? Sed et Spiritus sanctus novit. Quid ergo? Cum dicitur universitas creaturarum, non Spiritus sanctus comprehenditur.
2.27.11
Nunc velim respondeant, quid est in homine, quod cognoscat quae sunt hominis? Utique rationabile, quod caeteris animae virtutibus supereminet, et quo praecipua natura hominis aestimatur. Quid est igitur Spiritus, qui alta Dei novit, per quem Deus omnipotens revelatur. Numquid plenitudine divinitatis inferior est, qui ejusdem cum Patre substantiae etiam hoc exemplo probatur? Aut aliquid ignorat, qui novit consilia Dei, et mysteria ejus ab initio abscondita? Quid est quod nesciat, qui novit omnia quae Dei sunt? Spiritus enim etiam alta Dei scrutatur.
2.27.12
Ac ne putes quod scrutetur incognita, et ideo scrutetur, ut discat id quod ignoret; 658 ante praemisit quia revelavit nobis Deus per Spiritum suum: simul ut disceres quia novit Spiritus quae nobis per ipsum Spiritum revelantur, in posterioribus ait: Quis enim scit hominum quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui in ipso est: sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Ergo si hominis spiritus novit quae hominis sunt, et antequam scrutetur novit, potestne aliquid Dei esse, quod Spiritus Dei nesciat? De quo non otiose Apostolus dixit: Quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei: non quod scrutando cognoverit, sed noverit per naturam: non quod accidens in eo scientia divinorum, sed cognitio naturalis sit.
2.27.13
Verum si te movet quia dixit, scrutatur, accipe quia id quoque de Deo scriptum est, eo quod sit scrutator cordis et renum. Ipse enim dixit: Ego sum scrutans corda et renes. Etiam de Filio Dei habes ad Hebraeos: Qui scrutator est animi et cogitationis. Unde liquet quia nemo inferior superioris scrutatur interna; divinae enim solius est potestatis occulta novisse. Similiter ergo scrutator est Spiritus sanctus ut Pater, similiter scrutator et Filius: cujus proprietate sermonis id exprimitur; ut videatur nihil esse quod nesciat, quem nihil praeterit.
2.27.14
Denique ille electus a Christo, instructus ab Spiritu est. Nam sicut ipse testatur, per Spiritum divini cognitionem consecutus arcani, ostendit quia et novit Spiritus Deum, et ea nobis quae Dei sunt, Spiritus revelavit, sicut revelavit et Filius. Et addidit: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis, quae et loquimur, non in suasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus, et virtute Dei?
2.28.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII.
2.28.1
Probato Spiritum aeque revelare ac Patrem et Filium, quomodo non loquatur a se idem Spiritus, explicatur; ostenditurque non cogitanda in ipso corporeo organa, nec ullam inferioritatem ex eo fingendam, quod audire legatur; quando idem Filio esset attribuendum; immo vero etiam Patri, cum et ipse audiat Filium. Spiritum igitur eo sensu audire et clarificare Filium, quod eum prophetis atque apostolis revelavit; qua ex re operationis trium personarum unitas astruitur; et cum eadem Spiritus operetur, quae Pater eadem quoque declaratur utriusque esse substantia.
2.28.1
Probatum est igitur quia sicut Deus nobis quae sua sunt, ita et Filius quae Dei sunt, ita etiam Spiritus revelavit. Ex uno enim Spiritu per unum Filium in unum Patrem cognitio nostra procedit: et ex uno Patre per unum Filium in unum Spiritum sanctum bonitas et sanctificatio et imperiale jus aeternae traditur potestatis. Ubi ergo ostensio Spiritus, ibi Dei virtus: nec potest esse discretio, ubi opus unum est. Et ideo quod loquitur Filius, loquitur 659 et Pater: et quod Pater loquitur, loquitur et Filius: et quod loquitur Pater et Filius, loquitur et Spiritus sanctus.
2.28.2
Unde et de Spiritu Filius Dei dixit: Non enim loquetur a se, hoc est, non sine mea et Patris communione; neque enim divisus ac separatus est Spiritus, sed quae audit, loquitur: audit videlicet per unitatem substantiae, et per proprietatem scientiae. Neque enim foraminibus aliquibus corporalibus recipit auditum, et quibusdam divina modulis carnalibus vox resultat, vel audit id quid ignorat; quoniam in rebus humanis scientiam plerumque auditus operatur, et tamen nec in ipsis hominibus semper alloquium corporale, aut carnalis auditus est: Qui enim loquitur linguis, non hominibus, inquit, loquitur, sed Deo. Nemo enim audit, Spiritu autem loquitur mysteria.
2.28.3
Ergo si in hominibus non semper auditus est corporalis; in Deo tu infirmitatis humanae sonitus, et quaedam organa exigis carnalis auditus; cum ideo audire dicatur, ut scire credatur? Nos enim id scimus quod audierimus, et ante audimus, ut scire possimus: in Deo autem qui novit omnia antequam fiant, scientia praecedit auditum. Itaque ut quod velit Pater, Filium non ignorare dicamus, audisse memoramus: sed non in Deo sonus, neque syllaba, quae significare solent indicium voluntatis; sed voluntatis unitas divinis quidem intelligitur arcanis, nostris autem significatur indiciis.
2.28.4
Quid est ergo: Non enim a se loquetur? Hoc est, non sine me loquitur; quia loquetur veritatem, sapientiam aspirat. Non sine Patre loquitur, quia Dei Spiritus est: non a se audit, quoniam ex Deo omnia.
2.28.5
Omnia accepit a Patre Filius, quia ipse dixit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Omnia Patris habet Filius; quia iterum ait: Omnia quae Pater habet mea sunt. Et quae accepit ipse per unitatem naturae, ex ipso per eamdem unitatem accepit et Spiritus, sicut ipse Dominus Jesus declarat, de Spiritu suo dicens: Propterea dixi, de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Quod ergo loquitur Spiritus, Filii est: quod dedit Filius, Patris est. Ita nihil a se aut Filius loquitur aut Spiritus, quia nihil extra se Trinitas loquitur.
2.28.6
Quod si ad infirmitatem Spiritus sancti, et quamdam corporeae similitudinem vilitatis id derivari contendas; etiam ad Filii injuriam derivabis; quia et de se Filius dixit: Sicut audio, judico; et, Non potest aliud facere Filius, nisi quod viderit facientem Patrem. Si enim verum est, sicut verum est, quod dixit Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt; et secundum divinitatem unum est cum Patre Filius, unum per substantiam naturalem, non unus secundum Sabellianam perfidiam. Quod unum utique est per substantiae proprietatem, non potest separari; et ideo non potest Filius facere, nisi quod audierit a Patre; quia in aeternum est permanens Dei Verbum, nec umquam Pater a Filii operatione dividitur: et quod operatur Filius scit Patrem velle: et quod vult Pater, Filius novit operari. 660
2.28.7
Denique ne vel in tempore, vel in ordine aliquam inter Patrem et Filium putares operis esse distantiam, sed ejusdem operationis crederes unitatem: Et opera, inquit, quae ego facio, ipse facit. Et rursus ne discretionem aliquam in operis distinctione sentires, sed idem velle, idem facere, idem posse Patrem et Filium judicares, dicit tibi Sapientia de Patre: Quaecumque enim ille fecerit, eadem et Filius facit similiter. Non ergo alicui prior vel secundus est actus, sed idem unius operationis effectus. Et ideo nihil a se posse facere Filius dicitur; quia a Patre non potest ejus operatio separari. Similiter et Spiritus sancti operatio non secernitur. Unde etiam ea quae loquitur. audire a Patre dicitur.
2.28.8
Quid si doceo quia et Pater audit Filium, sicut ut et Filius audit Patrem? Habes enim scriptum in Evangelio, quia dicit Filius: Pater, gratias tibi ago, quia audisti me. Quomodo audivit Pater Filium, cum Filius nihil ad Patrem in superioribus de Lazaro sit locutus? Ac ne putares quia semel a Patre auditus est Filius, addidit: Et ego sciebam quia semper me audis. Ergo non subjectae obedientiae, sed unitatis auditus est sempiternae.
2.28.9
Similiter igitur et audire a Patre Spiritus, et clarificare Filium dicitur. Clarificare ideo, quia docuit nos Spiritus sanctus Filium Dei imaginem esse invisibilis Dei, et splendorem gloriae, et characterem substantiae ejus, Spiritus enim et in patriarchis et in prophetis locutus est: et apostoli denique tunc perfectiores esse coeperunt, posteaquam Spiritum receperunt. Nulla ergo distantia divinae virtutis et gratiae; nam licet divisiones gratiarum sint, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sint, idem autem Dominus: et divisiones operationum sint, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Divisiones sunt munerum, non separationes Trinitatis.
2.28.10
Denique idem est Deus qui operatur omnia in omnibus; ut scias quia non est discretio operationis inter Deum Patrem et Spiritum sanctum, quando ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater Deus, qui operatur omnia in omnibus. Nam cum operetur omnia in omnibus Pater: Alii tamen datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
2.28.11
Non est ergo dubium, quin ea quae operatur Pater, operetur et Spiritus. Nec ex praecepto, sicut qui corporaliter audit, operatur: sed ex voluntate, qui sui est liber arbitrii, non alienae famulus potestatis. Non enim quasi jussus obtemperat, sed quasi largitor suae moderator est largitatis.
2.28.12
Vide nunc interim utrum omnia operari dieas Spiritum, quae operatur et Pater; negare tamen non potes quia operatur Pater, 661 quae operatur Spiritus sanctus: alioquin non omnia operatur Pater, si non operatur ea quae operatur et Spiritus. Quod si ea quae operatur Spiritus, operatur et Pater; cum Spiritus operationes suas pro voluntate sua dividat, necesse est id quod dividit Spiritus, aut invito Patre Deo, dicas eum ex sua voluntate dividere: aut si idem velle dixeris Patrem, quod vult Spiritus sanctus; necesse est ut unitatem voluntatis operationisque divinae vel invitus, et si non corde, saltem ore fatearis.
2.28.13
Quod si unius et voluntatis et operationis est cum Patre Deo Spiritus sanctus, unius etiam substantiae est; quoniam ex operibus suis creator agnoscitur. Idem igitur Spiritus, idem, inquit, Dominus, idem, inquit, Deus. Et si Spiritum dicas, idem, est: et si Dominum dicas, idem est: et si Deum dicas, idem est. Non idem ut ipse Pater, ipse Filius, ipse sit Spiritus: sed quia et Pater et Filius ejusdem est potestatis. Idem ergo est per substantiam atque virtutem; quia non est in divinitate vel Sabelliana confusio, vel Ariana discretio, vel terrena corporalisque mutatio.
2.29.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIII.
2.29.1
Prophetiam fuisse non solum a Patre ac Filio, sed etiam a Spiritu: hujus quoque idem cum eis imperium atque operationem in apostolos significari; et inde in tribus intelligendam imperii, constitutionis largitatisque unitatem: non timendum tamen ex eo consortio praejudicium; cum illud nec in humana amicitia locum habeat. Denique hanc esse apostolicae fidei haereditatem hinc confirmatur, quod apostoli scribantur Spiritui sancto obtemperasse.
2.29.1
Accipe aliud, sancte Imperator, in causa validum exemplum et tibi notum. Multifariam, inquit, et multis modis etiam Deus locutus est patribus in prophetis. Et Sapientia Dei dixit: Mittam prophetas et apostolos. Et, alii datur, sicut scriptum est, per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia. Ergo secundum Apostolum non solum per Patrem et Filium, sed etiam per Spiritum sanctum prophetia; et ideo unum munus, una est gratia. Habes ergo quia etiam Spiritus auctor est prophetiarum.
2.29.2
Apostoli quoque dixerunt: Visum est Spiritui sancto et nobis. Et cum dicunt, visum, non solum operatorem gratiae, sed etiam auctorem imperatae exsecutionis ostendunt. Sicut enim de Deo legimus: Placuit Deo; ita etiam cum dicitur quia visum est Spiritui sancto, arbiter suae exprimitur potestatis.
2.29.3
Et quomodo non arbiter, qui ea quae vult, loquitur, quae vult, mandat; sicut mandat Pater, mandat et Filius? Sicut enim audivit Paulus 662 vocem dicentem sibi: Ego sum, inquit, Jesus, quem tu persequeris; ita etiam Spiritus Paulum et Silam vetuit ire in Bithyniam. Et sicut Pater locutus est per prophetas, ita etiam de Spiritu Agabus dicit: Haec dicit Spiritus sanctus: Virum cujus est zona haec, sic alligabunt eum in Hierusalem. Et sicut misit Sapientia apostolos, dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium: sic et Spiritus sanctus dicit: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus, quo vocavi eos. Itaque praemissi a Spiritu sancto, quod infra Scriptura indicat, nullam discretionem inter caeteros habuerunt apostolos, quasi aliter a Patre Deo, aliter a Spiritu mitterentur.
2.29.4
Denique cum Paulus missus esset a Spiritu, et vas electionis erat Christi, et Deum in se operatum esse commemorat, dicens: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi ad gentes. Cum igitur idem si operatus in Paulo, qui est operatus in Petro, hoc utique ostenditur cum Spiritus sit operatus in Paulo, quod etiam in Petro Spiritus sanctus operatus sit. Sed et Deum Patrem in se operatum Petrus ipse testatur, sicut est in Actibus apostolorum, quia surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit ex ore meo audire nationes verbum Evangelii. Ecce igitur in Petro Deus gratiam praedicationis operatus est. In quo utique cum per Christum electus sit et assumptus, operationem Christi quis audeat diffiteri, cum ipse Dominus dicat: Pasce agniculos meos?
2.29.5
Una igitur operatio Patris et Filii et Spiritus sancti: nisi forte hoc putetis, qui negatis ejusdem erga apostolos operis unitatem, ideo operatum Patrem, ideo operatum Spiritum in Petro, in quo Filius operatus fuerat, quasi ei Filii operatio minime redundaret ad gratiam. Et ideo velut adjunctis atque collatis viribus Patris et Filii et Spiritus sancti operationem fuisse multiplicem, ne ad confirmandum Petrum Christi solius operatio vacillaret.
2.29.6
Nec solum una operatio in Petro Patris et Filii et Spiritus sancti invenitur, sed etiam in omnibus apostolis divinae operationis unitas revelatur, et quaedam supernae constitutionis auctoritas. Operatio enim divina habet imperium, non habet ministerium; neque enim cum operatur Deus, aut labore aliquid extundit, aut arte: sed dixit, et facta sunt. Dixit, Fiat lux, et facta est lux; in praecepto enim Dei operationis effectus est.
2.29.7
Hanc igitur regalem quamdam etiam sancto Spiritui potestatem Scripturarum testificatione delatam, si velimus advertere, facile possumus reperire; omnesque apostolos non solum Christi fuisse discipulos revelabitur, sed etiam Patris et Filii et Spiritus sancti ministros. Sicut etiam Doctor gentium docet dicens: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, tertio doctores: deinde 663 virtutes, gratiam curationem, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
2.29.8
Ecce Deus posuit apostolos, posuit prophetas atque doctores, dedit curationum gratiam, quam supra habes dari per Spiritum sanctum, dedit genera linguarum. Sed tamen non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores. Non omnes, inquit, habent gratiam curationum, neque omnes, inquit, linguis loquuntur. In singulis enim hominibus universa dona divina esse non possunt: pro captu unusquisque id accipit, quod aut desiderat, aut meretur. Sed non hujus infirmitatis similis potentia Trinitatis, quae omnium munifica gratiarum est.
2.29.9
Denique posuit apostolos Deus. Hos quos Deus posuit in Ecclesia, Christus elegit, et apostolos ordinavit, et in orbem dixerit dicens: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, hic salvus erit: qui vero non crediderit, damnabitur. Signa autem credentes ista sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent; et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. Ecce doctores posuit Pater, posuit etiam Christus in Ecclesiis; et sicut Pater dat gratiam curationum, ita dat et Filius; sicut Pater dat dona linguarum, ita largitus est et Filius.
2.29.10
Similiter de sancto Spiritu supra accepimus, quia eadem gratiarum genera largiatur. Datur enim, inquit, per Spiritum alii gratia curationum, alii genera linguarum, alii prophetia. Ergo eadem dat Spiritus, quae dat Pater, dat etiam Filius. Accipiamus nunc expressius, quod superius praelibavimus, quia idem quod Pater et Filius, etiam Spiritus sanctus mandet officium, eosdemque constituat; dixit enim Paulus: Attendite vobis, et omni gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei.
2.29.11
Unitas igitur imperii, unitas constitutionis, unitas largitatis. Nam si constitutionem separes et potestatem, quae erat causa ut quos posuerat apostolos Christus, poneret Deus Pater, poneret et Spiritus sanctus; nisi forte ut homines tamquam in consortio possessionis aut juris praejudicium verebantur? Et ideo dividebatur 664 operatio, distribuebatur imperium.
2.29.12
Haec inter ipsos homines angusta sunt et minuta, qui plerumque tamen etiamsi operatione non congruunt, congruunt voluntate. Unde quidam interrogatus quid amicus esset: Alter, inquit, ego. Si ergo homo amicum ita definivit, ut alterum se esse diceret, per unitatem videlicet amoris et gratiae; quanto magis in Patre et Filio et Spiritu sancto unitatem majestatis aestimare debemus, cum per eamdem operationem ac divinitatem vel unitas, vel certe id quod amplius est, ταυτότης sicut Graece dicitur, exprimatur? ταυτὸ enim idem significat; eo quod idem habeat et Pater et Filius et Spiritus sanctus; ut idem velle, et idem posse non ex affectione sit voluntatis, sed in substantia Trinitatis.
2.29.13
Haec est apostolicae fidei et devotionis haereditas, quam licet et ex ipsorum apostolorum considerare Actibus. Paruerunt ergo Paulus et Barnabas sancti Spiritus imperatis. Paruerunt et omnes apostoli, statimque eos quos separari jusserat Spiritus, ordinaverunt: Separate, inquit, mihi Paulum et Barnabam. Videtis jubentis imperium? Spectate merita servientium?
2.29.14
Credidit Paulus; et quia credidit, studia persecutoris abjecit, coronam justitiae reportavit. Credidit ille qui Ecclesias devastabat: sed conversus ad fidem, praedicabat in Spiritu, quod Spiritus imperabat. Ungebat athletam suum Spiritus, et pulvere impietatis excusso, debellatorem infidelium ineluctabilem variis impiorum congressionibus offerebat, atque ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu diversis passionibus erudiebat.
2.29.15
Barnabas quoque credidit, et quia credidit, paruit. Itaque sancti Spiritus electus imperio, quod ei ad omne redundat insigne meritorum, non fuit tanto indignus collegio. Una enim gratia fulgebat in his, quos Spiritus unus elegerat.
2.29.16
Nec Paulus inferior Petro, quamvis ille Ecclesiae fundamentum, et hic sapiens architectus sciens vestigia credentium fundare populorum: nec Paulus, inquam, indignus apostolorum collegio, cum primo quoque facile conferendus, et nulli secundus. Nam qui se imparem nescit, facit aequalem.

Intertext edge

Open linked passage

Note