Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Spiritu Sancto
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6967 Despsa
3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Non tantum prophetas et apostolos a Spiritu missos, verum etiam Filium Dei. Probatur id ex Esaia, et evangelistis, quamque ob causam eumdem Spiritum sicut columbam descendisse ac super Christum manere Lucas scripserit, exponitur. Dehinc eadem Christi missione confirmata, Filium a Patre et Spiritu non secus ac Spiritum a Patre et Filio mitti colligitur.
3.1.1
Superiori libro evidentibus testimoniis Scripturarum docuimus apostolos et prophetas, illos ad prophetandum, hos ad evangelizandum a sancto Spiritu, sicut a Patre et a Filio destinatos: nunc adjicimus quod omnes jure mirentur, et dubitare non possint, quod Spiritus super Christum; et quod sicut ille Spiritum misit, et Filium Dei Spiritus misit. Dicit enim Filius Dei: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis visum. Quod cum de libro Esaiae legeret, ait in Evangelio: Hodie completa est haec Scriptura in auribus vestris; ut de se dictum esse signaret.
3.1.2
Ergo mirari possumus si et prophetas et apostolos Spiritus misit cum Christus dixerit: Spiritus Domini super me? Et bene, super me, dixit, quia quasi filius hominis loquebatur. Quasi filius enim hominis et unctus et missus est ad Evangelium praedicandum.
3.1.3
Sed si non creditur Filio, audiant etiam Patrem loquentem quia Spiritus Domini super Christum. Dicit enim Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Dixit hoc Deus Pater Joanni: Joannes et audivit, et vidit, et credidit. Audivit a Deo, vidit in Domino, credidit quia Spiritus erat, qui descendebat de coelo. Non enim columba, sed sicut columba descendit; sic enim scriptum est: Et vidi Spiritum descendentem de coelo, sicut columbam.
3.1.4
Sicut Joannes vidisse se dixit, ita scripsit et Marcus: Lucas autem addidit quod corporali specie descendit Spiritus sanctus, sicut columba; ne incarnationem illam putares fuisse, sed speciem. Ideo autem speciem praetendit, ut per speciem crederet, qui Spiritum non videbat, et per speciem declararet unius honoris in imperio, unius operationis in mysterio, unius muneris in lavacro cum Patre et Filio sibi esse consortium, nisi forte invalidum credimus, ut in eo baptizetur servulus, in quo baptizatus est Dominus.
3.1.5
Pulchre autem dixit: Manentem super eum; quia ad prophetas quoties volebat Spiritus, 666 vel inspirabat verbum, vel faciebat: semper autem manebat in Christo.
3.1.6
Nec rursum moveat, quod super eum dixit; de Filio enim hominis loquebatur, quia sicut Filius hominis baptizabatur. Nam secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo; quia sicut Pater in Filio, et Filius in Patre, ita Dei Spiritus et Spiritus Christi et in Patre est et in Filio, quia oris est Spiritus. Manet enim in Deo qui ex Deo est, sicut scriptum est: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Et manet in Christo, qui a Christo accepit: et in Christo est, quia iterum scriptum est: Ille de meo accipiet: et alibi: Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. Non ergo secundum divinitatem Christi super Christum est, quia non super se est Trinitas, sed supra omnia, supra se autem non est, sed in se est.
3.1.7
Quis ergo dubitet quia prophetas et apostolos Spiritus misit, cum dicat Dei Filius: Spiritus Domini super me? Et alibi: Ego sum primus, et ego in aeternum: et manus mea fundavit terram, et dextera mea solidavit coelum: vocabo eos, et astabunt simul, et congregabuntur omnes, et audient. Quis illis haec denuntiavit? Diligens te, feci voluntatem tuam adversus Babylonem, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, et ego vocavi: adduxi eum, et prosperum iter ejus feci. Accedite ad me, et audite haec. Non ab initio in occulto locutus sum: cum fierent, illic eram. Et nunc Dominus Deus misit, et Spiritus ejus. Quis est, qui dicit: Misit me Dominus Deus, et Spiritus ejus; nisi qui venit a Patre, ut salvos faceret peccatores? Quem ut audis, et Spiritus misit; ne cum legis quia Filius Spiritum mittit, inferioris esse Spiritum crederes potestatis.
3.1.8
Ergo et Pater Filium misit, et Spiritus: Spiritum quoque et Pater misit, et Filius: Pater misit, quia scriptum est: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo. Filius misit, quia dixit: Cum venerit autem ille paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis. Si ergo se invicem Filius et Spiritus mittunt, sicut Pater mittit, non subjectionis injuria, sed communitas potestatis est.
3.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II.
3.2.1
Filium perinde ac Spiritum dari; unde non subjectio, sed una divinitas operatione demonstratur.
3.2.1
Nec solum misit Pater Filium, sed etiam dedit, sicut ipse se Filius dedit. Lectum est enim nobis: Gratia vobis a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo, qui se dedit pro peccatis nostris. 667 Si subjectum in eo putant fuisse, quia missus est; gratiae esse negare non possunt, quia datus est. Datus est autem a Patre, ut Esaias dixit: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; datus est autem, audeo dicere, et ab Spiritu qui missus ab Spiritu est. Cum enim non definierit propheta a quo datus sit, ostendit datum gratia Trinitatis: cum autem ipse se Filius dederit, utique non potuit ipse sibi secundum divinitatem esse subjectus. Ergo non potuit divinae subjectionis esse quod datus est.
3.2.2
Datus est autem et Spiritus sanctus, quia lectum est: Rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis. Et Apostolus ait: Quapropter qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui dedit Spiritum suum in nobis. Esaias quoque et Spiritum datum ostendit et Filium: Sic, inquit, dicit Dominus Deus, qui fecit coelum, et finxit illud: qui solidavit terram, et quae in ea sunt: et dat populo qui est super eam Spiritum, et Spiritum calcantibus eam. Et ad Filium: Ego Dominus Deus, qui vocavi te in aequitate, et tenebo manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, educere de vinculis alligatos. Cum ergo Filius et missus et datus sit, Spiritus quoque missus et datus sit; habent utique unitatem divinitatis, qui habent operis unitatem.
3.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III.
3.3.1
Eamdem quoque unitatem inde cognosci, quod Spiritus digitus dicatur, et Filius dextera; humani enim sermonis consuetudine juvari divinorum intelligentiam. Hoc digito scriptas fuisse legis tabulas, quae postea fractae sunt, et qua de causa? denique Christum scripsisse eodem digito: nec ullam tamen e corporea comparatione in Spiritu admittendam, esse inferioritatem.
3.3.1
Unde etiam et digitus Dei appellatus est Spiritus, eo quod sit Patri et Filio et Spiritui sancto individua, inseparabilisque communio. Nam sicut Filium Dei Scriptura dexteram Dei dixit, sicut lectum est: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute, dextera manus tua, Domine, confregit inimicos; ita Spiritus sanctus appellatus est digitus Dei, sicut ipse Dominus dicit: Quod si in digito Dei ego ejicio daemonia. Hunc enim digitum in alio libro Evangelii eodem loco Dei Spiritum nominavit, sicut habes: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia.
3.3.2
Quid igitur expressius ad significandam divinitatis vel operationis dici potuit unitatem, quae secundum divinitatem est Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti, quam ut intelligamus multo magis quam corpus hoc nostrum aeternae plenitudinem divinitatis scindi videri, si quis unitatem substantiae separet, multiplicet potestates; cum una sit ejusdem divinitatis aeternitas? 668
3.3.3
Plerumque enim ex nostris sermonibus ea quae supra nos sunt, convenit aestimari: et quia illa videre non possumus, ex his quae videre possumus, colligamus: Invisibilia enim ejus, ait Apostolus, a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Et subdidit: Sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Quorum aliud de Filio, aliud de Spiritu sancto dictum videtur; ut quemadmodum sempiterna virtus Patris dicitur Filius, ita etiam Spiritus quia divinus est, sempiterna divinitas esse credatur. Nam et Filius quia semper vivit, vita sempiterna est. Hic ergo digitus Dei et sempiternus est, et divinus. Quid enim Dei proprium, quod non sempiternum sit et divinum?
3.3.4
Hoc digito, sicut legimus, tabulas illas lapideas Deus inscripsit, quas Moyses accepit. Non enim carnali digito Deus harum litterarum, quas legimus, apices et elementa formavit: sed Spiritu suo dedit Legem. Et ideo Apostolus dixit: Lex enim spiritalis est, quae utique non atramento inscripta est, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam si Apostoli epistola scribitur in Spiritu, quid obstat quonimus etiam legem Dei non atramento, sed Spiritu Dei scriptam credere debeamus: quae utique cordis nostri mentisque secreta non maculat, sed illuminat?
3.3.5
Scripta est autem in tabulis lapideis, quia in typo scripta est: sed tabulae fractae primo sunt, et abjectae de Moysis manibus; quia Judaei a propheticis operibus exciderunt. Et bene tabulae fractae sunt, non scriptura deleta. Et tu vide ne frangatur tabula tua, ne mens tua et animus dividatur. Numquid divisus est Christus? Non divisus est, sed unum est cum Patre: et te nemo ab eo separet. Si fides deficiat, tabula cordis tui frangitur. Comminuitur animi firmitudo, si unitatem divinitatis in Trinitate non credas. Scripta est et fides tua, scripta est et culpa tua, sicut Hieremias dixit: Scripta est, Juda, culpa tua graphio ferreo et ungue adamantino. Et scripta est, inquit, in pectore et in corde tuo. Ibi igitur culpa est, ubi gratia: sed culpa graphio scribitur, gratia Spiritu designatur.
3.3.6
Hoc digito mystice etiam Dominus Jesus, inclinato capite, scribebat in terra, cum a Judaeis adultera esset oblata: significans per figuram, quando de peccatis alterius judicamus, nostri nos debere meminisse peccati.
3.3.7
Ac ne rursus quia Legem Deus Spiritu suo scripsit, inferius aliquid tamquam de ministerio Spiritus crederemus, vel ex corporis nostri aestimatione portionem quamdam exiguam Dei Spiritum putaremus, ait alibi Apostolus non se humanae scientiae verbis loqui, sed doctis Spiritus, et spiritualibus spiritalia comparare: animalem autem hominem non percipere quae sunt Spiritus Dei; sciebat enim quod is, qui divina carnalibus compararet, inter animalia esset, non inter spiritales homines computandus: 669 Stultitia enim, inquit, illi est. Et ideo quia sciret has futuras esse animalium hominum quaestiones, praesagus futuri ait: Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.
3.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV.
3.4.1
Spiritum propterea quod digitus vocatur, minorem esse contendentibus, regerit hoc quoque in Filii, qui dextra dicitur, injuriam converti. Haec ergo nomina non nisi ad unitatem divinitatis referenda; unde Moyses totam Trinitatem in maris rubri transitu cecinit operatam. Nec sane mirum ibi Spiritus exstitisse operationem, ubi baptismi figura fuit; siquidem in hoc tres personas ex aequo operari, sanctificareque Scriptura docet.
3.4.1
[ Alias cap. III.] Sed si quis adhuc carnalibus inhaeret ambiguis, et corporalibus vacillat exemplis, consideret quia non potest bene sentire de Filio, qui potest male sentire de Spiritu. Nam si ideo portionem quamdam exiguam putant esse Spiritum Dei, quia digitus Dei dicitur; iidem utique et portionem exiguam dicunt esse in Filio Dei, quia dextera Dei dicitur.
3.4.2
Sed Filius et dextera et virtus dicitur: itaque si verba nostra pendamus, nulla potest sine virtute esse perfectio; et ideo caveant ne putent, quod nefas dictu est, semiperfectum in sua substantia Patrem perfectionem accepisse per Filium, et desinant coaeternum Filium Patri negare. Quando enim non fuit Dei virtus? Quod si aliquando putant non fuisse Dei virtutem, aliquando plenitudinem in Deo Patre negabunt fuisse, cui putant aliquando defuisse virtutem.
3.4.3
Sed haec, ut dixi, scripta sunt, ut ad unitatem divinitatis ista referamus, et credamus quod Apostolus dixit, quia plenitudo divinitatis corporaliter habitat in Christo, et habitat in Patre, et habitat in Spiritu sancto: et quod sicut unitas divinitatis, ita et unitas operationis sit.
3.4.4
Quod etiam ex Cantico Moysis colligi potest; ipse enim cum per maria traduxisset populum Judaeorum, et Dei Patris operationem et Filii est confessus et Spiritus dicens: Dextera manus tua, Domine, glorificata est in virtute: dextera manus tua, Domine, confregit inimicos. Habes quia et Filium sit confessus et Patrem, cujus est dextera. Et infra, ne Spiritum sanctum praeteriret, adjecit: Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare: et Spiritu iracundiae tuae divisa est aqua. Quo significatur unitas divinitatis, non inaequalitas Trinitatis.
3.4.5
[ Alias cap. IV.] Vides igitur quia et Spiritus sanctus cooperatus Patri et Filio sit, ut tamquam congelascentibus fluctibus in medio mari, aquarum quidam murus insurgeret ad transitum Judaeorum, et rursus Aegyptiorum populum per Spiritum refusus obrueret. Inde et columnam nubis plerique praecessisse in die populo Judaeorum, et columnam ignis in nocte arbitrantur, quo protegeret plebem suam gratia spiritalis. 670
3.4.6
Hanc autem operationem Dei, quam totus orbis jure miratur, sine sancti Spiritus opere non fuisse etiam Apostolus declaravit, dicens in figura illa praecessisse spiritalis mysterii veritatem; sic enim habes: Quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt.
3.4.7
Nam quemadmodum typus sacramenti potuit esse sine operatione Spiritus sancti, cujus veritas omnis in Spiritu est? Quod et Apostolus docuit dicens: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
3.4.8
Vides igitur quia et Pater operatur in Filio, et Filius operatur in Spiritu. Et ideo secundum seriem Scripturarum noli dubitare in figura fuisse, quod in veritate esse ipsa etiam veritas declaravit. Quis enim operationem ejus abnuat in lavacro, in quo operationem ejus, septimus et gratiam?
3.4.9
[ Alias cap. V.] Nam sicut sanctificat Pater, ita sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus. Sanctificat Pater, secundum quod scriptum est: Deus pacis sanctificet vos, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur. Et alibi Filius dicit: Pater, sanctifica eos in veritate.
3.4.10
De Filio autem idem Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Vides quia factus est sanctificatio? Sed factus est nobis; non ut ille mutaret quod erat, sed ut nos sanctificaret in carne.
3.4.11
Spiritum quoque sanctum sanctificare Apostolus docet. Sic enim dicit: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres dilectissimi a Domino; quia elegit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus, et fide veritatis.
3.4.12
Ergo sanctificat Pater, sanctificat et Filius, sanctificat et Spiritus sanctus: sed una est sanctificatio, quia unum est baptisma, et una gratia sacramenti.
3.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V.
3.5.1
Colligit coeptum argumentum, et unitatem per digitum atque dexteram significari inde confirmat, quod eadem opera Dei sint, quae sunt manuum; et quae manuum, eadem etiam sint digitorum: ac demum quod manus Filio et Spiritui perinde conveniat, ac Spiritui et Filio digitus.
3.5.1
[ Alias cap. VI.] Sed quid mirum si sanctificat singulos ipse sanctificatione non indigens, sed redundans; quando tantam, ut dixi, majestatem ejus accepimus, ut tamquam digitus a corpore, ita a Deo Patre inseparabilis videatur Spiritus sanctus?
3.5.2
Quod si quis ad diminutionem, non ad unitatem potestatis putat esse referendum, is profecto in eam amentiam cadet, ut tamquam in unam velut corporis formam Patrem et 671 Filium et Spiritum sanctum videatur effingere, et distinctiones quasdam figurare membrorum.
3.5.3
Sed accipiant, ut saepius dixi, non inaequalitatem, sed unitatem potestatis hac testificatione signari; quandoquidem quae opera Dei sunt, eadem sint opera manuum, eadem etiam legerimus opera esse digitorum. Scriptum est enim: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum; et alibi: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Eadem igitur sunt opera manuum, quae sunt opera Dei. Non ergo aliqua pro membrorum corporalium qualitate discretio operationis, sed unitas potestatis est.
3.5.4
Quae autem opera sunt manuum, eadem opera digitorum; quia aeque scriptum est: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti. Quid hic igitur digiti minus quam manus fecisse produntur; cum idem fecerint digiti, quod manus; sicut scriptum est: Quoniam delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum delectabor.
3.5.5
Et tamen quia manum legimus Filium( scriptum est enim: Nonne manus mea fecit haec omnia? et alibi: Ponam te in foramine petrae, et protegam manum meam super te. Posui manum meam sub tegumento petrae; quod ad incarnationis mysterium spectat, quia integumentum corporis virtus Dei sempiterna suscepit) utique liquet manus et de Filio Dei et de Spiritu sancto Scripturam locutam.
3.5.6
Et rursus quia digitum Dei Spiritum legimus, ideo appellatos digitos aestimamus, ut Filium Spiritumque signaret. Denique ut et Filii et Spiritus sanctificationem se habere memoraret, ait quidam sanctus: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me.
3.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI.
3.6.1
Spiritum perinde ac Patrem et Filium arguere; immo vero judicare non posse judices absque ipso, ut Salomonis Danielisque judiciis, quae obiter paucis explicantur, ostenditur; neque alium Danieli aspirasse, quam Spiritum sanctum.
3.6.1
[ Alias cap. VII.] Cur enim verborum similitudinem recusamus, ubi unitatem potestatis asserimus; cum eousque unitas potestatis sit, ut et arguat Spiritus, sicut arguit Pater, et arguit Filius? Sic enim scriptum est: Domine, ne ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Deinde in quadragesimo nono psalmo sic dicit Dominus: Arguam te, et statuam ante faciem tuam peccata tua; ita etiam de Spiritu sancto Filius dixit: Cum autem abiero, mittam paraclitum ad vos: et ille veniens arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
3.6.2
Sed quo nos perfidorum hominum deducit amentia, ut quasi de ambiguo quod Spiritus sanctus arguat, 672 videamur astruere; cum judices ipsi non queant nisi per Spiritum judicare? Denique nobile illud Salomonis judicium, quod inter dubia certantium; cum una, oppresso parvulo, quem ipsa susceperat, vindicare sibi vellet alienum, altera proprium filium defensaret; et fraudem in ipsis cogitationibus occultis, et pietatem in maternis visceribus deprehendit, utique per Spiritus sancti munus emicuit. Neque enim latentem conscientiam feminarum alia aliqua penetrasset nisi Spiritus sancti machaera, de qua ait Dominus: Non veni pacem mittere, sed machaeram; quia non ferro, sed Spiritu mens interna penetrabilis: Est enim Spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis; et infra: Omnia prospiciens.
3.6.3
Vide propheta quid dicat, quia omnia prospicit. Et ideo etiam Salomon prospexit, ut machaeram illam juberet afferri; quia simulato quod dividere vellet infantem, consideravit quod vera mater plus consuleret filio quam solatio; et gratiam juri, non gratiae jura praeferret. At vero illa quae matris simularet affectum, vincendi studio caeca, parvi duceret ejus exitium, in quo nesciret pietatis dispendium. Itaque vir ille spiritalis, qui dijudicaret omnia( Spiritalis enim dijudicat omnia) naturam in affectibus quaesivit, quae latebat in vocibus: et pietatem interrogavit, ut proderet veritatem. Vicit itaque mater charitatis affectu, quae fructus est Spiritus.
3.6.4.1
Dijudicat in propheta, quia per Spiritum datur sermo sapientiae: quomodo ergo negatur quod arguere possit Spiritus sanctus mundum de judicio, qui judicii tollit ambiguum, largitur eventum?
3.6.4.2
39 et 40. Daniel quoque nisi accepisset Dei Spiritum, numquam potuisset deprehendere adulterium libidinis, mendacium fraudis. Nam cum Susanna presbyterorum conjurationibus appetita, inflexam populi mentem videret contemplatione seniorum; et omnibus destituta subsidiis, sola inter homines pudicitiae suae conscia Deum arbitrum precaretur: Exaudivit, inquit, Dominus vocem ejus, cum duceretur, ut periret: et excitavit Dominus Spiritum sanctum pueri adolescentis, cui nomen Daniel. Itaque secundum accepti Spiritus sancti gratiam vacillantia perfidorum testimonia deprehendit; neque enim alia nisi divinae fuit operatio potestatis, ut eos vox sua proderet, quorum latebat affectus.
3.6.5
Percipite igitur Spiritus sancti sacrum et coeleste miraculum. Illa quae maluit sibi casta esse, quam populo: illa quae maluit innocentiae subire periculum, quam pudoris: quae cum accusaretur, tacebat: cum damnaretur, silebat, conscientiae suae contenta judicio: quae reverentiam pudoris etiam in periculis reservabat; ne extorsisse petulantiam viderentur, qui extorquere non potuerant castitatem: ubi 673 Dominum invocavit, Spiritum meruit qui latentem presbyterorum conscientiam revelavit.
3.6.6
Discant pudicae calumniam non timere. Nam quae castimoniam vitae praetulit, nec vitae dispendium pertulit, et gloriam retulit castitatis. Sic et Abraham quondam jussus adire peregrina, nec uxoriae periculo pudicitiae, nec mortis propositae terrore revocatus, et vitam suam, et castimoniam servavit uxoris. Nullum itaque Deo credidisse poenituit: et castitas devotionem cumulavit in Sara, et devotio castitatem.
3.6.7
Ac ne quis forte existimet, quia dicente Scriptura: Excitavit Deus Spiritum sanctum pueri adolescentis, spiritum in eo putet fuisse hominis, non Spiritum sanctum; legat in posterioribus, et inveniet quia Spiritum sanctum accepit Daniel, et ideo prophetavit. Denique et rex eum praetulit, quia habebat gratiam spiritalem. Sic enim dicit: Tu autem, Daniel, potes; quia Spiritus sanctus Dei in te est. Et infra Scriptura dicit: Et fuit Daniel praepositus illis; quoniam Spiritus erat superans in eo. Sed etiam Moysis Spiritus judicaturis divisus est.
3.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VII.
3.7.1
Filium ipsum non judicare aut vindicare sine Spiritu; unde idem Spiritus Verbi gladius appellatur. Sed cum vicissim Verbum dicatur Spiritus gladius, summam in utroque potentiae unitatem inde cognosci.
3.7.1
Sed quid de caeteris loquamur? ipsum Dominum Jesum in Spiritu non solum judicare accepimus, sed etiam vindicare. Neque enim vindicaret in Antichristum, nisi ante de ejus meritis judicaret, quem( sicut legimus) Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui.[ Alias cap. VIII]. Sed hic non acquisita gratia est, sed individua manet unitas; quia neque Christus sine Spiritu, neque Spiritus potest esse sine Christo. Non enim potest divinae naturae unitas separari.
3.7.2
Et quia in medium id venit exemplum quod Dominus Jesus interficiet Spiritu oris sui, gladius quidam Verbi Spiritus intelligitur. Denique et in Evangelio dicit ipse Dominus Jesus: Non veni pacem mittere, sed gladium. Venit enim ut Spiritum daret, ideoque et in ore ejus gladius bis acutus, utique gratia spiritalis. Spiritus ergo Verbi gladius est.
3.7.3
Et ut scias inaequalitatem non esse, sed unitatem naturae, Verbum quoque gladius est Spiritus sancti; scriptum est enim: Accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignita exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium Spiritus, quod est Verbum Dei.
3.7.4
Cum igitur Verbi gladius Spiritus sanctus sit, et Spiritus sancti gladius Verbum Dei sit; utique unitas est potentiae. 674
3.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII.
3.8.1
Praedictam unitatem eo probari, quod sicut Pater, ita etiam Filius contristari ac tentari legitur. Tentatum etiam Filium in deserto, ubi erecta fuit in aeneo serpente figura crucis: sed Spiritum quoque ibidem tentatum dici ab Apostolo. Hinc Israelitas ab eodem Spiritu directos in terram promissam, ipsique unam esse cum Patre et Filio voluntatem ac potentiam colligit Ambrosius.
3.8.1
[ Alias cap. IX.] Quam unitatem licet etiam aliis Scripturarum locis considerare. Nam cum dicat Ezechiel ad populum Judaeorum: Et contristastis me in omnibus his, dicit Dominus; Paulus novo populo in epistola sua dicit: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis. Rursus cum Esaias dicat de ipsis Judaeis: Ipsi autem non crediderunt, sed exacerbaverunt Spiritum sanctum; David de Deo dicit: Et exacerbaverunt altissimum in siccitate, et tentaverunt Deum in cordibus suis.
3.8.2
Accipe etiam quia cum alibi dixerit Scriptura tentatum Spiritum, tentatum etiam Deum, eadem dicat et Christum esse tentatum; habes enim ad Corinthios Apostolum: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Justa vindicta, ut adversarii venena sentirent, qui non venerabantur auctorem.
3.8.3
Et bene Dominus, aereo serpente suspenso, jussit curari vulnera sauciorum; imago enim crucis aereus serpens est; nam etsi in carne sua suspensus est Christus, tamen in eo et ipse crucifixus est mundo, et ipsi crucifixus est mundus: Mihi enim, inquit, mundus crucifixus est, et ego mundo. Crucifixus est ergo in suis mundus illecebris; et ideo non verus, sed aereus suspensus est serpens; quia in veritate quidem corporis, sed sine veritate peccati suscepit Dominus speciem peccatoris; ut per lubricum infirmitatis humanae simulando serpentem, depositis carnis exuviis, veri destrueret serpentis astutiam. Per crucem itaque Domini, quae in tentationis ultione subvenit, offensam in perfidis Trinitatis agnosco, qui medicinam Trinitatis accipio.
3.8.4
Ergo cum habeas in libro Moysi, quia Dominus tentatus serpentes immiserit populo Judaeorum, necesse est aut unitatem in majestate divina fatearis Patris et Filii et Spiritus sancti: aut certe cum Spiritum dicat apostolica Scriptura tentatum, Domini nomine. Spiritum utique designavit. Tentatum autem Spiritum sanctum ad Hebraeos scribens apostolus dicit; sic enim habes: Quia haec dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper isti errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas, sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. 675
3.8.5
Ergo secundum Apostolum tentatus est Spiritus. Si et ipse tentatus est, et ipse utique in terram repromissionis Judaeorum populum dirigebat, sicut scriptum est: Quia adduxit eos per abyssum, sicut equum per desertum, et non laboraverunt, et sicut pecora per campum. Descendit Spiritus a Domino, et direxit eos. Et ipse utique serenam coelestis alimoniae pluviam ministrabat, ipse quotidianam messem, quam terra non parturierat, agricola non severat, imbre fertili fecundabat.
3.8.6
Nunc spectemus singula. Requiem Judaeis promiserat Deus, eam requiem Spiritus suam dicit. Tentatum se a perfidis Deus Pater memorat, tentatum ab iisdem se dicit et Spiritus; quia una tentatio est, qua tentata est a sacrilegis una divinitas Trinitatis. Condemnat Deus populum Judaeorum; ut in terram fluentem lac et mel, hoc est, ad resurrectionis requiem pervenire non possit: eadem sententia condemnat et Spiritus dicens: Si introibunt in requiem meam. Unius ergo sententia voluntatis, unius excellentia potestatis est.
3.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX.
3.9.1
Spiritum sanctum exacerbari confirmatur ex Petri verbis; ubi unum et idem esse Spiritum Dei, ac Spiritum Domini, cum ex aliis locis, tum e memorata ejusdem apostoli sententia in Ananiam ac Saphiram ostenditur: unde Spiritus sancti vel cum Patre ac Filio conjunctionem, vel propriam divinitatem evinci contenditur.
3.9.1
Fortasse tamen aliquis diceret hoc exemplum non posse ad proprietatem sancti Spiritus derivari, nisi alio loco etiam Petrus apostolus nos docuisset peccatis nostris etiam Spiritum posse tentari, sic enim habes ad Ananiae conjugem dictum: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Etenim Domini Spiritus ipse est Dei Spiritus; quia unus sanctus est Spiritus, ut etiam Paulus apostolus docuit dicens: Vos autem in carne non estis, sed in Spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Praemisit Spiritum Dei, et statim subdidit eumdem esse Spiritum Christi. Et cum dixisset de Spiritu, ut intelligeremus quia ubi Spiritus sanctus, ibi Christus est, addidit: Si autem Christus in vobis.
3.9.2
Deinde quomodo hic intelligimus quia ubi Spiritus, ibi et Christus; ita etiam alibi ostendit quia ubi Christus, ibi etiam Spiritus sanctus sit. Nam cum dixisset: Numquid experimentum ejus quaeritis, qui in me loquitur Christus; alibi ait: Puto enim et ego Spiritum Dei habeo. Inseparabilis ergo 676 est unitas, quia ubi aut Pater, aut Christus, aut Spiritus, Scriptura testificante, signatur; ibi omnis plenitudo est Trinitatis.
3.9.3
[ Alias cap. X] Sed et ipse Petrus in eo, quod proposuimus, exemplo praemisit Spiritum sanctum, et postea dixit Spiritum Domini; sic enim habes: Anania, cur implevit Satanas cor tuum ad mentiendum Spiritui sancto, ut fraudem faceres de pretio agri? Ita nonne manens tibi manebat, et venditus in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hoc scelus? Non es hominibus mentitus, sed Deo. Et subter ad ejus uxorem ait: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini?
3.9.4
Primum intelligimus quia Spiritum sanctum Spiritum Domini dixit. Deinde cum praemiserit Spiritum sanctum, et addiderit: Non es hominibus mentitus, sed Deo; necesse est in Spiritu sancto aut unitatem divinitatis intelligas; quoniam cum Spiritus tentatur, Deus fallitur: aut si unitatem divinitatis conaris excludere, secundum Scripturae verba ipse utique Spiritum Deum credis.
3.9.5
Si enim et de Spiritu expressum intelligimus et de Patre, in Deo utique Patre et Spiritu sancto veritatis et scientiae advertimus unitatem; quia similiter a sancto Spiritu sicut a Deo Patre mendacium deprehenditur. Quod si utrumque de Spiritu accipimus, cur quod legis, perfide, negare conaris? Aut igitur unitatem divinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti, aut divinitatem sancti Spiritus confitere. Utrum dixeris, in Deo utrumque dixisti; quia et unitas divinitatem astruit, et divinitas unitatem.
3.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X.
3.10.1
Spiritus sancti divinitatem astrui ex Joannis loco. Hunc quidem deletum fuisse ab haereticis, at inani conatu; cum inde facilius eorum perfidia convinci possit. Ut ostendatur hic idem locus esse de Spiritu, contextus series expenditur. Eum de Spiritu sancto nasci, qui renascitur de eodem Spiritu, de quo Christus ipse natus ac renatus creditur. Iterum ex duobus Joannis testimoniis colligitur Spiritus divinitas, ac demum quomodo Spiritus, aqua et sanguis testes dicantur, exponitur.
3.10.1
[ Alias cap. XI.] Nec solum hoc loco evidenter sancti Spiritus θεότητα, hoc est, deitatem Scriptura testatur; sed etiam ipse Dominus dixit in Evangelio: Quoniam Deus Spiritus est. Quem locum ita expresse, Ariani, testificamini esse de Spiritu; ut eum de vestris codicibus auferatis: atque utinam de vestris, et non etiam de Ecclesiae codicibus tolleretis! Eo enim tempore quo impiae infidelitatis Auxentius Mediolanensem 677 Ecclesiam armis exercituque occupaverat, vel a Valente atque Ursatio, nutantibus sacerdotibus suis, incursabatur Ecclesia Sirmiensis, falsum hoc, et sacrilegium vestrum in Ecclesiasticis codicibus deprehensum est. Et fortasse hoc etiam in Oriente fecistis.
3.10.2
Et litteras quidem potuistis abolere, sed fidem non potuistis auferre. Plus vos illa litura prodebat, plus vos illa litura damnabat; neque enim vos poteratis oblinire veritatem, sed illa litura de libro vitae nomina vestra radebat. Cur auferebatur: Quoniam Deus Spiritus est; si non pertinebat ad Spiritum? Si enim de Deo Patre vultis expressum, ergo et Deum Patrem negatis, qui putatis esse delendum. Utrum vultis, eligite: in utroque vos laqueus vestrae impietatis astringet, si gentiles vos esse fateamini vel Patrem Deum negando, vel Spiritum. Tenetur igitur vestra confessio, qua delestis oraculum, dum formidatis exemplum.
3.10.3
Delestis quidem in pectoribus animisque vestris: caeterum divinum non deletur oraculum, non deletur Spiritus sanctus, sed aversatur impias mentes: non deletur gratia, sed iniquitas; quia scriptum est: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas. Denique Moyses pro populo petens: Dele, inquit, me de libro tuo, si non parcis huic populo. Nec tamen deletus est; quia non habebat iniquitatem, sed gratiam profluebat.
3.10.4
Vestra igitur estis confessione convicti, quod sapienter factum non potestis dicere, sed astute. Astute enim cognovistis loci istius vos attestatione convinci, nec argumenta vestra adversus id posse testimonium convenire. Quo enim possit alio intellectus loci istius derivari, cum series lectionis tota de Spiritu sit?
3.10.5
Nicodemus quaerit de regeneratione, respondet Dominus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei. Et ut ostenderet aliam generationem secundum carnem esse, aliam secundum Spiritum, addidit: Quod natum est ex carne caro est; quia de carne natum est; et quod natum est de Spiritu, Spiritus est; quia Deus Spiritus est. Pro sequere ergo totam seriem lectionis, et invenies quod Dominus impietatem vestram plenitudine assertionis excluserit. Noli, inquit, mirari quia dixi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu.
3.10.6
Quis est qui nascitur de Spiritu, et qui efficitur Spiritus, nisi qui renovatur Spiritu mentis suae? Hic est utique qui per aquam regeneratur 678 et Spiritum sanctum; quoniam per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti spem vitae capimus aeternae. Et alibi Petrus apostolus ait: Vos autem Spiritu sancto baptizabimini. Quis est autem qui baptizatur Spiritu sancto, nisi qui renascitur per aquam et Spiritum sanctum? Ergo de sancto Spiritu Dominus dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit per aquam et Spiritum, non potest introire in regnum Dei. Et ideo de ipso nasci nos in posterioribus definivit, per quem renasci nos in superioribus est locutus. Haec Dominica sententia est: scripto nitor, non argumento.
3.10.7
Quaero tamen cur si non dubitatur per Spiritum sanctum nos renasci, dubitetur de Spiritu sancto nos nasci; cum ipse Dominus Jesus de Spiritu sancto et natus sit et renatus? Quem si natum de Spiritu sancto confitemini, quia non potestis negare: renatum autem negatis; magna insipientia, ut quod singulare Dei est, confiteamini: quod commune est hominum, denegetis. Et ideo bene vobis dicitur quod Judaeis dictum est: Si terrena vobis dixi, et non creditis; quomodo si dixero vobis coelestia credetis?
3.10.8
Sed tamen utrumque locum ita scriptum invenimus in Graeco, ut non per Spiritum dixerit, sed de Spiritu. Denique sic habet: Ἀμὴν, ἀμὴν, λέγω σοι, ἐὰν μή τις γεννήθη ἐξ ὕδατος καὶ Πνεύματος, hoc est, de aqua et Spiritu. Ergo cum dubitari non debeat de sancto scriptum esse Spiritu, quod natum est de Spiritu; non est dubium quin Deus sit et sanctus Spiritus, secundum quod scriptum est, quia Deus Spiritus est.
3.10.9
Alibi quoque ut hoc de sancto Spiritu scripsisse se idem evangelista reseraret: Per aquam, inquit, et Spiritum venit Christus Jesus, non solum in aqua sed per aquam et sanguinem. Et spiritus testimonium dicit, quoniam Spiritus est veritas; quia tres sunt testes, Spiritus, aqua, sanguis: et hi tres unum sunt.
3.10.10
Audi quomodo testes: Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequimur spiritali; quia Spiritus testimonium reddit spiritui nostro. Etsi in utroque plenitudo sit sacramenti, distinctio tamen muneris est: ergo ubi distinctio est muneris, non est utique testificationis aequalitas. 679
3.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI.
3.11.1
Objiciebatur Joannis verba, nimirum, Spiritus est Deus, ad Deum Patrem referenda esse; quando postea Deum adorandum in Spiritu et veritate praedicit Christus. Respondetur primo voce spiritus interdum gratiam spiritalem significari: deinde si personam Spiritus sancti per voces in spiritu intelligendam velint, proptereaque ipsi deberi negent adorationem, ostenditur argumentum aeque pugnare in Filium: quem tamen cum adorandum innumera probent exempla, hinc de Spiritu quoque idem statuendum intelligitur. Quid adorari praecipitur scabellum pedum? Hoc designari Domini corpus, cujus cum auctor sit Spiritus, ipsum sequitur adorandum esse, nec tamen proinde Mariam adorandam. Non ergo abrogari Spiritus adorationem, sed ejus cum Patre conjunctionem exprimi, cum Pater in Spiritu dicitur adorandus: quod similibus locutionibus confirmatur.
3.11.1
[ Alias cap. XII.] Sed fortasse referatur quia in posterioribus istius ipsius libri iterum Dominus Deum Spiritum dixit, sed de Patre Deo sensit. Sic enim habes in Evangelio: Nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare. Non solum enim hoc exemplo divinitatem sanciti Spiritus vultis negare; sed etiam in Spiritu adorari Deum tamquam ad subjectionem Spiritus derivatis.
3.11.2
Cui loco respondebo breviter, quia spiritus plerumque ponitur pro gratia spiritali, sicut et Apostolus dixit: Quia ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, hoc est, gratia spiritalis; nisi forte gemitus vos sancti Spiritus audire potuistis. Ergo et hic adoratur Deus, non in malitia cordis, sed in gratia spiritali. In animam enim malevolamnon intrat sapientia; quia nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Statimque subdidit: Divisiones vero gratiarum sunt.
3.11.3
Non igitur hoc ad plenitudinem, nec ad portionem Spiritus potest pertinere, quia neque humana mens ejus plenitudinem capit, neque in ullas sui dividitur sectiones: sed donum gratiae spiritalis infundit, in quo adoratur Deus, sicut adoratur etiam in veritate; non enim adorat, nisi qui veritatem divinitatis ejus pio haurit affectu. Nec utique velut personaliter Christum, aut sanctum personaliter Spiritum comprehendit.
3.11.4
Aut si putas quod velut personaliter dictum de Spiritu videatur et de Christo: ergo Deus similiter adoratur in veritate, sicut adoratur in Spiritu. Aut similis igitur subjectio, quod absit ut credas; et nec Filius adoratur: aut, quod verum est, similis unitatis est gratia, et Spiritus adoratur. 680
3.11.5
Colligamus hic ergo et concludamus Arianorum impias quaestiones. Si enim ideo negant adorandum Spiritum, quia Deus adoratur in Spiritu; negent ergo adorandam veritatem, quia Deus adoratur in veritate. Nam licet plurimae veritates sint, quia scriptum est: Diminutae sunt veritates a filiis hominum; donatae tamen sunt a veritate divina, quae est Christus qui ait: Ego sum via, veritas et vita. Ergo si hoc loco veritatem ex usu intelligunt, intelligant etiam gratiam spiritalem, et nihil est offensionis: aut si veritatem Christum accipiunt, adorandum negent.
3.11.6
Sed refelluntur factis piorum, serie Scripturarum. Adoravit enim Christum Maria, et ideo praenuntia resurrectionis ad apostolos destinatur, solvens haereditarium nexum, et feminei generis immane delictum. Hoc enim operatus est in mysterio Dominus; ut ubi superabundaverat peccatum, superabundaret et gratia. Meritoque ad viros femina destinatur; ut quae culpam viro prima nuntiaverat, prima Domini gratiam nuntiaret.
3.11.7
Adoraverunt et apostoli; et ideo quia detulerunt fidei testimonium, acceperunt fidei magisterium. Adoraverunt et angeli, de quibus scriptum est: Et adorent eum omnes angeli ejus.
3.11.8
Adorant autem non solum divinitatem ejus, sed etiam scabellum pedum ejus, sicut scriptum est: Et adorate scabellum pedum ejus; quoniam sanctum est. Aut si negant quia in Christo etiam incarnationis adoranda mysteria sint, in quibus velut vestigia quaedam divinitatis expressa, et vias quasdam Verbi coelestis advertimus; legant quia et apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem.
3.11.9
Ergo si nihil derogat Christo, quod Deus adoratur in Christo; quia adoratur et Christus: nihil utique derogat etiam Spiritui, quia Deus adoratur in Spiritu; quia adoratur et Spiritus, sicut Apostolus dixit: Spiritui Dei servimus. Qui enim servit, et adorat, sicut supra dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
3.11.10
Sed ne forte propositum aliquis praeterfugere videatur exemplum, qua ratione ad incarnationis Dominicae sacramentum spectare videatur, quod ait Propheta: Adorate scabellum pedum ejus( Ps. XCVIII, 5), consideremus; non enim ex usu hominum aestimare debemus scabellum. Nam neque corporalis Deus, aut non immensus; ut tamquam fulcrum pedibus ejus scabellum subjectum putemus. Neque adorandum quidquam praeter Deum legimus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies. Quomodo ergo adversus Legem Propheta praeciperet, sub Lege nutritus, et eruditus in Lege. Non mediocris igitur quaestio, et ideo diligentius consideremus quid sit scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus, terra autem scabellum pedum meorum. Sed nec terra adoranda 681 est nobis, quia creatura est Dei.
3.11.11
Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus: neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Virgine denegatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est.
3.11.12
Ac ne quis hoc derivet ad Mariam virginem: Maria erat templum Dei, non Deus templi. Et ideo ille solus adorandus, qui operabatur in templo.
3.11.13
Nihil ergo officit, quod Deus adoratur in Spiritu; quia et Spiritus adoratur. Quamquam si ipsa verba consideremus, quid aliud in Patre et Filio et Spiritu sancto, nisi ejusdem potestatis unitatem intelligere debemus? Quid est enim: In Spiritu et veritate adorare oportet? si tamen hoc non ad gratiam spiritalem referas, nec ad veram conscientiae fidem: sed, ut diximus, personaliter( si tamen dignum hoc verbum est majestatis expressione divinae) de Christo accipias et de Spiritu.
3.11.14
Quid est ergo adoratur in Christo Pater, nisi quia est in Christo Pater, et loquitur in Christo Pater, et manet in Christo Pater? Non utique quasi corpus in corpore; non enim Deus corpus: nec quasi confusus in confuso; sed quasi verus in vero, Deus in Deo, lumen in lumine, quasi Pater sempiternus in Filio coaeterno. Non ergo insertio corporis intelligitur, sed unitas potestatis. Ergo per unitatem potestatis coadoratur in Patre Christus, cum Deus Pater 682 adoratur in Christo. Similiter itaque per unitatem potestatis ejusdem coadoratur in Deo Spiritus, dum Deus adoratur in Spiritu.
3.11.15
Adhuc verbi istius vim atque sermonis diligentius pertractemus, et proprietatem ejus ex aliis colligamus: Omnia, inquit, in Sapientia fecisti. Quid hic igitur intelligimus exsortem factorum esse Sapientiam? Sed omnia per ipsum facta sunt. Et David ait: Verbo Domini coeli firmati sunt Ergo ipse qui Dei Filium etiam coelestium dicit auctorem, ita utique dixit in Filio facta omnia, ut in operum instauratione Filium a Patre minime separaret, sed Patri jungeret.
3.11.16
Paulus quoque ait: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Numquid cum dicit, in ipso, negavit per ipsum? Non negavit utique, sed asseruit. Denique et alibi dixit: Unus Dominus Jesus, per quem omnia. Ergo cum dicit, per ipsum, negavit in ipso condita esse omnia, per quem dicit esse omnia? Hanc vim habent verba haec: In ipso, et cum ipso; ut unum in his atque consimile, non contrarium intelligatur. Quod etiam in inferioribus manifestavit dicens: Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; haec enim tria in Christo unum esse: cum ipso, et per ipsum, et in ipso, sicut supra diximus, Scriptura testatur. Habes enim per ipsum et in ipso condita esse omnia.
3.11.17
Accipe etiam quia cum ipso Pater, et ipse cum Patre erat; cum omnia conderentur. Sapientia dicit: Cum pararet coelos, cum illo eram; cum faceret fontes aquarum. Et in veteri Testamento dicendo Pater, Faciamus, ostendit Filium secum adorandum, quasi omnium conditorem. Sicut ergo in Filio creata dicuntur, quorum Filius creator accipitur; ita etiam cum in veritate adorari Deus dicitur, verbi ipsius proprietate in eumdem modum frequenter expressa debet intelligi, quod et Filius adoretur. Similiter itaque adoratur et Spiritus; quia Deus adoratur in Spiritu. Ergo Pater et cum Filio adoratur, et cum Spiritu, quia Trinitas adoratur. 683
3.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII.
3.12.1
Ex eo quod in Trinitate divinitatis lucem, quam in Christo tres apostoli adoraverunt, inesse Paulus significaverit, adorandus etiam Spiritus declaratur. Ostenditur ex ipsis verbis Spiritum designatum ab Apostolo. Ejusdem Spiritus divinitas inde probatur, quod templum habeat, in quo non ut sacerdos habitet, sed ut Deus: nec non cum Patre ac Filio adoretur; unde in iisdem naturae unitas intelligitur.
3.12.1
An vero negat aliquis adorandam divinitatem Trinitatis aeternae? cum et Scripturae divinae inexplicabilem majestatem exprimant Trinitatis, sicut alibi Apostolus dicit: Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Jesu Christi.
3.12.2
Nempe hanc claritatem viderunt apostoli, cum Dominus Jesus divinitatis suae luce in monte fulgeret: Viderunt, inquit, apostoli, et in faciem prociderunt. Putasne illos vel cum prociderent, adorasse; cum fulgorem divini luminis corporalibus oculis sustinere non possent, et splendor lucis aeternae aciem visus mortalis obduceret? Aut quid aliud tunc temporis dixerunt illi videntes gloriam ejus, nisi: Venite adoremus, et procidamus ante eum?[ Alias cap. XIII.] Illuxit enim Deus in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Jesu Christi.
3.12.3
Quis est ergo qui illuxit, ut cognoscamus Deum in facie Christi Jesu? Dixit enim, Illuxit Deus, ut cognoscatur claritas Dei in facie Christi Jesu: quem putamus alium praeter Spiritum declaratum? Aut quis est alius praeter Spiritum sanctum, cui divinitatis potentia deferatur? Qui enim Spiritum excludunt, necesse est inducant alium, qui cum Patre et Filio gloriam divinitatis accipiat.
3.12.4
Eadem igitur verba repetamus: Deus est qui illuxit ad illuminationem claritatis Dei in facie Jesu Christi. Habes Christum evidenter expressum. Cujus ergo claritas illuminare dicitur, nisi Spiritus? Ipsum ergo Deum expressit, quia claritatem Dei dixit: si Patris, superest ut qui dixit de tenebris lumen splendescere, et illuxit in cordibus nostris, Spiritus sanctus intelligatur; alium enim non possumus cum Patre Filioque venerari. Si igitur Spiritum intelligis, et hunc Apostolus Deum dixit; necesse est igitur deitatem Spiritus etiam vos fateamini, qui negatis.
3.12.5
Sed quam impudenter negatis, cum legeritis quia templum habet Spiritus sanctus! Scriptum est enim: Templum Dei vos estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Deus ergo templum habet, creatura templum non habet verum. Spiritus autem habet templum, qui habitat in nobis. Nam scriptum est: Quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti.
3.12.6.1
In templo autem non quasi sacerdos, nec quasi minister, sed quasi Deus inhabitat; quoniam ipse Dominus dixit Jesus: Inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo; et ero illorum Deus, 684 et ipsi erunt mihi populus. Et David dicit: Dominus in templo sancto suo. Ergo Spiritus habitat in templo sancto suo, sicut habitat Pater, habitat et Filius, qui ait: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
3.12.6.2
91*. Advertimus igitur quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in uno eodemque per naturae ejusdem maneant unitatem. Ergo divinae est potestatis, qui habitat in templo; sicut enim Patris et Filii, ita et Spiritus sancti sumus templum: non multa templa, sed unum templum; quia unius templum est potestatis.
3.12.7
Manet autem in nobis Pater per Spiritum, quem dedit nobis. Quomodo igitur potest simul dispar manere natura? Utique non potest. Manet autem cum Patre et Filio Spiritus sanctus. Unde et Apostolus cum gratia Jesu Christi et charitate Dei communicationem sancti Spiritus copulavit dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis.
3.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII.
3.13.1
Objicientibus catholicos, dum Spiritui attribuunt divinitatem, tres deos inducere, retorquetur ab ipsis ob eamdem causam induci duos deos, nisi divinitatem Filio negaverint. Deinde orthodoxa doctrina exponitur.
3.13.2
92*.[ Alias cap. XIV.] Sed quid veremini, an illud quod oblatrare consuestis, ne tres faciatis deos? Absit; ubi enim una deitas intelligitur, unus Deus dicitur. Neque enim cum Filium Deum dicimus, duos deos dicimus. Nam si cum deitatem Spiritus confitemini, putatis tres deos dici: ergo et cum deitatem Filii dicitis, quia non potestis eam negare, duos inducitis deos. Necesse est igitur juxta sententiam vestram, si Deum personae unius, non unius naturae nomen putatis, aut duos deos dicatis, aut Deum Filium denegetis.
3.13.1
Sed excusemus vos ab inscientia, etsi non excusamus a culpa. Etenim secundum nostram sententiam quia unus Deus, una divinitas, et unitas intelligitur potestatis. Sicut unum Deum dicimus, et Patrem vero deitatis nomine confitentes, nec Filium denegantes; ita etiam Spiritum sanctum a deitatis non excludimus unitate, et tres deos non asserimus, sed negamus; quia pluralitatem non unitas facit, sed divisio potestatis. Quomodo enim pluralitatem recipit unitas divinitatis; cum pluralitas numeri sit, numerum autem non recipiat divina natura?
3.14.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV.
3.14.1
Praeter superiora testimonia, alios locos ad probandum trium personarum imperium afferri posse. Afferuntur duo ex epistolis ad Thessalon. et iisdem Spiritui dominatum sicut et aliis personis arrogari, aliorum Scripturae textuum collatione ostenditur. Demum citato alio ex altera ad Corinth. adhuc expressiore loco, et Dominum Spiritum esse, et ubi sit Dominus, Spiritum esse colligitur.
3.14.2
94,[ Alias cap. XV.] Unus ergo Deus, salva majestate Trinitatis aeternae, sicut proposito 685 declaratur exemplo. Nec eo tamen solo loco Trinitatem videmus nomine divinitatis expressam, sed cum plerisque locis, sicut et supra diximus, tum maxime in his epistolis quas ad Thessalonicenses Apostolus scripsit, divinitatem atque dominatum Patris et Filii et Spiritus sancti evidentissime declaravit. Sic enim habes: Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate invicem et in omnes, sicut et nos in vobis, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctificatione coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu.
3.14.1
Quis est igitur Dominus, qui multiplicet nos, et abundare faciat coram Deo et Patre nostro in adventu Domini Jesu? Patrem dixit, et Filium dixit: quem ergo cum Patre et Filio praeter Spiritum junxit? Quis est Dominus qui corda nostra in sanctificatione confirmet? Sanctificatio enim gratia spiritalis est, sicut et infra dixit: In sanctificatione Spiritus, et fide veritatis.
3.14.2
Quem putatis ergo hic Dominum, praeter Spiritum nuncupatum? Nec Deus Pater docere vos potuit, qui ait: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto? Descendit enim Spiritus in specie columbae; ut et sapientiae testimonium ferret, et sacramentum lavacri spiritalis impleret, et unius se cum Patre et Filio operationis ostenderet.
3.14.3
Ac ne per imprudentiam aliquid excidisse Apostolo judicetis, sed scientem prudentemque et sancto infusum Spiritu significasse Dominum, quem Deum sentiebat, etiam in secunda ad Thessalonicenses epistola hoc idem repetivit dicens: Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi. Si dilectio Dei est, et Christi patientia, quis est dominus qui dirigat, debet ostendi, si directionem sancti Spiritus denegamus.
3.14.4
Sed negare non possumus, quoniam de ipso Dominus dixit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem. Et David de ipso dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam.
3.14.5
[ Alias cap. XVI.] Vide quid de Spiritu sancto vox Dominica resultaverit. Filius Dei venit, et quia nondum infuderat Spiritum, parvulos quosdam nos degere sine Spiritu declaravit. Spiritum dixit esse venturum, qui faceret ex parvulis fortiores, incremento videlicet spiritalis aetatis. Quod ideo posuit, non quo virtutem Spiritus anteferret, sed ut in cognitione Trinitatis ostenderet plenitudinem esse virtutis.
3.14.6
Necesse est igitur aut quartum aliquem dicatis, quem sentire praeter Spiritum debeatis: aut certe non alium Dominum judicetis, nisi Spiritum designatum.
3.14.7
Quod si evidentem conceptionem verborum exigitis, quibus Dominum Spiritum Scriptura memoraverit, nec id latere vos potuit; 686 quia scriptum est: Dominus autem Spiritus est. Quod utique dictum de Spiritu sancto totius series lectionis ostendit. Et ideo Apostolica consideremus eloquia: Quoties legitur Moyses, inquit, velamen positum est super cor eorum: cum vero conversi fuerint ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
3.14.8
Non solum itaque Spiritum dominum dixit, sed etiam addidit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Nos itaque omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini Spiritu, hoc est, qui ad Dominum sumus ante conversi, ut spiritali intellectu quasi in quodam speculo Scripturarum Domini gloriam videremus, nunc ab hac gloria quae nos convertit ad Dominum, in illam coelestem gloriam reformamur. Ergo cum Dominus sit ad quem convertimur, Dominus autem Spiritus sit a quo reformamur, qui conversi ad Dominum sumus, Dominus utique Spiritus sanctus est designatus; ipse enim conversos suscipit, qui reformat. Nam quomodo quos non susceperat, reformaret?
3.14.9
Quamquam quid expressionem quaerimus vocis, ubi expressionem cernimus unitatis? Nam etsi Dominum Spiritumque distinguas; negare tamen non potes quia ubi Dominus, ibi et Spiritus: et qui fuerit conversus ad Dominum, erit conversus ad Spiritum. Si litteram calumniaris, unitatem non inficiaris: si unitatem vis secernere, potestatis Dominum ipsum Spiritum confiteris.
3.15.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XV.
3.15.1
Etsi Spiritus Dominus appelletur, tres tamen Dominos hinc non induci; cum ex eo quod Filius non secus ac Pater in variis Scripturae locis Dominus appellatur, non inducantur duo Domini: dominationem enim in divinitate esse, et in dominatione divinitatem, quae tribus personis indivisim congruant.
3.15.1
[ Alias cap. XVII.] Sed fortassis iterum dicas: Si Dominum Spiritum dixero, tres Dominos declarabo. Numquid cum Dominum Filium dicis, aut Filium negas, aut duos Dominos confiteris? Absit; ipse enim Filius dixit: Nolite duobus dominis servire. Sed non utique aut se aut Patrem Dominum denegavit; nam et Patrem Dominum dixit, sicut habes: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Et se memoravit Dominum, sicut in Evangelio legimus: Vocatis me Dominum et magistrum, et bene facitis; sum etenim. Sed non duos Dominos dixit; immo ostendit se non duos Dominos dixisse, cum praemonet: Nolite duobus dominis servire. Non sunt enim duo domini, ubi dominatus unus est; quia Pater in Filio, et Filius in Patre; et ideo Dominus unus.
3.15.2
Sic et Lex docuit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est: hoc est, immutabilis, 687 semper in unitate permanens potestatis, semper idem, nulla accessione, nulla diminutione mutatur. Ergo unum dixit Moyses, et idem tamen Dominum a Domino pluisse memoravit. Apostolus quoque: Det, inquit, Dominus misericordiam invenire a Domino. Dominus pluit a Domino, Dominus dat a Domino misericordiam: Dominus nec ibi discernitur, ubi pluit a Domino; nec hic separatur, ubi miseretur a Domino, sed utroque in loco unitas dominationis exprimitur.
3.15.3
In psalmis quoque habes: Dixit Dominus Domino meo. Nec ideo Patrem suum Dominum denegavit, quia Filium Dominum suum esse memoravit: sed ideo Filium Dominum suum dixit, ne crederes Filium prophetae fuisse, sed Dominum: quod in Evangelio ipse Dominus manifestavit dicens: Si enim David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo Filius ejus est? In spiritu dicit David Dominum, non Spiritus dicit. Aut si hinc calumniantur, quia Dominum Spiritus dixit, necesse est pari sacrilegio Filium Dei etiam Spritus sancti Filium videantur asserere.
3.15.4
Ergo quemadmodum duos non dicimus Dominos, cum et Patrem et Filium designamus; ita nec tres Dominos dicimus, cum dominum Spiritum confitemur. Sicut enim sacrilegium est tres Dominos aut Deos dicere, ita etiam hoc plenum sacrilegii est duos Dominos aut Deos dicere; quia unus Deus, unus Dominus, unus est Spiritus sanctus: et qui Deus, Dominus: et qui Dominus, Deus: quia et in dominatione divinitas, et in divinitate dominatus est.
3.15.5
Denique et Dominum et Deum legisti Patrem: Domine Deus meus, clamabo ad te, exaudi me. Et Dominum et Deum habes Filium, sicut in Evangelio legisti, quia cum tetigisset Thomas latus Christi, ait: Dominus meus et Deus meus. Ergo sicut Pater Deus, et Filius Dominus: ita et Filius Deus, et Pater Dominus. Alternatur pia significatio, non alternatur divina natura, sed immutabilis manet gratia. Non enim largitatis collativa, sed naturalis placita charitatis sunt, quia et unitas proprietatem habet, et proprietas unitatem. 688
3.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI.
3.16.1
Patrem sanctum esse, ac similiter Filium et Spiritum, atque hinc trisagio eodem celebrari: nec posse a nobis Deum praedicari dignius, quam si eumdem sanctum dicamus; unde clarum fit Spiritui sancto non derogandum. Eidem inesse omnia quae Dei sunt, cum in baptismate una cum Patre et Filio nominetur, eique Pater dederit quod majus omnibus est, nec quisquam ipsi valeat eripere. Igitur e loco Joannis unde calumniam conflabant haeretici, Trinitatis aequalitatem unitatemque astrui deitatis. Tandem ubi expositum est quo pacto Filius a Patre accipiat, quemadmodum citato loco jugulentur varii haeretici, aperitur.
3.16.1
Ergo sanctus Pater, sanctus Filius, sanctus et Spiritus: sed non tres sancti; quia unus est Deus sanctus, unus est Dominus. Una est enim vera sanctitas, sicut una est vera divinitas, una illa vera sanctitas naturalis.
3.16.2
Ideo omnia haec quae sancta nos credimus, illam solam praedicant sanctitatem. Cherubim et Seraphim indefessis vocibus laudant et dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Non semel dicunt, i. e singularitatem credas: non bis dicunt, ne Spiritum excludas: non sanctos dicunt, ne pluralitatem aestimes: sed ter repetunt, et idem dicunt, ut etiam in hymno distinctionem Trinitatis, et divinitatis intelligas unitatem: hoc cum dicunt, Deum praedicant.
3.16.3
Nos quoque nihil pretiosius invenimus quo Deum praedicare possimus, nisi ut sanctum appellemus. Quodlibet aliud inferius Deo, inferius est Domino. Ergo hinc quoque considerate utrum aliquid sancto Spiritui derogandum sit, cujus nomen Dei laus est. Sic enim laudatur Pater, sic laudatur et Filius, quemadmodum et Spiritus nominatur et laudatur. Seraphim laudat, omnis beatorum chorus laudat, ut sanctum Deum dicat, sanctum Filium, sanctum Spiritum.
3.16.4
Quomodo igitur non omnia habet quae Dei sunt, qui cum Patre et Filio a sacerdotibus in baptismate nominatur et in oblationibus invocatur cum Patre et Filio a Seraphim in coelestibus praedicatur cum Patre et Filio habitat in sanctis, infunditur justis, inspiratur prophetis. Unde et in Scriptura divina θεόπνευστος omnis ex hoc dicitur, quod Deus inspiret quae locutus est Spiritus.
3.16.5
Aut si nolunt omnia habere quae Dei sunt, et posse omnia Spiritum sanctum, dicant quid non habeat, quidve non possit. Nam sicut omnia habet Filius, nec invidet Pater quominus omnia naturaliter det Filio, qui dedit 689 quod majus est omnibus, quemadmodum Scriptura testatur dicens: Pater quod dedit mihi, majus est omnibus; ita etiam Spiritus Christi habet, quod majus est omnibus, quia justitia nescit invidiam.
3.16.6
Itaque si diligenter advertamus, etiam hic divinae potestatis comprehendimus unitatem. Pater, inquit, quod dedit mihi majus omnibus est: et nemo potest rapere ea de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. Nam si recte supra ostendimus manum Dei esse Spiritum sanctum, eadem utique manus Patris est, quae Filii est manus; quoniam idem Spiritus Patris, qui Spiritus Filii est. Ideo sicut non rapitur Patri, ita non rapitur Filio, ita non rapitur et Spiritui, quicumque de nobis in hoc nomine Trinitatis vitam accepit aeternam.
3.16.7
Ex ipso autem quod et dedisse Filio Pater, et accepisse a Filio Spiritus dicitur; quia scriptum est: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis( quod de munere magis dispensationis videtur, quam de potestatis divinae jure dixisse, quia quos Filius redemit, Spiritus quoque sanctificaturus accepit); ex istis ipsis, inquam, verbis, de quibus calumniam instruunt, unitas divinitatis advertitur, non indigentia largitatis.
3.16.8
Dedit Pater per generationem, non per adoptionem: dedit quasi id quod esset in ipso divinae jure naturae, non quasi liberalitatis gratia, quod deesset. Et ideo quia sic acquisit Filius populos ut Pater, sic vivificat Filius ut Pater, aequalitatem suam ad Patrem unitate potestatis expressit dicens: Ego et Pater unum sumus. Cum enim dicit: Ego et Pater, revelatur aequalitas: cum dicit: Unum sumus, unitas declaratur. Aequalitas confusionem excludit, unitas separationem: aequalitas Patrem Filiumque distinguit, unitas Patrem Filiumque non separat.
3.16.9
Ergo cum dicit, Ego et Pater, Sabellianum repellit; quia alium se, alium Patrem dixit: repellit Photinianum, quia se cum Deo Patre junxit. Illos superioribus repellit, quia dixit, Ego et Pater: inferioribus Arianos, quia dicit: Unum sumus; tamen et in superioribus et in inferioribus haereticam jugulat saevitatem Sabellianorum; quia unum dixit sumus, non unus sumus: Arianorum; quia ego et Pater, non Pater et ego dixit. Quod utique non contumaciae, sed pietatis et praescientiae fuit; ne nos errorem in ordine putaremus. Nescit enim unitas ordinem, gradum nescit aequalitas: nec cadit in Dei Filium, ut per contumaciam pietatem laederet magister ipse pietatis. 690
3.17.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII.
3.17.1
Ubi ad intelligentiam verborum Domini loca, in quibus verba illa dicta fuerint, juvare exemplis ostendit Ambrosius, Christum sententiam ex Joanne citatam locutum esse in porticu Salomonis, per quam sapientis anima significatur, docet; eum enim haec in corde stulti aut turbulenti negat fuisse prolaturum, et quamobrem. Addit ab iis qui fidem non habeant iisdem verbis, Christum lapidari: et quemadmodum Petro, quod illa sit confessus, claves coeli datae fuerunt; ita Iscariotem, quod haec ipsa non crediderit, male periisse. Per hanc occasionem in Judaeos, qui Dei Filium emerunt, ac vendiderunt Josephum, invehitur. Mystice utriusque pretia edisserit; ac murmure proditoris de unguento Magdalenae eadem ratione exposito, subjicit alio modo Christum emi ab haereticis, alio a catholicis, illosque nequicquam sibi nomen usurpare christianorum, si Spiritum a Patre diviserint.
3.17.1
Refert itaque advertere quo loci haec Dominus disputaverit; frequenter enim ejus oracula ex locorum in quibus diversatus est, qualitatibus aestimantur. Jejunaturus, ab Spiritu, sicut legimus, ducitur in desertum, ut evacuaret diaboli tentamenta. Nam etsi in abundantia copiarum contineater vixisse laudandum est; tamen in divitiis et amoenitatibus frequentior tentationis illecebra est. Denique tentator ut tentet, copias pollicetar: et Dominus ut vincat, famem nutrit. Nec ego diffiteor in divitiis esse posse continentiam: sed etsi qui mare navigat, frequenter evadit; magis tamen obnoxius est periculo, quam qui navigare noluerit.
3.17.2
Videamus caetera. Promissurus regnum coelorum Jesus montem ascendit. Alibi per sata ducit discipulos, seminaturus in eorum affectibus coelestium segetem praeceptorum; ut messis animorum fecunda flavesceret. Consummaturus susceptae carnis officia, cum perfectionem in discipulis jam videret, quos verborum suorum radice fundaverat, hortum ingreditur, ut olearum novellas in domo Domini plantaret, et justum palmae florentem modo, vitemque fecundam rivo sui sanguinis irrigaret.
3.17.3
Hoc quoque loco in porticu Salomonis deambulabat dedicationis, ut legimus, die, hoc est, in pectore sapientis atque pacifici deambulabat Christus, ejus sibi dedicaturus affectum. Quae ista porticus sit, docet Propheta dicens: Deambulabam in innocentia cordis mei in medio domus tuae. Habemus ergo in nobis domum Dei, habemus atria, habemus et porticus, habemus et plateas; quia scriptum est: Inque plateis tuis superfluant aquae tuae. Dilata ergo hanc porticum tui cordis Dei Verbo, quod tibi dicit: Dilata os tuum et adimplebo illud.
3.17.4
Ergo deambulans in corde sapientis 691 atque pacifici Dei Verbum, audiamus quid loquatur: Ego et Pater unum sumus. Non dicet hoc in pectore perturbatoris et stulti; quia Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim illi est. Non capiunt fidei magnitudinem angusta impiorum pectora. Denique Judaei audientes: Ego et Pater unum sumus; tulerunt lapides, ut lapidarent eum.
3.17.5
Qui hoc audire non potest, Judaeus est: qui hoc audire non potest, lapidat Christum asperioribus omni caure perfidiae suae saxis; et si mihi creditis, vulnerat Christum. Nam etsi ille jam nunc vulnus sentire non possit: Nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum; tamen Arianorum impietate lapidatur, qui Ecclesiae pietate laetatur.
3.17.6
Bonum mihi est, Domine, lex oris tui; servo praeceptum tuum. Unum te esse cum Patre ipse dixisti. Quia hoc credidit Petrus, claves regni coelorum accepit, et sui securus peccata donavit; quia hoc non credidit Judas, impietatis suae se laqueo strangulavit. O dura infidelium saxa verborum! O informem laqueum proditoris, sed deformius pretium Judaeorum! O argentum improbum, quo aut emitur ad necem justus, aut venditur! Joseph venditus, emptus Jesus Christus: alter ad servitutem, alter ad mortem. Detestabilis haereditas, feralis auctio, quae aut fratrem vendit injuriae, aut Dominum licitatur exitio, salutis omnium redemptorem.
3.17.7
Duo igitur quae praestantiora sunt omnibus, Judaea violavit, fidem atque pietatem; sed in utroque Christum fidei et pietatis auctorem. Nam et in patriarcha Joseph typus Christi fuit, et in veritate sui corporis Christus: Qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed formam servi accepit; propter lapsus videlicet nostros suscipiens servitutem, nec refugiens passionem.
3.17.8
Alibi viginti aureis emitur, alibi triginta. Quomodo enim poterat verum ejus pretium comprehendi, cujus non potest meritum definiri? Erratur in pretio, quia erratur in studio. Viginti aureis in veteri Testamento venditur, triginta in Evangelio; pretiosior enim typo veritas, largior gratia, quam disciplina: opimior Lege praesentia; quia Lex promisit adventum, Legem adventus implevit.
3.17.9
Viginti aureis emunt Ismaelitae, triginta Judaei. Nec hic figura mediocris. Ad sacrilegium perfidi largiores, quam ad salutem fideles sunt. Utriusque tamen contractus considerare convenit qualitatem. Viginti aurei pretium servitutis, triginta aurei crucis sunt. Quamvis enim simili modo assumptionis et passionis sint admiranda mysteria; plenitudo tamen fidei in sacramento est passionis. Non minoris quidem aestimo sanctae Virginis partum: sed gratius sumo benedicti corporis sacramentum. Quid clementius quam quod mihi suas donavit injurias? 692 Plenius tamen est, quod tantum contulit nobis; ut qui moriturus non erat, quia Deus erat; nostra ille morte moreretur, ut nos ejus Spiritu viveremus.
3.17.10
Denique non otiose et Judas Iscarioth unguentum illud trecentis denariis aestimavit: quod utique ipsius pretii definitione crucem videretur Domini declarare. Unde et Dominus ait: Haec enim mittens hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Cur igitur Judas hoc charius aestimavit? Quia peccatoribus pluris constat remissio peccatorum, et indulgentia videtur esse pretiosior. Denique habes scriptum: Quia cui multum dimittitur, plus diligit. Ergo et ipsi peccatores Dominicae passionis, quam perdiderunt, gratiam confitentur, et testimonium ferunt Christo, qui Christum sunt persecuti.
3.17.11
Aut quia in malevolam animam non intrat sapientia; etiam hoc loquebatur proditoris affectus, charius aestimabat Dominici corporis passionem; ut omnes a fide pretii enormitate revocaret. Ideoque Dominus gratis se obtulit, ne quem revocaret a Christo paupertatis necessitas. Patriarchae eum vili vendiderunt, ut omnes emerent. Esaias dixit: Quicumque non habetis argentum, ite, emite, et bibite: manducate sine argento; ut eum acquireret, qui non habebat argentum. O Juda proditor, unguentum passionis ejus trecentis denariis aestimas, et passionem ejus triginta denariis vendis! Dives in aestimatione, vilis in scelere.
3.17.12
Ergo non omnes eodem pretio emunt Christum. Alio emit Photinus, qui ad mortem emit: alio Arianus, qui emit ad injuriam: alio catholicus, qui emit ad gloriam. Sed emit sine pecunia, secundum quod scriptum est: Qui non habet pecuniam, emat sine pretio.
3.17.13
Non omnes, inquit, qui dicunt mihi, Domine, Domine, intrabunt in regnum coelorum. Etsi multi se nominent christianos, nomen usurpant, non tamen omnes mercedem habent. Et Cain obtulit sacrificium, et Judas accepit osculum, sed audivit: Juda, osculo Filium hominis tradis? hoc est, amoris pignore scelus imples, ac pacis instrumento odia seris, et charitatis officio mortem irrogas.
3.17.14
Ergo nec Ariani sibi usurpato nomine blandiantur, quia christianos esse se dicunt. Respondebit eis Dominus: Nomen meum praetenditis, et substantiam denegatis: sed non agnosco nomen meum, ubi non est mea sempiterna divinitas. Non est nomen meum, quod a Patre dividitur, ab Spiritu separatur: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco doctrinam meam: non agnosco nomen meum, ubi non agnosco Spiritum meum. Nescit enim se Spiritus Patris comparare servitiis, quae creavit. De quo multa jam diximus. 693
3.18.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII.
3.18.1
Spiritus sancti divinitatem ex iis quae hactenus disputata sunt, confirmaturus, nonnulla iterum tractanda sumit, nimirum peccata eum non habere, sed condonare: creaturam non esse, sed creatorem: ac demum non adorare, sed adorari.
3.18.1
[ Alias cap. XIX.] Ad summam tamen, ut in fine quae disperse dicta sunt, expressius colligamus; cum ex caeteris, tum ex quatuor istis prae caeteris manifesta divinitatis gloria comprobatur: Deus enim ex eo cognoscitur, aut quia sine peccato est, aut quia peccata condonat: aut quia creatura non est, sed creator est: aut quia non adorat, sed adoratur.
3.18.2
Sine peccato itaque nemo est, nisi unus Deus; quia nemo sine peccato, nisi unus Deus. Peccata quoque nemo condonat, nisi unus Deus; quia aeque scriptum est: Quis potest peccata donare, nisi solus Deus? Creator quoque omnium non potest esse, nisi qui creatura non est: qui autem creatura non est, sine dubio Deus est: quia scriptum est: Servierunt creaturae potius quam creatori, qui est Deus benedictus in saecula. Deus quoque non adorat, sed adoratur; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
3.18.3
Consideremus ergo utrum horum aliquid habeat Spiritus sanctus, quae testimonium afferant divinitatis. Primum igitur de eo tractemus, quia nemo sine peccato nisi unus Deus: et exigamus ut doceant quod peccatum habeat Spiritus sanctus.
3.18.4
Sed docere non possunt, et auctoritatem requirunt, ut lectione doceamus, quia non peccavit Spiritus sanctus, sicut de Filio lectum est, quia peccatum non fecit. Et hoc accipiant Scripturarum auctoritate nos docere; scriptum est enim: Quia in Sapientia est Spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, bene mobilis, disertus, immaculatus. Immaculatum dicit Scriptura: numquid mentita est de Filio, ut de Spiritu credas esse mentitam? Dixit enim propheta in eodem loco de Sapientia, quia nihil maculosum in illam incurrit. Ipsa immaculata est, et immaculatus ejus est Spiritus. Ergo si peccatum non habet Spiritus, Deus est.
3.18.5
Sed quomodo reus potest esse peccati, qui donat ipse peccata? Ergo peccatum non fecit: et quia sine peccato est, creatura non est. Omnis enim creatura peccatorum capacitati obnoxia est: sola autem est a peccato immunis et immaculata sempiterna divinitas.
3.18.6
Nunc videamus utrum peccata donet Spiritus. Sed hic dubitari non potest, cum ipse Dominus dixerit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt. Ecce quia per Spiritum sanctum peccata donantur. Homines autem in remissionem peccatorum ministerium suum exhibent, non jus alicujus 694 potestatis exercent. Neque enim in suo, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine peccata dimittunt. Isti rogant, divinitas donat; humanum enim obsequium, sed munificentia supernae est potestatis.
3.18.7
Per baptismum quoque peccata donari non est ambiguum: in baptismo autem operatio Patris et Filii et Spiritus sancti est. Ergo si peccatum donat Spiritus, cum scriptum sit: Quis potest dimittere peccata, nisi unus Deus; utique qui non potest ab unitate naturalis nominis separari, non potest etiam a Dei potestate secerni. Si autem a Dei non secernitur potestate, quomodo a Dei appellatione secernitur?
3.18.8
Videamus nunc utrum creatura sit, an creator? Sed cum supra creatorem evidentissime probaverimus, quia scriptum est: Spiritus divinus qui fecit me: et innovari faciem terrae per Spiritum, et sine Spiritu fatiscere omnia declaratum sit; apparet Spiritum esse creatorem. Sed quis hoc dubitet, quando, sicut supra ostendimus, ne Domini quidem ex Virgine assumpta generatio, quae praestantior omnibus creaturis est, operationis exsors sit spiritalis?
3.18.9
Non ergo creatura Spiritus, sed creator est: qui autem creator, non utique creatura. Et quia creatura non est, sine dubio creator est, qui Patri et Filio cooperator est omnium. Si autem creator, utique dicendo Apostolus in condemnationem gentilitatis: Quia servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est Deus benedictus in saecula: suadendo quoque, ut supra docuimus, serviendum esse Spiritui sancto; et creatorem ostendit, et quia creator est, Deum appellari debere monstravit. Quod etiam in epistola quae ad Hebraeos scripta est, comprehendit dicens: Quoniam qui omnia creavit, Deus est. Aut dicant igitur quid sit quod sine Patre et Filio et Spiritu sit creatum, aut Spiritum quoque unius cum Patre et Filio deitatis esse fateantur.
3.18.10
Adorandum quoque docuit, quem Dominum et Deum dixit. Qui enim Deus universitatis et dominus, utique ab omnibus adorandus est; sic enim scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies.
3.18.11
Aut dicant ubi legerint quia adorat Spiritus. Dictum est enim de Dei Filio: Adorent eum omnes angeli ejus: non lectum est, adoret Spiritus. Quomodo enim potest adorare, qui non inter famulos et ministros est, sed cum Patre et Filio servitia habet subjecta justorum; quia scriptam est: Spiritui Dei servimus. Adorandus igitur est nobis, cui serviendum a nobis Apostolus docuit: cui autem servimus, hunc et adoramus, juxta quod scriptum est, ut eadem saepe repetamus: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
3.18.12
Quamquam nec hoc praetermiserit Apostolus, quin et Spiritum diceret adorandum. 695 Cum enim docuerimus quia Spiritus in prophetis est, nec hoc quisquam possit ambigere, quia per Spiritum prophetia datur, utique cum adoratur qui in prophetis est, idem Spiritus adoratur. Itaque sic habes: Si conveniat universa Ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intret autem idiota aut infidelis, nonne dicet quod insanitis. Sin autem prophetent omnes, intret autem quis idiota aut infidelis, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus. Occulta etiam cordis ejus manifesta fiunt; et ita cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus sit in vobis. Deus est ergo qui adoratur, Deus qui manet, et qui loquitur in prophetis: manet autem et loquitur Spiritus; ergo et Spiritus adoratur.
3.19.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX.
3.19.1
Ex eo quod supra probatum et Spiritum manere et loqui in prophetis, colligit ab eo cognosci omnia, quae Dei sunt; atque adeo unum esse cum Patre et Filio. Hoc ipsum exinde iterum confirmat quod omnia habet, quae habet Deus, nempe divinitatem, cordis cognitionem, veritatem, nomen super omne nomen, potestatem mortuos suscitandi, quod ultimum eidem adjudicat ex Exechiele, in quo et ipsum Filio aequalem probat.
3.19.1
Itaque sicut Pater et Filius unum sunt; quia Filius omnia habet, quae Pater habet: ita. et Spiritus unum est cum Patre et Filio; quia et ipse omnia Dei novit. Non enim extorsit, ne sit amittentis injuria: non rapuit, ne damnum sit ejus, cui videtur ereptum. Neque enim aut per indigentiam rapuit, aut per excellentiam virtutis validioris extorsit, sed per unitatem possidet potestatis. Ergo si haec omnia operatur, quia omnia operatur unus atque idem Spiritus; quomodo non Deus, qui omnia habet, quae Deus habet?
3.19.2
Aut consideremus quid habeat Deus, quod non habeat Spiritus sanctus. Habet Deus Pater divinitatem, habet et Filius, in quo habitat plenitudo divinitatis: habet et Spiritus; quia scriptum est: Spiritus divinus qui est in naribus meis.
3.19.3
Habet Deus ut scrutetur corda et renes; quia scriptum est: Deus scrutans corda et renes. Habet et Filius, qui dicebat: Quid cogitatis in cordibus vestris mala? Sciebat enim Jesus cogitationes eorum. Habet et Spiritus, qui etiam prophetis alieni cordis occulta manifestat, sicut supra divimus, quia occulta cordis ejus manifesta fiunt. Et quid miramur si hominum scrutatur occulta, qui scrutatur etiam alta Dei?
3.19.4
Habet Deus ut verax sit; quia scriptum est: Sit autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Et alibi scriptum est: Fidelis Deus, qui non mentitur. Numquid mentitur Spiritus, qui est Spiritus veritatis; immo quem docuimus veritatem dictum; quia et ipsum Joannes veritatem sicut Filium nuncupavit? Et in psalmo ait David: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Si lucem 696 hic Filium putas, ergo Spiritus veritas est: aut si Filium putas veritatem, ergo Spiritus lux est.
3.19.5
Habet Deus nomen super omne nomen, et dedit Filio nomen; sicut legimus, ut omnes in nomine Jesu genua flectant. Hoc nomen utrum habeat Spiritus consideremus. Sed et scriptum est: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Habet ergo nomen super omne nomen. Quod ergo habet Pater et Filius, habet et Spiritus per naturalis nominis unitatem.
3.19.6
[ Alias cap. XX.] Habet Deus quod suscitat mortuos: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat: sic et Filius quos vult, vivificat. Suscitat autem etiam Spiritus, per quem Deus suscitat, quia scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra per habitantem Spiritum ejus in vobis. Tamen ne infirmam gratiam putes, audi quia et Spiritus suscitat; dicit enim propheta Ezechiel: Veni, Spiritus, et insuffla in mortuos istos, et vivent. Et prophetavi sicut mandavit mihi, et intravit in eos Spiritus vitae, et vixerunt, et steterunt in pedibus suis congregatio nimis multa. Et infra Deus dicit: Scietis quod ego sum Dominus, cum aperiam sepulcra vestra; ut educam de sepulcris populum meum: et dabo Spiritum meum in vos, et vivetis.
3.19.7
Utique cum Spiritum suum dixerit, numquid alium praeter Spiritum sanctum nuncupavit? Neque enim flatilem spiritum suum diceret, nec hic spiritus a quatuor mundi posset venire cardinibus; quia ventorum flatus hic, quem videmus, partis non universitatis est: et hic spiritus quo vivimus, singulorum non universorum est: Spiritus autem sancti est, ut et super omnes, et in omnibus sit. Itaque ex verbis propheticis spectare licet quemadmodum ossa, dudum resolutorum membrorum compage dispersa, in formam redivivi corporis, vivificante Spiritu, revertantur; et in suos artus favilla concrescat, sensu prius animata coeundi, quam specie reformata vivendi.
3.19.8
Nonne in facti similitudine unitatem divinae recognoscimus potestatis? Sic suscitat Spiritus, sicut et Dominus in passione propria suscitavit; cum subito in momento oculi defunctorum sepulcra patuerunt, et rediviva corpora surrexere de tumulis, mortisque fetore deterso, ac vitae odore reparato, exspirantium favillae spirantium faciem receperunt.
3.19.9
Habet ergo Spiritus, quod habet Christus: habet igitur quod habet Deus; quia omnia quae habet Pater, habet et Filius; ideoque dixit: Omnia quae habet Pater, mea sunt.
3.20.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XX.
3.20.1
In flumine de sede Dei promanante figuram fuisse Spiritus sancti; per aquas vero quas David memorat, coelestes virtutes designari. Regnum Dei opus esse Spiritus: nec mirum, si hic idem conregnet cum Filio, quando nos etiam Filio conregnaturos promittat Paulus.
3.20.1
[ Alias cap. XXI.] Nec illud mediocre, quod de throno Dei exire fluvium legimus. Sic enim habes, 697 dicente Joanne evangelista: Et ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tamquam crystallum, procedens de sede Dei et agni: in medio plateae ejus, et ex utraque parte lignum vitae, faciens fructus duodecim, per singulos menses reddens fructum suum, et folia ligni ad medicinam omnium gentium.
3.20.2
Hic est utique fluvius de Dei sede procedens, hoc est, Spiritus sanctus, quem bibit qui credit in Christum, sicut ipse ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu. Ergo flumen est Spiritus.
3.20.3
Hic igitur est in Dei sede; neque enim aqua abluit Dei sedem. Denique David non supra sedem Dei dixit, sed supra coelos esse, quamlibet illam intelligas aquam; quia scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Laudent, dixit, non laudet. Nam si aquae elementum voluisset intelligi, laudet utique dixisset: dicendo autem pluraliter, virtutes voluit aestimari.
3.20.4
Et quid mirum, si in sede Dei Spiritus sanctus est, cum ipsum regnum Dei operatio Spiritus sit, sicut scriptum est: Quia non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu sancto? Et ipse cum dicit Salvator: Omne regnum in se ipsum divisum destruetur. Deinde subjiciendo: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei; ostendit regnum Dei individuum sibi esse cum Spiritu.
3.20.5
Quid autem dementius, quam ut neget quisquam Christo conregnare Spiritum sanctum; cum etiam nos in Christi regno conregnaturos Christo Apostolus dicat: Si enim commortui sumus, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus( II Tim. II, 11, 12): sed nos per adoptionem, ille per potestatem: nos gratia, ille natura.
3.20.6
Habet igitur consortium regni cum Patre et Filio etiam Spiritus sanctus, qui unius naturae, unius dominationis, unius etiam potestatis est.
3.21.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI.
3.21.1
Missum a Spiritu fuisse Esaiam, proindeque eumdem Spiritum ab eo visum. Quid per currentes rotas, alasque diversas intelligendum, et qua ratione cum Spiritus a Seraphim praedicetur Deus Sabaoth, hoc ei nomen negari nisi ab impiis neutiquam possit.
3.21.1
[ Alias cap. XXIII.] Itaque cum habeat consortium regni, quid obstat quominus Spiritum sanctum intelligamus, a quo Esaias missus est? Neque enim Paulo possumus auctore dubitare, cujus sententiam in Actibus apostolorum Lucas evangelista sic probavit, ut scriberet. Denique sic habes, dicente Paulo: Bene locutus est Spiritus sanctus per Esaiam ad patres nostros, dicens: Vade ad plebem istam, et dic: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non aspicietis.
3.21.2
Spiritus ergo est, qui misit Esaiam. Si 698 Spiritus misit, Spiritus est utique quem, mortuo Ozia rege, vidit Esaias, quando dixit: Vidi Dominum Sabaoth sedentem super thronum excelsum et elevatum, et plena erat domus majestatis ejus: et Seraphim stabant in circuitu ejus; sex alae uni, et sex alae alteri, et duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant; et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth: plena est universa terra majestate ejus.
3.21.3
Si stabant Seraphim, quomodo volabant? Si volabant, quomodo stabant? Si hoc non possumus comprehendere, quomodo Deum comprehendere volumus, quem non videmus?
3.21.4
Sed sicut rotam intra rotam vidit propheta currentem( quod utique non ad corporalis refertur speciem visionis, sed ad utriusque gratiam Testamenti; quia teres vita sanctorum sit, et ita sibi concinens, ut superioribus posteriora respondeant. Rota igitur intra rotam est vita sub Lege, vita sub gratia; eo quod Judaea intra Ecclesiam sit, Lex intra gratiam. Nam intra Ecclesiam est, qui Judaeus est in occulto: et circumcisio cordis intra Ecclesiam sacramentum est. Sed illa Judaea intra Ecclesiam, de qua scriptum est: Notus in Judaea Deus: ergo sicut rota intra rotam currit, similiter alae stabant, et alae volabant.
3.21.5
Similiter et Seraphim duabus alis faciem, et duabus pedes velabant, et duabus volabant. Nam hic quoque spiritalis sapientiae sacramentum est. Stant tempora, volant tempora: stant praeterita, volant futura: et quasi alae Seraphim, ita faciem Dei, vel pedes velant; eo quod in Deo qui nec principium nec finem habet, omnis ab hac cognitione principii ejus et finis cursus temporum feriatur. Stant ergo praeterita vel futura, praesentia volant. Ne quaeras principii ejus, vel finis arcana, quae non sunt. Habes praesentia: sed laudato, non discute.
3.21.6
Seraphim indefessis vocibus laudant, et tu discutis? Quod utique cum faciunt, ostendunt nobis non aliquando discutiendum Deum, sed semper esse laudandum. Ergo Dominus Sabaoth et Spiritus sanctus est.[ Alias cap. XXIII.] Nisi forte displicet impiis doctor, quem Christus elegit: aut Dominum virtutum negare possunt Spiritum sanctum, qui donat quas voluerit ipse virtutes.
3.22.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII.
3.22.1
Ut regni unitas probetur in tribus personis, citatus Esaiae locus expenditur: et in iis a quibus vel de Patre vel de Filio vel de Spiritu expositus sit, nullam sensus diversitatem fuisse declaratur. Ad haec majestate Spiritui inde asserta, quod crucifixus dicatur Dominus majestatis, ejus cum Patre ac Filio tanta aequalitas ostenditur, ut ipsum hinc numquam dejecturi sint Ariani.
3.22.1
Nunc unitatem majestatis et regni licet in Patre, Filioque, et sancto Spiritu cognoscere. Nam plerique dicunt Patrem 699 Deum ab Esaia hoc tempore visum, Paulus Spiritum dixit, Lucas probavit, Joannes Evangelista ad Filium retulit. Sic enim scriptum est de Filio: Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab his. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; ut sermo Esaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Esaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et corde intelligant, et convertantur, et sanabo eos. Haec dicit Esaias, quando vidit majestatem ejus, et locutus est de eo.
3.22.2
Ipsa verba dixit Joannes dixisse Esaiam, et majestatem ei Filii apparuisse evidentissime revelavit: Paulus autem Spiritum haec dixisse memoravit. Unde igitur ista diversitas?
3.22.3
Diversitas quidem verborum, non sensuum est. Nam licet diversa dixerint, nullus erravit; quia et Pater videtur in Filio, qui dixit: Qui me videt, videt et Patrem. Et Filius videtur in Spiritu; quia sicut nemo dicit Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto; ita non carnali oculo, sed spiritali gratia Christus videtur. Unde et Scriptura ait: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illucescet tibi Christus. Et Paulus cum oculos perdidisset, quomodo nisi in Spiritu 700 Christum videbat? Unde et Dominus ait: Ad hoc enim tibi visus sum, ut constituerem te ministrum et testem quibus vidisti me, et in quibus visurus es. Nam et prophetae Spiritum accipiebant, et Christum videbant.
3.22.4
Una igitur visio, una praeceptio, una majestas. An negamus etiam Dominum majestatis esse Spiritum sanctum, cum Dominus majestatis sit crucifixus, qui natus est de Spiritu sancto ex virgine Maria? Quia non alter Christus, sed unus est: et ante saecula ex Patre, ut Dei filius natus; et in saeculo, ut homo carnis assumptione generatus.
3.22.5
Quid autem dicam, quia sicut Pater et Filius, ita etiam Spiritus immaculatus est et omnipotens; quia Graece παντοδύναμον, πανεπίσκοπον Salomon dixit, eo quod omnipotens et speculator sit omnium, sicut lectum esse in libro Sapientiae supra est demonstratum. Ergo et Spiritus in honore est et in majestate.
3.22.6
Intuere nunc, ne quid eum forte non deceat: aut si tibi displicet, Ariane, detrahe eum de Patris Filiique consortio. Sed si detrahere volueris, coelos supra te reverti videbis; quia virtus eorum omnis ab Spiritu est. Si detrahere volueris, in Deum tibi prius mittenda est manus; quia Deus Spiritus. Sed quomodo detrahes eum, qui alta scrutatur Dei?

Intertext edge

Open linked passage

Note