Enarrationes in XII psalmos Davidicos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6956 Eninxip
13.1
IN PSALMUM XLV ENARRATIO.
13.1
Titulus psalmi hujus ita inscribitur: In finem, pro filiis Core pro occultis, psalmus ipsi David. Quid est, pro occultis? Occultorum habuisse se cognitionem per revelationem Domini Jesu, in quinquagesimo quoque psalmo sanctus Propheta commemorat dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Quae autem illa sint occulta, in Evangelio sancto docemur, dicente Dei Filio, quod mysteria sapientiae abscondita sint sapientibus, et parvulis revelata. Haec sunt illa, ni fallor, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt: quae praeparavit Dominus diligentibus eum. Ergo in occulto cordis nostri occulta sapientiae recondamus, non temere aliquibus divulgemus; nisi sacramentorum consortibus, quos Dominus vocavit ad gratiam suam, qui se in abscondito vult rogari; quoniam solus est, qui abscondita et occulta cognoscat.
13.2
Denique ipse Dominus Jesus ad percipiendam Legem solum Moysen, non absque Jesu tamen, in montem voluit ascendere. In Evangelio quoque Petro, Joanni, et Jacobo solis ex omni numero discipulorum resurrectionis suae gloriam revelavit. Ita occultum suum voluit esse mysterium: et admonebat frequenter, ne cui facile quae viderant, annuntiarent; ne offendiculum quisquam subiret infirmior, qui vim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset. Denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui 926 tria tabernacula Domino, et servulis crederet esse facienda. Deinde fulgorem gloriae Domini transfigurantis se sustinere non potuit: sed in terram cecidit, ceciderunt et filii tonitrui Jacobus et Joannes et nubes operuit eos; nec potuerunt surgere nisi postea quam Jesus venit, et tetigit eos, et jussit ut surgerent, et formidinem sequestrarent. Introierunt ergo in nubem, ut abdita, et occulta cognoscerent; atque ibi audierunt vocem Dei dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite. Quid est, Hic est filius meus dilectus? Hoc est, noli errare, Simon, ut servulis Filium Dei conferendum putes: Hic est Filius meus; non Moyses filius, non Elias filius; quamvis alter aperuerit mare, alter clauserit coelum. In verbo enim Domini uterque naturam vicit elementi: sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui solidavit aquas, coelum siccitate clausit, et quando voluit, in imbres resolvit. Ubi testimonium resurrectionis adsciscitur, astipulantur ministeria servulorum: ubi gloria Domini resurgentis ostenditur, servulis splendor absconditur. Namque ipsos stellarum globos sol exortus obducit, et omnia earum lumina mundano sub sole vanescunt. Quomodo ergo sub aeterno sole justitiae, atque illo fulgore divino videri poterant stellae carnales? Ubi ergo sunt illa lumina, quae vestris ante oculis quodam miraculo refulgebant? Tenebrae sunt universa, comparatione lucis aeternae. Alii ministeriis suis Deo placere 927 festinent: hic solus est verum lumen et aeternum, in quo Pater complacet, vel in quo beneplacitum est mihi; ut meum sit, quidquid hic fecit: et quidquid ego feci, Filii opus esse jure credatur. Ipsum audite dicentem: Ego et Pater unum sumus. Non dixit: Ego et Moyses unum sumus. Non dixit sibi et Eliae ullum divinae gloriae esse consortium. Quid tria tabernacula praeparatis? Non in terris habet iste tabernaculum, sed in coelo. Audierunt apostoli, et ceciderunt pavore turbati. Venit Dominus, et levavit eos, et jussit ne cui dicerent quod vidissent.
13.3
Huic ergo tua occulta servato, cui David sua occulta mandabat dicens: Ab occultis meis munda me, Domine. Munda enim debent esse receptacula, in quibus sunt pietatis occulta mysteria. Et ideo tibi dicitur: Bibe aquam de vasis tuis, et de puteorum tuorum fontibus.... et in plateis superfluant aquae tuae, ut irriguo fonte munderis. Ideo tibi dicitur: Vino torcularia tua redundent. Ideo dicitur: In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te in aqua contradictionis. Est enim quaedam in tribulationibus interna pectorum saeva tempestas, quando sunt foris pugnae, intus timores. Est aqua contradictionis, quando velut quodam amarissimi salis aestu fluctuant nostrae cogitationes, nec ulla in profundo mentium definitionis stabilitate placidantur. Tunc tempestas in abscondito, tunc aqua contradictionis, quae solo potest Christi sermone sedari, quo peccata nobis nostra dimittit, secundum quod ipse dignatus est dicere: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Loquere, Domine Jesu: verbum tuum medicina est, verbum tuum lumen est, verbum tuum nostrae colluvionis ablutio est, verbum tuum fons est. Tu loqueris, et culpa lavatur.
13.4
Et quia de abscondito tempestatis, et de aqua contradictionis ductus est sermo, omnia nobis factum est Dei verbum. Caro factum est, ut carnem servaret; aqua factum est, ut aquam contradictionis sua gratia temperaret, et amaritudinem impietatis auferret. Ideoque scriptum est: Aqua alta verbum in corde viri. Alibi verbum, alibi iterum consilium; ibi enim bonum consilium, ubi bonum est Dei verbum. Et ideo tibi Lex dicit: Attende tibi, ne fiat tibi verbum malum in corde tuo; et dicat Jesus: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Misit enim Deus Verbum suum, ut sanaret hominem, non ut perderet. Hoc Verbum medicina est, non poena. Hoc Verbum in corde tuo, et in ore sit tuo: hoc Verbum sit in occultis, ubi diabolus insidiatur: intret Verbum, exeat diabolus. Nam si irrepserit diabolus, Christus recedit; quomodo recessit a Juda postquam se diabolus in cor ejus immersit. Et tu ergo dic: Ab occultis meis munda me, Domine; ne diabolus insidietur in occultis, sicut leo in cubili suo. Quod si Christi occulta pie fideliterque servaveris, insidiandi diabolo locus esse non poterit. Ideoque in psalmo nono David de occultis scribens Domini sacramentis; quod est conversio peccatorum, vocatio gentium, Dei regnum, praeparatio cordis, 928 judicium pauperum, refectio inopum; ante de occultis pectoris tui atque secretis exterminandum adversarium dicit: ne sedeat in occultis ut interficere cupiens innocentem. Ideoque tibi dicitur: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito. Illo tua descendat oratio, ubi eam audiat qui scrutatur abscondita: ibi tuam patientiam deprehendat, vel tegendae injuriae, vel jactantiae declinandae; occultat enim sapiens injuriam suam. Ibi est latibulum sapientiae; posuit enim tenebras latibulum suum. Quaerent me mali, et non invenient.
13.5
Ideo Abraham puteum fodit, ut aquam qui quaereret, inveniret: ideo puteum fodit Isaac: ideo Dominus Jesus sedebat ad puteum; erat autem ibi fons Jacob. Sedebat ad puteum, ut quaereres, Fons ibi est, ubi Christus est. Fons est, ut aquae supereffluant requirentibus; quo et universa carnis vel flagitia diluantur, vel restinguantur incendia. Haec ergo est altitudo sapientiae et scientiae Dei; ut mali eam non inveniant, boni quaerant, atque in ejus acquirendae studio et meditatione versentur. Vis scire quam verum sit? Audi sapientiae ipsius verba: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Pulsa ergo januam; quia Christus est janua: pulsa ostium Verbi; ut aperiatur tibi ad eloquendum mysterium Christi, et absconditos in Christo sapientiae possis invenire thesauros. In ipso nobis sapientia, in ipso vita nostra abscondita est; sicut Paulus asseruit, qui usque ad tertium raptus est coelum, ut audiret ea quae homini non licet loqui. Quanta occultorum est disciplina! Licet scire homini, et non licet loqui. Scire vita est, loqui mors est.
13.6
Cognoscentes ergo quia finis occultorum qui Graece σκοπὸς dicitur, hic est, atque ea summa, ut et indigni non apprehendant sapientiae disciplinam: et qui desiderium habent, vitae tamen et fidei meritis suffragantibus, cognitionem divinorum capere sacramentorum laborant, et quotidianis exercitationibus desudant, ut intentionis suae fructum mereantur. adipisci; nonum psalmum et quadragesimum quintum diligentius legamus, ut absconditam in mysterio sapientiam fideli possimus mente comprehendere. Soli enim isti de occultis titulum praetulerunt. Sed jam psalmum adoriamur.