Enarrationes in XII psalmos Davidicos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6956 Eninxip
1.1
IN PSALMUM PRIMUM ENARRATIO.
1.1
Quoniam summum virtuti incentivum proposuit Deus futurae beatitudinis delectationem: vehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitavit. Utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam, a Domino Deo in paradiso voluptatis positus; ut aeterna delectatione frueretur, ad virtutem futurae sobolis provocandam. Neque enim erat incognitum Deo locum eum errori daturum, et caeteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari. Et idem per speciem serpentis quae praefiguravit delectationis illecebram, uxoria persuasione deceptus. Occasione igitur accepta, adversarius per delectationem mihi operatus est mortem. Itaque quod divina gratia tributum erat ad vitam, factum est mihi in mortem, eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit; ad lapsum enim speciem praetendit naturae. Delectarunt enim opera sua Dominum: delectarunt prima naturae exordia, quae videns Dominus ait: Bona valde.
1.2
Laudant Angeli Dominum, psallunt ei Potestates coelorum, et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suavitate canorae vocis suae dicunt: Sanctus, sanctus, sanctus. Innumera 738 angelorum millia assistunt, et seniores et turba magna sicut voces aquarum multarum concinunt Alleluia. Ipsum axem coeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus suavitate versari, ut sonus ejus extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. Nec id ab usu naturae alienum videtur; quandoquidem vox missa gratiore plausu e nemoribus resultet, aut montibus, et suaviore sono reddant quod acceperint. In scopulis quoque ipsis et lapidibus reperit natura quod delectaret. Aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. Ferae ipsae, atque aves loci amoenioris aut modulatioris vocis delectatione mulcentur. Lactentibus quoque parvulis aut severitas terrori est, aut blanditiae voluptati. Naturalis igitur delectatio est.
1.3
Unde et David sanctus, qui adverteret unde homo, et qua esset fraude dejectus( nam si tenuisset infusam sibi a Domino aeternae illius coelestisque delectationis gratiam, nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subiisset injurias), itaque reparare eam studens ac reformare psallendi munere, coelestis nobis instar conversationis instituit.
1.4
Etenim licet omnis Scriptura divina Dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis psalmorum 739 liber; quandoquidem ipse Moyses qui plano gesta majorum sermone descripsit, ubi tamen per mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in majora ingenium attollens suum( quia majora viribus suis fuerat assecutus), canticum Domino cecinit triumphale. Maria quoque tympanum sumens, caeteras hortabatur dicens: Cantemus Domino; gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem projecit in mare. Ipse etiam Moyses cum legem Domini legisset, quo ejus memoriam pectoribus affigeret audientium, per canticum locutus est dicens: Audi, coelum, et loquar: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, sicut imber super gramen, sicut nix super fenum.
1.5
Delectatur igitur cantico Deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. Inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando coelum testificabatur et terram; ut salutem suam coelestis sono gratiae concinentem avidius mundus audiret, et sacrae suavitate dulcedinis in aeternum Legis observantia mentibus inoleret humanis. Denique Legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysis fractae et comminutae sunt. Ubi vero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suavitatis exclusit. Canticum itaque Domini sicut ros mollior descendit e coelo, et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. Duo igitur haec cantica in libris Moysis tamquam duo mundi oculi, coelique lumina, totum corpus operis ejus illustrant.
1.6
At vero David principaliter a Domino ad hoc munus electus est; ut quod in aliis rarum praeeminere reliquo opere videtur, in hoc juge et continuum refulgeret. Unum canticum legimus in libro Judicum, reliqua, historiae more, decursa, quibus expressa sunt gesta majorum. Unum Esaias canticum scripsit, quo legentium corda mulceret; in reliquis terribili tuba correptionis infremuit. Canticum ei ne ipsi quidem inimici objicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti. Unum Daniel, unum Habacuc. Salomon ipse David filius licet innumera cantica cecinisse dicatur; unum tamen quod Ecclesia receperit, canticorum Canticum dereliquit. In aliis igitur singula advertere licet.
1.7
Historia instruit, Lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet: in libro Psalmorum profectus est omnium, et medicina quaedam salutis humanae. Quicumque legerit, habet quo propriae vulnera passionis speciali possit curare remedio. Quicumque cernere voluerit, tamquam in communi animarum gymnasio, et quodam stadio virtutum diversa genera certaminum reperiens praeparata, id sibi eligat, cui se intelligit aptiorem, quo facilius perveniat ad coronam. 740 Si quis gesta recensere majorum studeat, atque imitari velit, intra unum psalmum totam paternae historiae seriem accipit comprehensam; ut thesaurum memoriae compendio lectionis acquirat. Faciliora quoque videntur, quae brevius explicantur. Illud etiam quantae altitudinis, quod brevi intervallo offensionum adversa distinxit, et reconciliationis secunda subtexuit; ut simul cognosceres quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret? Si quis vim legis explorat, quae tota in vinculo charitatis est( qui enim diligit proximum, legem implevit), in psalmis legat quanto dilectionis affectu pro totius plebis opprobrio repellendo, periculis se gravibus solus objecerit; in quo non imparem charitatis gloriam triumpho virtutis agnoscet. Si quis correptionum saeva formidat, audiat dicentem: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me; et discat quemadmodum debeat irati judicis temperare censuram. Si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: Si reddidi retribuentibus mihi mala; et advertat quia praeceptum Evangelicum spiritu praevidit, virtute praevenit. Habes itaque illud proverbiale: Quia mansuetus homo, cordis est medicus. Si quis praeterea adversus nequitiae spiritalis incursus vult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse noverit? Psallebat David adolescentior; et Saulis nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat.
1.8
De virtute autem prophetiae quid loquar? Quod alii annuntiaverunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte videtur esse promissum, ut Dominus Jesus ex ejus semine nasceretur, sicut dixit ad eum Dominus: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. In psalmis itaque nobis non solum nascitur Jesus; sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad coelum, sedet ad dexteram Patris. Id quod nemo praesumpserat hominum dicere, hoc solus hic Propheta annuntiavit, postea ipse Dominus in Evangelio praedicavit.
1.9.1
Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt, aut aliqua dicta superiorum: psalmi nihil praeter quod suum est, habent. Quid igitur psalmo gratius? Unde pulchre ipse David: Laudate, inquit, quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio. Et vere; psalmus enim benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio. Ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a moerore allevat. Nocturna arma, diurna magisteria; scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diversis et disparibus vocibus unam exprimens cantilenam. Diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus.
1.9.2
741 Mulieres Apostolus in Ecclesia tacere jubet: psalmum etiam bene clamant: hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. Hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc veterani tristes in cordis sui jucunditate respondent, hunc juvenes sine invidia cantant lasciviae, hunc adolescentes sine lubricae aetatis periculo et tentamento concinunt voluptatis, juvenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione verecundiae cum sobrietate gravitatis hymnum Deo, inflexae vocis suavitate modulantur. Hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere. Ludus quidam est iste doctrinae majoris profectus, quam cum seria traditur disciplina. Quantum laboratur in Ecclesia ut fiat silentium, cum lectiones leguntur? Si unus loquatur, obstrepunt universi; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii. Omnes loquuntur, et nullus obstrepit. Psalmum reges sine potestatis supercilio resultant. In hoc se ministerio David gaudebat videri. Psalmus cantatur ab imperatoribus, jubilatur a populis. Certant clamare singuli quod omnibus proficit. Domi psalmus canitur, foris recensetur. Sine labore percipitur, cum voluptate servatur; psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat. Quis enim non remittat ei, cum quo unam ad Deum vocem emiserit? Magnum plane unitatis vinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire! Dispares citharae nervi sunt, sed una symphonia. In paucissimis chordis saepe errant digiti artificis; sed in populo spiritus artifex nescit errare. Psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio. Angelorum ministerium, militia coelestis, hostia spiritalis. Psalmum et saxa respondent: psalmus canitur, et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur. Videmus flere praeduros, flecti immisericordes.
1.10
Certat in psalmo doctrina cum gratia simul. Cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. Nam violentiora praecepta non permanent: quod autem cum suavitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consuevit elabi. Quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti? In his lego Canticum pro dilecto, et sacrae desiderio charitatis inflammor; in his torcularia divini mysterii recognosco; in his revelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis numera; in his disco vitare peccatum, dedisco 742 erubescere poenitentiam delictorum. Tantus rex, tantus propheta suo me provocavit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum, aut non commissum cavere.
1.11
Quid igitur psalmus, nisi virtutum est organum, quod sancti Spiritus plectro pangens Propheta venerabilis, coelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? Simul cum ille in fidibus et chordis, hoc est, in reliquiis mortuis diversarum vocum modulatus discrimina, divinae laudationis ad coelestia dirigeret cantilenam; docuit utique prius nobis peccato esse moriendum, et tunc demum in hoc corpore diversa opera discriminanda virtutum, quibus ad Dominum devotionis nostrae gratia perveniret; ut occupatis intentione coelestium nulla irreperet terrenorum libido vitiorum, simul animus coelestis gratiae suavitate nitesceret. Merito igitur tanti ministrum muneris Dominus laudans ait: Inveni David secundum cor meum.
1.12
Aiunt etiam, eorum qui cithara canunt peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista; causas quoque modulaminum, et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii. Docuit ergo David intus nos canere oportere, intus psallere, quemadmodum canebat et Paulus, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente, et ad superiorum intuitum vitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed gravatur; cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus Propheta memoraverit dicens: Psallam tibi in cithara, sanctus Israel: gaudebunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti. Sed jam psalmi istius qui propositus est nobis, ingrediamur exordia.