Enarrationes in XII psalmos Davidicos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6956 Eninxip
3.1
IN PSALMUM XXXV ENARRATIO.
3.1
Dicturus Propheta in psalmo sequenti quae esset forma justi, ante formam expressit injusti. Neque enim possumus cognoscere quae sit forma justitiae, nisi cognoscamus quae sit iniquitatis effigies; sunt enim sibi adversae atque contrariae. Namque in altera simplex habitudo naturae, in altera fallax versutia nequitiae: alia virtutum imagines praefert, alia vitiorum commercia praetendit. Convenire autem hunc ordinem et ipsa ratio docet; et si de contrariis sumenda sunt testimonia, ipsi doctores philosophiae confessi sunt, dum sequuntur. Quis autem dubitet longe anteriorem Davidem Platonis fuisse temporibus, quem non solum magister ejus; sed nec avi quidem avorum ejus videre potuerunt: cum ille in principio regni fuerit Judaeorum( quod per innumera annorum curricula propagatum est), iste post tempora captivitatis, quibus regnum gentis ejus jam fuerat dissolutum. Ergo ipse qui tenet in omnes saecularis sapientiae principatum, cum diceret non posse formam justitiae comprehendi, nisi ante discutiendam injustitiae seriem putavissent, exemplum attulit quod ii qui velint aurum quaerere, prius se luto obliniant. Aurum itaque justitia, iniquitas lutum est. Quod a nostris quoque prius dictum esse non dubium est, cum scriptum sit: Ut lutum platearum delebo eos. Et vere lutum; quia eos inquinat qui sibi appropinquaverint. Fugiamus ergo injustitiam, ne luteis sordibus inquinemur, atque in ejus voraginem non pes noster exterior, sed, quod est gravius, mens nostra mergatur. Et philosophia quidem aurum se quaerere dicit; sed lutum versat, quae divinitatem quaerit in statuis; sed vasa figuli virga confringet. Nos aurum quaerimus, quo corpora nostra mundemus, mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes; ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur. Bonum aurum, sanguis est Christi, dives ad pretium, profluus ad lavandum omne peccatum. Ordinem diximus, titulum consideremus.
3.2
In finem, inquit, servo Domini psalmus David. In toto psalterii corpore solus hic titulus est, quod psalmum servo Domini se scripsisse testetur. Quis iste est servus Domini, videamus: quid psalmi series significet: cui dictus hic psalmus sit? Audiamus ad quem loquatur: Domine, inquit, in coelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa. Cui hoc, nisi Filio Dei dicitur? Haec enim non humanae, sed divinae sunt potestatis. Sed quid sibi vult quod servo Domini dici psalmum hunc 766 titulus declaravit, cum orationem Moysi hominis Dei maluerit, quam servi Domini in posteriore titulo nuncupare? quod ergo consilium Prophetae fuerit non intelligo, vel potius ipsius domini Salvatoris, qui locutus est in Propheta. Vere judicia ejus sicut abyssus multa, ut servo honorificentiam reservaret, sibi conditionem servitutis ascriberet. Videor mihi intelligere, videor hausisse aliquid de gratia spiritali. Adversus injustitiam, ut diximus, psalmus hic scriptus est: et ideo plus gravatur injustitia perfidorum, qui Christum Jesum Dominum recipere noluerunt, cum ille propter ipsos susceperit servitutem. Quid enim tam iniquum, quam ingratos fuisse tantis beneficiis; ut quibus ille salutem daret, hi sanguinem ejus effunderent? Denique alibi cum de sua passione loqueretur, ad acervandam Judaicae impietatis invidiam sic ait: Ne avertas faciem tuam a puero tuo: quoniam tribulor, velociter exaudi me.... Pauper et dolens ego sum.
3.3
Veni, Paule, interpretare nobis, qua ratione Dominus coeli atque terrarum se pauperem dixerit, et quae sit ista paupertas. Tu certe illum divitem dixisti: quomodo idem dives et pauper est? Audiamus testimonium Pauli. Scitis, inquit, gratiam Domini nostri Jesu Christi; quia propter vos pauper factus est, cum dives esset; ut vos ejus inopia ditaremini. Veni et tu, Esaia, interpretare nobis quomodo se dolentem dixerit Christus, qui dolores vulnerum sanare consuevit. Medicus venit, ut curaret aegros: quid ipse habuit quod doleret? Audiamus etiam Esaiae testimonium. Pro nobis, inquit, dolet: et nos aestimavimus eum esse in doloribus. Expressit medici affectum, qui etiamsi ipse nullum vulnus habuit quod doleret, tamen compassus est vulneratis. Hoc igitur in psalmo Dominus exprobrat Judaeis: Ego propter vos pauper, ego pro vobis dolens, et vos mihi manus impias intulistis dicentes: Tollamus justum, quia inutilis est nobis. Injiciamus lignum in panem ejus. Bene panem dixit pro carne ejus. Ille alimentum detulit, isti pro beneficio retulere supplicium. Non mirum ergo si esuriunt, qui sibi vitae aeternae alimoniam denegarunt. Pulchre etiam duo ista junxerunt: Injiciamus lignum in panem ejus. Nesciebant quid loquerentur Judaei, et mysterium loquebantur. Paradisum nobis Crux reddidit Christi. Hoc est lignum quod Adae Dominus demonstravit, dicens de ligno vitae, quod esset in medio paradisi, edendum: de ligno autem scientiae boni et mali, non edendum. Erravit Adam, mandata non tenuit, interdictum gustavit. 767 Per lignum coepimus esurire; quia suum caro accepit alimentum. Ideo Dominus in Christo carnem junxit et lignum, ut fames antiqua cessaret, vitae gratia redderetur. Beatum lignum Domini, quod omnium peccata crucifixit. beata caro Domini, quae victum omnibus ministravit!
3.4
De paupertate igitur et dolore Domini idonea, ut arbitror, sanctorum protulimus testimonia, quorum alter vidit et dixit, alter est electus ut diceret. Ipsorum igitur qui probati sunt, de servitute Domini testimonia iterum proferamus; immo sua quae de se ipse locutus in utroque est. Audiamus ergo quid dicat: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi ad congregandum Jacob et Israel ad eum( Esai. XLIX, 5). Advertimus ergo quod propter congregationem populi, formam susceperit servitutis. Audis, Judaee, et de gratia contumeliam refers; et hoc ad perfidiam derivas, propter quod magis credere debuisti. Ad te vocandum venit, et conviciaris. Ex utero servum se dixit. Audi, Ariane, ex quo utero: paululum supra recurre: Ex utero, inquit, matris meae, vocavit Dominus nomen meum. Quod nomen ejus sit, audiamus, quo eum Pater vocavit. Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel: quod interpretatur, Nobiscum Deus. Quod enim aliud nisi Filius Dei nomen est Christi? Accipe aliud. Dixerat quidem et Gabriel ad Joseph de Maria: Pariet filium, et vocabit nomen ejus Jesum. Accipe Dei vocem: Et tu, Bethleem Judaeae, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet Princeps qui regat populum meum. Adverte mysterium: ex utero Virginis idem et servus exivit et dominus; servus ad operandum, dominus ad imperandum; ut regnum Deo in hominum mentibus radicaret. Utrinque unus, non alter ex Patre, et alter ex Virgine; sed idem qui ante saecula ex Patre, ipse postea carnem suscepit ex Virgine. Ideo ergo et servus vocatur, et dominus: propter nos servus; sed unitate divinae substantiae Deus ex Deo, Princeps ex Principe, aequalis ex aequali; neque enim degenerem genuit, in quo se ipse complacere memoravit.
3.5
Magnum, inquit, tibi est vocari puerum meum, ut statuas Tribus Jacob. Servat ubique suae vocabula dignitatis. Magnus Deus, et magnus puer: nec in carne magnitudinis suae nomen amittit, cujus magnitudinis nullus est finis. Meritoque securus, cum in forma Dei esset, ut Apostolus dicit, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Hic est ergo aequalis quasi Dei Filius, hic servi formam in carne suscepit, hic mortem gustavit, cujus magnitudo non habet finem; quia finis Legis est Christus ad justitiam omni credenti: ut in ipsum omnes credamus, hunc intimo adoremus affectu. Bona servitus, quae omnes liberos fecit: 768 bona servitus, quae nomen super omne nomen acquisivit: bona humilitas, quae fecit, ut in nomine ejus omnes genu figant, coelestium, terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. In hunc ergo finem dirigitur hic psalmus, ut et nos servi simus ad justitiam, non superbi ad arrogantiam. Servitus enim stipendium libertatis est: stipendium autem mortis arrogantia est. Sed jam ipsam psalmi seriem adoriamur.