Enarrationes in XII psalmos Davidicos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6956 Eninxip
5.1
IN PSALMUM XXXVI ENARRATIO.
5.1
Omnis Scriptura divina, vel naturalis, vel mystica, vel moralis est. Naturalis in Genesi, in qua exprimitur quomodo facta sunt coelum, maria, terrae, et quemadmodum mundus iste sit constitutus. Mystica in Levitico, in quo comprehenditur sacerdotale mysterium. Moralis in Deuteronomio, in quo secundum Legis praeceptum vita humana formatur. Unde et Salomonis tres libri ex plurimis videntur electi: Ecclesiastes de naturalibus, Cantica Canticorum de mysticis, Proverbia de moralibus.
5.2
Sed quia omnium psalmorum corpus unum est, idcirco nihil in his divisum est atque distinctum; sed prout se obtulit ratio, nulla intermissa doctrinae istiusmodi disciplina est. Namque et naturalem evidentissime comprehendit, dicendo de Angelis atque Virtutibus, et sole, et luna, et stellis, et lumine coeli coelorum, et aqua quae super coelos est: Quia ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in saeculum saeculi, praeceptum posuit, et non praeteribit. Et de mysticis locutus est, cum de occultis, et sacrae unctionis unguento, et de consummatione scripserit Tabernaculi. Quorum multiplex gratia; quoniam multifariam et multis modis locutus est Dominus in Prophetis. Nam et venturum praefatus est Dei Filium Principem sacerdotum, et passurum esse pro nobis, et sanguine suo mundaturum nostra peccata tituli Pro torcularibus declararunt; et resurrecturum psalmus resurrectionis expressit, et alius postea titulus indicavit, in quo terra ejus est restituta, commutationem quoque universorum futuram fidei sacramentis. Et de moralibus plura contexuit, diversaque virtutum genera demonstravit, et dedit praecepta vivendi, quibus ulcera nostrorum sanavit errorum, moresque renovavit humanos, atque intimos mutavit affectus; sicut docet psalmus trigesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistola sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit; atque iste qui nobis hodierna lectione propositus est. Nam isti prae caeteris ethici reperiuntur: sed iste diffusior, qui trigesimus sextus 778 inscribitur. Nam, etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior; quoniam ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere. Ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstravit. Quae majora fomenta sunt cordis humani, quam mansuetudo atque simplicitas: quibus et dolor omnis acceptae levatur injuriae, et labes criminis omnis excluditur?
5.3
Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut vulnera nostra curemus; ne si velimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: Medice, cura te ipsum. Ergo quod etiam non medicis, sed vulgo quoque solet esse commune; ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia ejus aliqua scire se dicant: vel quod medicorum pueri faciunt nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus proferamus. Dives magistrum adhibeat, pauper ministrum. Qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso: qui planiora desiderat, in valle pascatur, ut parvulus. Qui fluvium metuit, de rivulo bibat: et qui profundum pavet, ad littus enatet. Pulchre autem sanctus David in superiore psalmo injusti vitam describit, hic justi; ibi injustus exponitur, hic justus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. Et ideo quod primum medicamentum sit justitiae consideremus.