Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
11.1
EPISTOLA LXXIV.
11.1
Quod multi Legem, utpote quam Deus condidisset, negabant abrogandam: aut ex ejus abrogatione utrumque Testamentum ab eodem Deo non esse colligebant, id solvi ex illo Apostoli: Lex paedagogus noster fuit, etc., non enim nisi pueris paedagogum necessarium; Judaeis igitur tamquam infirmis positam Legem, cujus praecepta imperfecta fuerunt, sed perfectorum praenuntia. Postremo ubi obiter in avaritiam disputatum est, subjicitur ad utrumque Testamentum, quod per bovem et asinum ab Esaia designatur, suscipiendum exhortatio.
11.2
AMBROSIUS IRENAEO.
11.1
Audisti, fili, hodie lectum in Apostolo quia Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justi ficemur. Quo uno absolutas arbitror quaestiones, quae plerosque movere consuerunt. Sunt enim qui dicant: Cum Legem Deus Moysi dederit, quid causae est ut pleraque in Lege sint, quae per Evangelium jam vacuata videntur? Et quomodo unus utriusque conditor Testamenti, cum id quod licebat in Lege, per Evangelium coeperit non licere; ut est circumcisio corporalis, quae licet etiam tunc signo data sit, ut circumcisionis spiritalis veritas teneretur; tamen qua ratione vel in ipso signo fuit? Cur ista diversitas aestimatur, ut tunc circumcidi pietas crederetur, nunc 1081 impietas judicetur? Deinde sabbati diem feriatum esse debere observabatur ex Lege; ita ut si quis onus aliquod lignorum portasset, mortis fieret reus: nunc autem diem ipsum et oneribus subeundis, et negotiis obeundis sine poena advertimus deputari. Et pleraque praecepta sunt Legis, quae praesenti tempore cessare videntur.
11.2
Quid ergo causae sit consideremus; non enim otiose dixit Apostolus quia Lex paedagogus noster fuit in Christo. Paedagogus cujus est, maturioris, an adolescentis? Utique aut adolescentis, aut pueri, hoc est, aetatis infirmae. Paedadogus enim, sicut etiam interpretatio Latina habet, doctor est pueri: qui utique imperfectae aetati non potest perfecta adhibere praecepta, quae sustinere non queat. Denique per prophetam Deus Legis ait: Dabo vobis praecepta non bona, hoc est, non perfecta; quod enim bonum, utique perfectum. Idem autem Deus Evangelio perfectiora servavit; siquidem ait: Non veni Legem solvere, sed implere.
11.3
Quae igitur istius causa distantiae, nisi humana varietas? Sciebat durae cervicis populum Judaeorum, lapsu mobilem, humilem, perfidiae promptiorem, qui aure audiret et non audiret, oculis videret, et non videret, lubrico quodam infantiae levem et immemorem praeceptorum; et ideo Legem tamquam paedagogum mobili plebis ingenio et menti adhibuit infirmae, ipsaque Legis praecepta moderatus, aliud legi voluit, aliud intelligi; ut insipiens saltem quod legeret, custodiret, et a praescripto litterae non recederet: sapiens intelligeret divinae mentis sententiam, quam littera non resonaret: imprudens servaret Legis imperium, prudens mysterium. Ideo Lex severitatem gladii habet tamquam paedagogus baculum; ut imperfectae plebis infirmitatem poenae saltem denuntiatione deterreat: Evangelium autem indulgentiam habet, quo peccata donantur.
11.4
Jure ergo ait Paulus, quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Littera igitur circumcidit exiguam corporis portionem: spiritus intelligens circumcisionem totius animae corporisque custodit; ut, superfluis amputatis( quid enim tam superfluum, quam avaritiae vitia, libidinisque peccata, quae natura non habuit, culpa quaesivit), castimonia teneatur, frugalitas diligatur. Signum igitur circumcisio corporalis: veritas autem circumcisio spiritalis est: illa membrum amputat, ista peccatum. Nihil imperfectum in homine natura generavit, nec tamquam superfluum jubebatur auferri: sed ut adverterent, qui partem sui corporis amputabant, multo magis amputanda peccata, recidendos eos, qui delicta suadeant, etiamsi quadam unitate corporis connecterentur, sicut habes scriptum: Si dextera manus tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum 1082 corpus tuum eat in gehennam( Matth. V, 30). Ergo sicut pueris, ita Judaeis mandata sunt non plena praecepta, sed ex parte, et velut unam membri sui partem mundam servare praecepti sunt, qui totum corpus suum mundum servare non poterant.
11.5
Sabbati quoque ferias uno die in hebdomada celebrare jussi sunt, ut nulli oneri subderentur, qui mundanis operibus absoluti utinam sic abiissent; ut in illud perpetuum futurorum sabbatum saeculorum nulla secum gravium veherent onera delictorum. Sed quia lubricum populum Deus noverat, partem infirmioribus diei unius observatione praescripsit, plenitudinem fortioribus reservavit: Synagoga diem observat, Ecclesia immortalitatem. In Lege igitur portio, in Evangelio perfectio est.
11.6
Populus Judaeorum ligna portare prohibetur, hoc est, illa quae consumuntur incendio. Umbram tenet, qui solem refugit. Tibi sol justitiae umbram impedimento esse non passus, apertum gratiae suae lumen infundens ait: Vade, et amodo vide ne pecces. Tibi aeterni illius solis imitator ait: Si quis autem superaedificaverit super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini manifestabit, quoniam in igne revelabitur. Et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Et ideo illud superaedificemus supra Christum( Christus enim nostrum est fundamentum) quod non exuratur, sed melioretur. Aurum melioratur igne, melioratur argentum.
11.7
Audisti aurum et argentum, putas hoc materiale, congregare desideras: sed ludis operam. Hoc aurum et argentum onus habet, fructum non habet. Onus quaerentis est sumptus haeredis. Hoc aurum sicut lignum exuritur, non perpetuatur: hoc argentum in die illo detrimentum vitae tuae, non lucrum afferet. Aliud aurum, aliud argentum a te quaeritur, hoc est, sensus bonus, verbum optimum, de quibus dicit Deus quia dat vasa aurea et argentea. Haec sunt munera Dei: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplo. Gratia sensus tui, nitor casti sermonis exigitur: splendor fidei, non tinnitus argenti. Hoc manet, illud perit: hoc mercedem habet, et migrat nobiscum; illud detrimentum habet, quod hic relinquitur.
11.8
Si quis divitum putat quod illud argentum repositum et reconditum ei suffragari possit ad vitam, onus inane portat, quod judicii ignis absumat. Hic relinquite ligna vestra, divites, ut onus vestrum futuro incendio incrementa non addat. Si erogaveris, minuetur onus: et quod remanserit, onus non erit. Noli, avare, recondere; ne fias nudo quidem nomine Christianus, opere Judaeus: cum adverteris onera tua tibi esse supplicio. Dictum est enim tibi non per umbram, sed in sole: Si cujus opus manserit, 1083 mercedem accipiet: si cujus arserit, detrimentum patietur.
11.9
Et ideo tamquam perfectus eruditus in Lege, confirmatus in Evangelio, utriusque fidem suscipe Testamenti: Beatus enim qui seminat super omnem aquam, ubi bos et asinus calcat, sicut hodie lectum est, hoc est, qui seminat super populos, qui sequuntur Testamenti utriusque doctrinam; bos est ille aratorius, Legis jugum portans, de quo lex dicit: Bovi trituranti os non alligabis; qui habet scripturarum cornua divinarum. Pullum autem asinae Dominus in Evangelio in figura populi gentilis ascendit.
11.10
Puto autem quoniam dives est verbum Dei, quod etiam illud intelligere debeamus, quia bos habet cornua plena terroris, taurus ferociam habet, asinus mansuetudinem: quod bene ad praesentia derivatur, quia beatus qui et severitatem et mansuetudinem tenet; ut altero disciplina servetur, altero innocentia non opprimatur: nimia enim severitas extorquet plerumque terrore mendacium. Deus diligi maluit, quam timeri: Dominus autem charitatem exigit, servus timorem; cum perpetuus in homine terror esse non possit; quia scriptum est, sicut hodie lectum est: Ecce in timore vestro ipsi timebunt, quos timebatis. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note