Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
15.1
EPISTOLA LXXVIII.
15.1
Abrahae instar nos ex fide justificari, qua sumus filii liberae: circumcisionem tantum per Christum vim habuisse, quam ipse in semet passus antiquavit: justitiam ergo non exspectandam nisi ex fide, quae, si perfecta sit, numquam charitate destituitur.
15.2
AMBROSIUS HORONTIANO.
15.1
Si Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam, quod autem reputatur ad justitiam, ex incredulitate ad fidem est: utique ex fide justificamur, non ex operibus legis. Abrahae autem ipsi duo filii Ismael et Isaac, unus de ancilla, alter de libera. Et responsum hujusmodi, ut expelleret ancillam, et filium ancillae; non enim haeredem fore ancillae filium: et ideo non ancillae nos filios esse, sed liberae, qua libertate nos Christus liberavit. Unde colligitur quod ii magis Abrahae filii, qui ex fide; praestant enim fidei quam generationis haeredes. Lex pedagogus est, fides libera: abjiciamus ergo opera servitutis, teneamus gratiam libertatis: deseramus umbram, solem secuti: ritus Judaicos deseramus.
15.2
Circumcisio membri unius nihil prodest. Denique ait Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Non quia non possit, sed quia indignos beneficiis suis judicet, qui vias ejus deserant.
15.3
Et quidem ante Sephora circumcidit filium suum, et periculum depulit, quod imminebat: sed tunc profuit Christus, cum adhuc perfecta differret. Cum parvulus esset populus credentium, venit non parvulus, sed perfectus in omnibus Dominus Jesus. Circumcisus est primo secundum legem, ne legem solveret: postea per crucem, ut legem impleret. Cessavit ergo quod ex parte est, quia venit quod perfectum est; crux enim in Christo non unum membrum, sed totius circumcidit superfluas corporis voluptates.
15.4
Fortasse adhuc quaeritur qua ratione circumcidi ex parte voluerit, qui venerat perfectam circumcisionem demonstraturus. De quo non puto esse diutius deliberandum. Nam si peccatum factus est, ut nostra peccata mundaret: si maledictum pro nobis factus est, ut legis maledicta vacuaret; ea ratione et circumcisus pro nobis est, ut circumcisionem Legis auferret, daturus salutem crucis.
15.5
Spiritu igitur ex fide spem justitiae exspectandam nobis asserit apostolus, et in libertatem vocatos, libertatem nostram in occasionem carnis non debere conferre. Siquidem neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides quae per charitatem operatur. Et ideo scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum. Qui autem diligit, 1094 utique credit, et credendo unusquisque diligere incipit. Denique Abraham creditit, et sic diligere coepit: et credidit non ex parte, sed per omnia. Aliter enim plenam non poterat habere charitatem; quia scriptum est: Charitas credit omnia. Si non credit omnia, non videtur charitas esse perfecta. Ergo perfecta charitas omnem fidem habet.
15.6
Non tamen facile dixerim, quod continuo omnis fides perfectam charitatem habeat; quia Apostolus dixit: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Etenim cum tria sint maxime in viro christiano, spes, fides, charitas: major his est charitas.
15.7
Sed arbitror propositi gratia hoc dixisse Apostolum; neque enim videtur mihi qui habeat omnem fidem, ita ut montes transferat, charitatem non habere; quomodo et illud, si habeat aliquis omnia mysteria, et omnem scientiam; quomodo non habeat charitatem, praesertim cum dicat Joannes: Quia omnis qui credit quia Jesus Christus est, de Deo natus est; et supra ipse dixerit: Quoniam qui de Deo natus est, non peccat? Unde colligitur, si his qui credit quia Jesus Christus est, de Deo natus est; et qui de Deo natus est, non peccat: utique his qui credat quia Jesus Christus est, non peccat. Si quis autem peccat, non credit: qui autem non credit, nec diligit: qui autem non diligit, peccato obnoxius est. Ergo non diligit, qui peccat; charitas enim multitudinem operit peccatorum. Quod si charitas peccandi excludit affectum, quandoquidem etiam timorem excludit foras, plena est utique perfectae fidei charitas.
15.8
Denique apostoli, qui futuri erant amici, dixerunt: Adauge nobis fidem, petentes a bono medico, ut infirmantem in se fidem sanaret. Infirmabatur adhuc fides in iis, cum audiret etiam Petrus: Minimae fidei, quare dubitasti? Ergo fides velut praevia charitatis occupat animam, et praeparat semitas venturae dilectioni. Sic omnis fides est, ubi perfectio charitatis.
15.9
Ideo puto dici quia charitas credit omnia, hoc est, facit fidem omnia credere, et habere hujusmodi animam omnem fidem. Ac per hoc ubi perfecta charitas, ibi omnis fides: sicut ubi perfecta charitas, ibi spes omnis. Denique sicut omnia credit, ita scriptum est quia sperat omnia. Ideo major, quia spem, fidemque complectitur.
15.10
Hanc charitatem habens, nihil timet; quia charitas timorem excludit foras; et ideo ablegato et exuto timore, omnia suffert, omnia sustinet. Qui ergo per charitatem omnia sustinet, non potest timere martyrium. Et ideo quasi victor, alibi in fine ait: Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.