Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
1.1
1049 EPISTOLA LXIV.
1.1
IRENAEO roganti cur manna quod olim pluit Israelitis, Christianis non pluat; respondet manna Dominici corporis typum fuisse, ac proinde ubi hoc praesens datum est, illud evanuisse. Addit insuper in eodem exstitisse figuram sapientiae, quae verus animarum cibus est, et cujus subtilitas ex variis Scripturae locis commendatur.
1.2
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
1.1
Quaeris a me cur Dominus Deus manna pluerit populo patrum, et nunc non pluat. Si cognoscis, pluit, et quotidie pluit de coelo manna servientibus sibi. Et corporeum quidem illud manna hodie plerisque in locis invenitur, sed nunc non est tanti res miraculi; quia venit quod perfectum est. Perfectum autem panis de coelo, corpus ex Virgine, de quo satis Evangelium te docet. Quanto praestantiora haec superioribus? Illud enim manna, hoc est, panem illum qui manducaverunt, mortui sunt: hunc autem panem qui manducaverit, vivet in aeternum.
1.2
Sed est spiritale manna, hoc est, pluvia spiritalis sapientiae, quae ingeniosis et quaerentibus de coelo infunditur, et irrorat mentes piorum, et obdulcat fauces eorum. Qui igitur intellexerit infusionem divinae sapientiae, delectatur, nec alium cibum requirit, nec in solo pane vivit, sed in omni verbo Dei. Qui curiosior fuerit, quaerit quid sit istud quod melle dulcius sit. Respondet illi minister Dei: Hic est panis, quem dedit tibi Deus manducare. Quid sit iste panis, audi: Sermo, inquit, quem ordinavit Deus. Haec ergo ordinatio Dei, haec alimonia alit animam sapientis, et illuminat atque obdulcat, resplendens veritatis corusco, et mulcens tamquam favo quodam, ita diversarum virtutum suavitate et sermone sapientiae: Favi enim mellis sermones sunt boni, sicut scriptum est in Proverbiis.
1.3
Cur autem minutum sit, causam accipe; 1050 quia et granum sinapis minutum est, quod comparatur regno coelorum: et fides quae sicut granum est sinapis, potest montes tollere, et jactare in mare. Et fermento simile est regnum coelorum, quod abscondit mulier in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum. Et Moyses caput vituli aurei comminuit sicut pulverem, et misit in aquam, et dedit populo bibere; incrassatum enim erat eor eorum perfidiae immanitate, ut emolliretur, et fidei sumeret subtilitatem. Denique illa mulier, quae bene emoluerit, assumetur; ea autem quae male emoluerit, derelinquetur.
1.4
Emole ergo et tu fidem tuam, ut sis sicut illa anima quae Christi in se charitatem excitat, quam mirantur ascendentem virtutes coelorum; quod sine offensione ascendat, et ex hoc mundo ascendat cum laetitia et jucunditate: sicut vitis propago, et sicut fumus se ad superna subrigat, flagrans odorem resurrectionis piae, et suavitatem fidei, sicut habes scriptum: Quae est haec, quae ascendit a deserto, sicut vitis propago fumo incensa, odorificata myrrha et thure ab omnibus pulveribus unguenti.
1.5
Pulchre subtilitatem ejus expressit pulveris comparatione et unguenti commemoratione; quia in Exodo subtile legimus, et ex multis compositum thymiama illud esse incensum propheticum, quod est sanctorum oratio; ut dirigatur in conspectu Domini, sicut et David dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Denique Graecus Καθευθυνθήτω ἡ προσευχή μου ὡς θυμίαμα ἐνωπίον σου dixit. Et in Apocalypsi Joannis legimus quia stetit angelus ante altare, habens thuribulum aureum, et data sunt ei thymiamata multa de orationibus sanctorum omnium. Et ascendit, inquit, fumus thymiamatum orationum sanctorum de manu angeli in conspectu Dei.
1.6
Et umbilicus animae ac venter subtilis est illius, quae ascendit ad Christum; ideoque laudatur voce sponsi dicentis: Umbilicus tuus 1051 crater tornatilis, non deficiens mixto, venter tuus acervus tritici minuti inter lilia. Est enim in omni doctrina tornatus, et potus spiritalis non deficiens plenitudine, et coelestium secretorum cognitione. Venter quoque animae mysticus, sicut umbilicus, quo ventre non solum fortem cibum sumit, quo corda firmantur; sed etiam suavem ac florulentum, quo delectantur. Et fortasse hoc docuit Moyses multis orationibus, et piis illud mitigandum sacrilegium.
1.7
In libro quoque Regnorum cum se Dominus sancto revelaret Eliae, vox aurae tenuis praecessit, et statim se ei Dominus revelavit; ut cognoscamus ea, quae corporea sunt, crassa esse et pinguia: ea quae spiritalia, mollia et subtilia, ut non possint comprehendi oculis. Denique et spiritus sapientiae subtilis et mobilis legitur in libro Sapientiae, quia est in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, et mobilis: qui sermones suos molat prius, ne quid offendat vel in sensu, vel in alloquio. Denique Babyloni illi, cum destruetur, dicetur? Et vox molae non audietur in te amplius.
1.8
Hoc igitur manna subtile erat, et ad diem colligebatur, in diem alterum non servabatur; eo quod inventa sapientiae in tempore sint gratiora, nec tam miranda quae spatio temporis reperiuntur, quam illa quae praesentis funduntur ingenii vivacitate: sive quia futura revelantur mysteria, eo quod servatum manna usque ad solis exortum, esui jam esse non posset, id est, usque ad Christi adventum habere gratiam: oriente autem justitiae Sole, et splendidioribus Christi corporis et sanguinis sacramentis refulgentibus, cessarent inferiora, perfecta illa sumenda populo forent. Vale, et nos dilige, quia nos quoque te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note