Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolarum classis II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6979 Epclii
21.1
EPISTOLA LXXXIV.
21.1
CYNEGIUM de consultatione sua commendat.
21.2
AMBROSIUS CYNEGIO.
21.1
Quam ingenuo commendasti pudore, quia de eo consuleres, quod non probares, sed morem gereres parenti; ut pietatem non laederes, securus quod non aliud a me posset referri, nisi quod sanctas deceret necessitudines.
21.2
Ego vero libenter tua in me onera suscepi, et avo neptem, ut opinor, refudi. Quam nescio plane qua opinione nurum sibi fieri desiderabat, ut avum socero mutaret. Plura non opus est, ne hoc quoque accedat ad verecundiam. Vale, fili, et nos dilige; quia nos quoque te diligimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note