Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
27.1
EPISTOLA XC.
27.1
ANTONII amorem in se, suumque vicissim in illum commemorat.
27.2
AMBROSIUS ANTONIO.
27.1
Numquam es tacitus mihi, nec umquam tuo me transmissum silentio querar, qui sciam quod tuo non desim pectori. Nam cum id pendas, quod pluris est; qui potes etiam id negare, quod saepe etiam in multos defluit, non tam amoris usu, quam officii vicissitudine?
27.2
Ego vero etiam ex meo animo tuam vicem aestimo, ut numquam me tibi, et te mihi absentem putem; quoniam semper animis adhaeremus: numquam tuas litteras mihi deesse opiner, aut meas tibi; cum te quotidie coram alloquar, in te oculos, studia, atque omnia officia mea dirigam.
27.3
His tecum delectat congredi; nam litterae tuae, ut aperte cum individuo pectoris mei loquar, verecundari me faciunt. Unde peto ut supersedeas gratiarum relatu; mihi enim mei in vos officii summa merces est, si me debito erga vos muneri non defuisse arbitrarer. Vale, et nos dilige, quia ego quoque te diligo.