Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
28.1
EPISTOLA XCI.
28.1
CANDIDIANUM laudat, ac se deprimit.
28.2
AMBROSIUS CANDIDIANO fratri.
28.1
Summus quidem splendor in sermone est tuo, sed magis in affectu elucet mihi; nam in epistolis mentis tuae aspicio fulgorem, dilectissime frater ac beatissime. Dominus te benedicat, et det tibi suam gratiam; nam et ipse in epistolis tuis vota magis, quam mea merita recognosco. Quae enim merita mea tantis tuis aequentur sermonibus? Dilige nos, frater; quia nos te diligimus.