Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
2.1
EPISTOLA LXV.
2.1
SIMPLICIANUM cur hostiarum sanguis partim super altare, partim in crateras infunderetur, scire cupientem Ambrosius honorifice allocutus, per cruoris partem qua perfundebatur altare mysteriorum cognitionem: per eam vero, quae in crateras immittebatur, morum scientiam significari docet. Subdit insuper adventum Christi, qui utraque disciplina nos erudivit, quique proprio sanguine omnes redemit, in eodem sacrificio figuratum.
2.2
AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem.
2.1
Motum te, cum legeres, significasti mihi, quid sibi velit, quod Moyses 1052 post oblatum sacrificium, et immolatas Domino salutares hostias, dimidiam partem sanguinis in crateras miserit, dimidiam autem ad altare effuderit. Sed quid est, quod ipse dubites, et a nobis requiras; cum fidei et acquirendae cognitionis divinae gratia totum orbem peragraveris, et quotidianae lectioni nocturnis ac diurnis vicibus omne vitae hujus tempus deputaveris, acri praesertim ingenio etiam intelligibilia complectens, ut pote qui etiam philosophiae libros, quam a vero sint devii demonstrare soleas et plerosque tam inanes esse, ut prius scribentium in suis scriptis sermo, quam vita eorum defecerit.
2.2
Tamen quia collatio sermonis, ut pecuniae, magno est usui, atque ea maximus in commune emolumentum negotiationis profectus paratur, quam mirabilis sit ista sanguinis divisio, reticere non queo. Pars enim ejus moralem sapientiae disciplinam videtur significare, pars mysticam. Illa quae in crateras mittitur, moralis est: haec quae ad altare effunditur, mystica; eo quod divino munere et aspiratione quadam humanis infundatur mentibus, ut convenientia et fidei plena de Deo sentiant.
2.3
Denique qui locuti sunt de ejus majestate, et de coelestibus, vel apostoli, vel sancti prophetae, nonnisi ex revelatione demonstrata sibi loqui ausi sunt. Unde Paulus et raptum se in paradisum, et audisse se verba, quae non licet homini loqui, in epistola sua testificatus est: Stephanus quoque vidit coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei stantem: et David propheta vidit sedentem. Nam de Moyse quid loquar, de quo dicit Scriptura, quod non surrexit amplius propheta in Israel, sicut Moyses, qui scivit Dominum facie ad faciem, in omnibus signis et prodigiis, quae fecit in terra Aegypti.
2.4
Mystica ergo Deo libatur, qui splendore divinae sapientiae, cujus pater et genitor est, inflammat animae vigorem ac mentem illuminat. Sapientia autem Dei Christus, in cujus pectore recumbebat Joannes, ut de principali illo secretoque sapientiae hausisse divina proderetur mysteria. Denique ipse conscius muneris hoc scripsit, qui sibi, quod acceperat, vindicare, et suo assignare ingenio reformidabat. Sed et ipse Dominus dicebat apostolis, os suum aperiens: Accipite Spiritum sanctum; quo declaravit 1053 se esse, qui Moysi dixerat: Ego aperiam os tuum, et instruam te quid debeas loqui. Ergo haec sapientia divina, inenarrabilis, impermixta atque incorrupta sanctorum animis sui infundit gratiam, et cognitionem revelat, ut speculentur ejus gloriam.
2.5
Illa autem moralis sapientiae disciplina est, quae mittitur in crateras, et ex illis percipitur atque hauritur. Crateres igitur sensuum receptacula. Crateres oculi sunt duo, aures sunt, nares sunt, os quoque, et aliae partes convenientes muneri; oculi enim visum recipiunt et ministrant, auditum aures, odorem nares, ora gustatum, et caetera. In istos crateres Verbum illud, in quo est principatus sacerdotii vel prophetiae, effundit sanguinis sui partes, ut vivificet atque animet irrationabiles portiones, et faciat rationabiles.
2.6
Denique ubi Legis praecepta enumeravit atque annuntiavit populo, theoriam postea intelligibilis illius arcae testimonii, vel candelabri, vel thymiamaterii locuturus, immolavit hostias et libavit, sanguinis partem affundens altaribus sacris, partem autem infundens crateribus.
2.7
Fit ergo divisio mysticae illius, hoc est, divinae moralisque sapientiae. Λόγος enim divisor est animarum atque virtutum: λόγος autem verbum Dei validum et acutum, quod pertransit ac penetrat usque ad divisionem animae, virtutes quoque distinguit et dividit; cujus minister Moyses divisione sanguinis virtutum genera distinxit.
2.8
Et quia nihil prae caeteris in Lege, nisi Christi adventus annuntiatur, atque ejus praefiguratur passio; vide ne ista sit hostia salutaris, quam Verbum Deus in semetipso obtulit, atque in suo immolavit corpore: quod primo moralem in Evangelio, sed etiam in Lege docuit disciplinam, et in sua patientia atque in ipso actu et opere monstravit, tamquam in crateras, ita in mores nostros sensusque transfundens velut substantiam quamdam et vitalia ipsa sapientiae, quibus mentes hominum vivificavit ad virtutis seminarium, et instituta pietatis: deinde accedens ad altare, effudit hostiae suae sanguinem.
2.9
Itaque sive ita haec accipias, pius, ut arbitror, sensus est: sive secundum Salomonem velis, concurrit aeque, ut quia sanguinem misit in crateras Moyses propheta, cognoscas ipsum esse sanguinem, de quo scriptum est quia sapientia miscuit in cratere vinum suum, dicens ut relinquerent insipientiam, et quaererent sapientiam. Hauritur ergo de cratere sapientia, hauritur disciplina, hauritur intellectus, hauritur correctio, hauritur vitae emendatio, hauritur morum et consiliorum temperatio, pietatis gratia, virtutis incrementum, fons ubertatis.
2.10
Quod vero ad altare effundit sanguinem, ut intelligas licet ablutionem mundi, remissionem 1054 omnium peccatorum. Etenim sanguinem illum ad altare quasi hostiam effundit ad multorum exhaurienda peccata. Agnus enim hostia est, sed agnus non irrationabilis naturae, sed divinae potentiae, de quo dictum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Non solum enim mundavit sanguine delicta universorum, sed etiam divina potestate donavit. An non tibi videtur effudisse sanguinem suum, de cujus latere supra ipsum passionis altare aqua cucurrit et sanguis? Vale, et nos parentis affectu dilige, ut facis.