Epistolarum classis II
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6979 Epclii
6.1
1061 EPISTOLA LXIX.
6.1
Roganti quare Lex viros veste muliebri, ac mulieres virili uti prohibeat; respondet a natura id abhorrere, ut ex brutis ipsis intelligitur; feminas tamen virorum, quam viros feminarum cultum sumere tolerabilius: at legem potius esse de moribus, quam de vestibus. Post quae in eos, qui capillos crisparent, invehitur.
6.2
AMBROSIUS IRENAEO, salutem.
6.1
Pertulisti ad me quasi filius quaesivisse aliquos de te, quid sibi velit quod tam severe Lex immundos eos dixerit, qui alieni sexus uterentur vestibus, vel viros scilicet vel mulieres; sic enim scriptum est: Non erit res viri super mulierem, neque inductur vir stolam muliebrem; quia immundus est Domino omnis, qui fecerit haec.
6.2
Et si vere discutias, incongruum est, quod ipsa etiam abhorret natura. Cur enim homo non vis videri esse, quod natus es? cur alienam tibi assumis speciem? cur mentiris feminam: vel tu, femina, virum? Suis unumquemque sexum induit natura indumentis. Denique diversus usus, diversus color, motus, incessus, diversae vires, diversa vox est in viro et femina.
6.3
Sed etiam in reliqui generis animantibus alia species leonis, alia leaenae, alia vis, alius sonus: alia tauri, alia vitulae. In cervis quoque quantum distat sexus, tantum discrepat species; ut eos etiam eminus possis discernere. In avibus vero etiam propius ad vestitum est inter eos et homines comparatio; in illis enim sexum naturalia ipsa indumenta discernunt. Pavi mares speciosi, feminae non item pennarum vario pinguntur decore. Fasianis quoque diversus color, qui distinguat sexus discretionem. Quid in pullis? Quam canora vox galli, nocturnis vicibus solemne munus ad excitandum et canendum ministrans? Numquid illa mutant speciem suam? Cur nos mutare desideramus?
6.4
Et quidem Graeco more influxit ut feminae virilibus quasi succinctioribus tunicis utantur. Esto tamen ut illae imitari videantur melioris sexus naturam, quid viri inferioris sexus mentiri speciem volunt? Mendacium et in verbo turpe est, nedum in habitu. Denique in templis, ubi mendacium fidei, ibi mendacium naturae. Illic assumere viros muliebrem vestem, gestumque femineum, sacrum putatur. Unde Lex dicit quia immundus est Domino omnis vir qui stolam muliebrem induerit.
6.5
Arbitror autem quod non tam de veste, quam de moribus dixerit, vel de usibus nostris atque actibus, quo alius virum, alius feminam deceat actus. Unde et Apostolus ait, quasi interpres Legis: Mulieres vestrae in Ecclesia taceant 1062. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut Lex dicit. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Et ad Timotheum: Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum.
6.6
Quam deforme autem virum facere opera muliebria? Ergo et pariant, ergo parturiant, qui crispant comam sicut feminae. Et tamen illae velantur, isti belligerantur. Verum habeant excusationem, qui patrios usus sequuntur, sed tamen barbaros, ut Persae, ut Gothi, ut Armenii: major quidem est natura, quam patria.
6.7
Quid de aliis dicemus, qui hoc ad luxuriam derivandum putant: ut calamistratos et torquatos habeant in ministerio, ipsi promissa barba, illos remissa coma? Merito illic non servatur castimonia, ubi non tenetur sexus distinctio; in quo evidentia naturae magisteria sunt, dicente Apostolo: Decet mulierem non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: mulier vero si capillos habeat, gloria est illi; quoniam quidem capilli pro velamine ei dati sunt. Haec sunt quae referas requirentibus. Vale, et nos ut filius dilige; quia nos te ut parentes diligimus.