Fragmentum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6957 Fragme3
1.1
Fragmentum
1.1
Veluti est illud in libro quem de Arca Noe conscripsit beatus Ambrosius: Per unum, inquit, Dominum Jesum salus ventura nationibus declaratur, qui solus potuit justus esse, cum generatio omnis erraret, nisi natus ex Virgine generationis obnoxiae privilegio minime teneretur. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea, dicit is qui justus prae caeteris putabatur. Quem igitur jam justum dixerim, nisi horum liberum vinculorum, quem naturae communis vincula non teneant. Omnes sub peccato ab Adam, in omnes regnabat mors. Veniat solus justus in conspectu Dei, de quo jam non cum exceptione dicatur: Non peccavit in labiis suis, sed peccatum non fecit. Huic dic si audes, etc.
1.2
Citat hoc fragmentum Augustinus duobus locis, nimirum l. II contra Jul., c. 2, et l. IV contra duas epist. Pelag., cap. 11. Haec autem verba pertinere putamus ad finem capitis tertii; ut ex utriusque collatione quivis colligat.