Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7019 Sermon
1.1
SERMO PRIMUS. DE PERFECTO.
1.1
Domini nostri JESU CHRISTI caeleste praeceptum est sacratissimis euangelicis apicibus adnotatum:« Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam.» Praesens sermo caret amhagibus, et nihil relinquit incertum aut obscuritate perplexum: ubi aperta ueritate di tractio possessionis indicitur, et pretii praerogatio non tacetur.« Vendite, inquit, omnia quae pos idetis, et date elemosynam.» Occupatos caelestibus officiis mundanae possessionis cura molestiaque non patitur inplicari; et Deo ipsa denotionis professione iam proximos, uel potius mentis sinceritate Christo coniunctos cura sollicitudineque saecularis possessionis absoluit; omnem operis tui cursum omnemque cogitationis tuae motum eripit mundo, quem deputare dignatus est caelo. Inde namque est et il ut quod aperte demandat:« Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur? Et nolite cogitare de crastino.» Ut ea quae demandauerat, remotis omnibus cogitationis angoribus, impleri facile potuissent:« Vendite, inquit, omnia quae possidetis, et date elemosynam.» Amputauit omnem callidae cupiditatis excusationem, qui nihil relinqui cogitare iubet in crastinum, qui praecepit praerogari omnem substantiae quantitatem.
1.2
Sed praemissa repetamus disputatione conlustranda« Nolite, inquit, cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid nestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Scit autem Pater vester caelestis, quia horum omnium indigetis.» Cogitatio diffidentiae diuinae professionis in te perimit fidem: et dum metuis, ne quit desit in alterum diem, necesse est dubites de promissis; manus deinde retrahis ab operibus iustis: atque ita fit, ut infirma cogitatione detentus, a bono opere desistas, et desistens a bono oper, religionis ac diuinum nomen amittas, et ipsa inbecillita is tuae perfidia aethnicis incredulis conparatus, incredulitatis detestabile nomen, et stultitiae uocabulum gentilitatis incurras. Christianorum est enim spe fidissima futura cogitare, et gentilium desperata, perfidia praesentia quaerere, dicente Christo:« Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur? Haec enim gentes quaerunt.» Et adiecit:« Scit autem Pater uester caelestis, quia horum omnium indigetis.»
1.3
Condicionis nostrae necessitatis caelesti Patri notitiam latere non posse diuinus sermo commonuit, et eius prouidentia procurationeque nobis omnia adponi demandat; si nos iustitiae operibus inhaerentes, et regni caelestis inquisitione detentos nulla aerumnarum praesentium sollicitudo conpungat, dicens:« Quaerite primum regnum Dei, et justitiam eius; et omnia adponentur uobis.» Deditos justitiae ac pietatis officiis, et caelestibus exercitationibus occupatos tutos facit de omnibus, et securos: ut non auoceris a notitia genitoris, non a cognitione unigeniti distraharis, nec a dono sancti Spiritus professioneque desistas; non aberres a meditatione praecepti, non ab spe promissi, non a fide crediti, non a dilectione proximi, on a perfectione mandati, de quo Moyses monet, ut cordi nostro semper insidat, semper conspectui adsistat, meditatione membris omnibus uinculatum sensibus nostris semper inhaereat. De hoc Dauid:« Cantabiles mihi erunt semper iustificationes tuae Domine( Psal. CXVIII, 54).» Et iterum:« In lege Domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.» Et alibi scribtum est:« Non recedat liber legis hujus de manu tua; et meditaberis in eo die ac nocte.» Similiter- Apostolus hortatur et monet, ad Timotheum scribens:« Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus adpareat omnibus.»
1.4
Voluntas religiosi hominis caelestibus legibus detenta, et diuinae iustificationis meditationibus diebus ac noctibus occupata non habet uacuum tempus, quo saeculum cogitet, quo possessionem curet, exornet urbana praedia, rusticationis disciplinam excolat, redditus supputet, inpensa discutiat. Si enim istut arripuerit, illut deserit, secundum quod Dominicus sermo promisit:« Nemo ponens manum in aratrum( hoc est caelesti operationi, et Dominicae crucis signo) retro respiciens, aptus est in regno Dei( Lucae IX, 62).» Non enim potest utrumque peragere quod sibi inimicum est ratione, ueritate diuersum, et aemulum uoluntate. Hoc enim saeculum cogitat, illut caelum exoptat; hoc rationibus mundanis insistit, illut diuinis orationibus, et meditationibus uacat. Denique ut dicta rebus adprobem, et sermonis mei adsertionem operibus firmem, utar exemplo. Si tibi gestanti diuinum librum in manibus, et oculis apices carpenti pari ac legenti, diuinaque praecepta sensibus conmendanti rationum libri, uel conparatae possessionis tabulae forte tradantur, necesse est, ut abicias librum diuinae legis, quem gestabas in manibus, ut rationum saecularium scribta accipias perlegenda; atque ita fit, ut diuinis libris mundanas praeferens rationes, praecepti contemptor existas, quo crebris admonitionibus intimatur, ne liber manibus desit, ne corde eius meditatio conquiescat. Et ideo Dominus in Euangelio perfectis, et consummatis uolens esse consultum, omnia quae possiderent uendi censuit, et inpendi: nulla ut ratione ab eius possint dilectu diuelli, uel meditatione auocari. Inde est quod necessitatem ipsam mortalium, id est uestitum, uictum et potum cogitari prohibuit: et a se omnia perficientibus promisit adponi; ut nulla necessitate, sicuti saepe iam dictum est, a conmercia diuini operis retarderis; nulla ut te anni sterilitas turbet; nulla frugum inopia ariditasque camporum, nec olearum uinearumque fallentes fructus excrucient; non pecorum morientium damna concutiant.
1.5
Maneat libera inconcussaque deuotio, ut Dei sui et Domini Christi dilectione possessa hymnis resonet, orationibus uacet, ieiuniis ac uigiliis insistat, et in propheticum illut canticum congrue et conpetenter abrumpat:« Ficus non afferet fructus, non erunt nascentia in uineis. Mentietur opus oliuae: campi non praestabunt escam. Deficient a pabula oues: et non erunt in praesepibus boues. Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo.» Gaudet semper et laetatur in Domino, qui mundanae possessionis oneribus abiectis, uel potius in fratrum inopia praerogatis, nec inminentibus, nec praesentibus plagis praestringitur. Non eum exactio tributaria necessitatis inpulsat, non possessionis arua squalentia non arbusta cultorum desertione deformia: non eum sollicitat sacua grandinis caedes, non ubertas imbrium longa serenitate suspensa, non tempestatum uastitas crebra: non ruina tectorum, non condicio lanquentium ac morientium proximorum sollicitudo discruciat, non seruorum fuga, non furtum.
1.6
In tuto sunt, omnia quae ad caelum translata sunt; nulla calumnia inquietantur, nulla lite pulsantur, nullo detrimento saeculari depereunt, quae caelo praemissa sunt, quae Deo custode seruantur, dicente Domino IESU CHRISTO:« Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et aerugo exterminat; et ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate tutem uobis in caelo, ubi neque tinea, neque aerugo exterminat: et ubi fures non effodiunt et furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.» Huius praecepti exemplo apostolus Paulus Timotheum beatissimum monet, locupletibus huius saeculi praecipiendum: ut non extollantur pompa mundana, sed christianae humilitatis celsitudine potiantur: neque saecularium dinitiarum spe caduca fallantur, sed diuinarum promissionum perpetuitatibus inuitentur.« Diuitibus, inquit, huius saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperate in incerto diuitiarum suarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundare ad fruendum, benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam.»

Intertext edge

Open linked passage

Note