Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7019 Sermon
2.1
SERMO II. Adversus eos, qui dicunt possessionem non distrahendam, sed fructibus misericordiam faciendam.
2.1
Iesu Christi salu tare praeceptum est:« Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam.» Dominici ma gistri fides in promptu est, quae non solum distrahi iussit; uerum etiam, quid de distracto fieret, demandauit. Sed hanc fidem praui doctores friuolis ac futilibus uerbis infuscant; quos apostolus Paulus iam non carnis, sed quod prius est, diuinis sermonibus adulteros praedamnauit, dicendo:« Adulterantes uerbum Dei.» Et iterum:« Nescitis quia qui templum Dei conrumpit, disperdet illum Deus?.» Et illut quod in euangelio Christus Pharisaeos increpans memorauit, dicens:« Reiecitis mandata Dei, ut traditiones uestras statuatis.»
2.2
Non est, inquiunt, distrahenda, sed retinenda possessio; et de eius reditibus misericordiae opera celebranda. Quid sub uestitu operis misericordiae ardorem cupiditatemque habendae retinendaeque possessionis obtegis? Quid inpietatis tuae flagitium sub uelamine pietatis obumbras? Quid Dominicum praeceptum, et ipsa sua puritate praeclarum, credentibus subtili eripis persuasione? Quid ficto simulatoque conloquio religiosis denegas caeleste mandatum? Quid Dei seruulis serpentino consilio paradisum intercludis, qui non introiens ipse, uerum etiam introire cupientibus regnorum caelestium claues abscondis? Non es sapientior Christo nec maior, qui fieri iussit; non melior Paulo apostolo, qui perfecit. Qui mox inluminatus est gratia, non adquieuit carni et sanguini in passionibus trepidis; non Hierosolymam conscendit, ut a praecedentibus Apostolis consilium sortiretur, quem de omnibus fidei praeconiis instructum fecerat diuinum et caeleste conloquium; non Ciliciam petit propriam ciuitatem, hereditatem accipere paternam, quam pro Christo pauperibus deseruerat; qui nec nobilitatem ipsam romani generis, de quo originem sanguinis duxerat, defensauit, quam passione Dominica nouerat deturpatam: sed per Arabiae regionem, ut nomen illut uenerabile, quod fuerat persecutus iniuria, quod eloquentia oppugnauerat et Pharisaeorum inuidia, salutare esse ac diuinum fido praeconio mortalibus cunctis inferret. Quis igitur Paulo triumphis multiplicibus praedito similis adprobatur in gestis; qui se omnibus exterit saeculi uinclis et pompis, et rite Dei famulus nuncupabitur; qui obtrectantibus inuidis perseueranter insistit Domini Christi praeceptis implendis, qui dixit:« Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam; et ecce uobis munda sunt omnia.»
2.3
In praecepto indicta d stractio est, et de distracto dispensatio exacta est. Deuotis purificatio mentis promittitur, sordium mundatis caeleste regnum est praeparatum. Rogo, quid quaeris amplius, aut quid relictum est, nisi, non facientibus famulis quod praecipitur, ut Deus faciat quod minatur? Qui et dixit:« Si in iniusto mammona fideles non fuistis, quod est uerum, quis dabit uobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod est uestrum, quis credet uobis? Et abibunt isti in ambustionem aeternam; justi autem in ultam aeternam.»

Intertext edge

Open linked passage

Note