Sermones
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 7019 Sermon
3.1
SERMO III. DE CARITATE. Ex lectione S. Pauli apostoli contra malos, qui bonis invident.
3.1
Peractis perfectionis inspectisque muneribus, ad potiora eminentioraque Apostoli praeconia, sicut promisimus, procedamus; qui nec mysteri notitiam, nec eloquentiae celsitudinem, nec misericordiae largam pietatem, nec fidei sublime meritum, nec martyrii fortem intrepidamque constantiam prodesse posse memorauit; si caritas fraterna eademque sincera defuerit. Quid enim prodest sumptu nutrias, quem perimas ferro? aut quid iubat eum quibuscumque foueas alimentis, quem latronis odio prosequaris? Caret omnibus pietatis officiis, qui odiorum flammis accensus, persequitur in fratrem gratiam, uel diuina ope conlatam, uel laboribus ieiuniorum, uel adsiduitate orationum, uel uigiliarum instantia omnibusque uirtutum generibus conquisitam. Caritas enim sine misericordia imperfecta est: quia misericordia caritatis corporis membrum est; contra misericordia sine caritate nihil est: quia emoritur omne membrum, quod ex solido corpore uel diuulsum fuerit uel abscissum. Est enim caritas apex quidam membrorum omnium retinens arcem, cui adcorporata connexaque perdurant officia cuncta uirtutum; sine qua omnium bonorum merces aut languescit, aut deperit, dicente Apostolo:« Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, unum sum uelut aeramentum, aut cymbalum tinniens. Et si habeam prophetiam, et nouerim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Et si donauero omnes facultates meas, et distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum urendum, ita ut glorier, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.»
3.2
Caritas omnium bonorum mater est, misericordiae principium, origo pietatis, fons benignitatis, caput iustitiae, legis adimpletio, perfectio praeceptorum. Sine hac una omnia aut debilitata conruunt, aut regno carent. Nam et propheticum sentire nihil est; et leue nosse mysteria; paruum est fugare daemones; omniaque uirtutum genera consummare, si caritas desit, inane est. Unde Dominus Christus sic ait:« Multi mihi dicunt in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetanimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus? Tunc dicam illis; Discedite a me, non uos noui, qui operamini iniquitatem.» Iniquitatis opera est, hominem homini uelle praeferri, fratrem inuidere fratri, alterum alteri non id uelle quod sibi: et cum sit nobis una condicio naturalis, condicionem condicioni uelle praeponi.
3.3
Cum auctor nostrae salutis, naturae propria, diuinitatis conscius, mortalibus se cunctis mortalem exhibuit, et hominibus omnibus hominem praebuit, et quod maius est, condicionem condicioni subiecit, sui corporis formam in forma nostri corporis coaptauit; ut hoc sacramento celsitudinem humilitati, et humilitatem celsitudini coaequaret; et ut in hoc consummaret patriam uoluntatem, qui dixit:« Non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam; sed uoluntatem ejus, qui me misit.» Et iterum:« Filius hominis, inquit non uenit ministrari, sed ministrare.» Et facile qui maiestatis celsitudine sequestrata formam servitutis accepit, dicente Apostolo:« Qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens.» Et illut:« Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.»
3.4
Sed non prius uoluntatem Patris facere possumus, nisi quae sit ipsa uoluntas, ante noscamus. Voluntas ergo Dei est, auctore apostolo Paulo« Sanctificatio nostra;» quos ab omni facie contagionis antiquae per regenerationem salutaris lauacri hac nostra professione purgauit, qua in carnis infirmitate uenisse credimus Deum, qua natum ex uirgine confitemur, qua non negamus condicioni fuisse subiectum, qua Christum crucifixum extollimus, praedicamus sepultum, et Dei gloria suscitatum. Unde cum tantum nobis sola ex professione eius sanctificationis uideamus esse conlatum; ex hoc intellegere possumus, quantum ex eius imitatione uoluntatisque peractae uel cognitae conferri poterit praemiorum: de qua nos sic docet Apostolus:« ut sciatis quae est uoluntas Dei, quod bonum, et quod placitum, et perfectum.» Voluntas Dei est dilectio proximi frater, ut congandeas fratri, ut non inuideas meliori, inferiorem ut praeferas tibi, ut non admittas offensam, ut remittas admissam, ut honorificentia praecedas honorantes, ut dilectu anteuenias diligentes, ut pro inimicis ores, ut cibes aduersarios, ut non oderis persequentes. Sic et omnis uirtus decus efficitur, ornamentum, fides, perfectio, misericordia, martyrium, flammis corpus exustum; sic filii Dei efficimur, cum Patri caelesti operibus similamus; sic Christo hereditario iure coniungimur, cum bonis, ac malis bona largimur, cum aut obliuiscimur iniuriae aut corde dimittimus retentatam, cum eminentiore dilectu pro amicis non solum nostra, sed et nosmetipsos inpendimus; sic sancto Spiritu abundabimus, cuius et sumus, si omni mansuetudine, quae benignitatis sunt, impleamus.
3.5
Inde Dominus Christus Apostolos ad ultionem inhospitum Samaritanorum properantes monuit, dicens:« Nescitis cuius spiritus estis?» utique mansuetudinis: qui ab omnibus commotionibus alienus sit, qui nulla concutiatur iniuria. qui ab omnibus perturbationibus uacet, qui tranquillitate subnixus, mitis, benignus, lenis, et blandus est; quem tertio uidit Helias, dicente Scribtura:« Exies crastina die, et stabis ante conspectum Domini: et ecce Dominus transiet, et ecce spiritus magnus, potens, comminuens montes, et conterens petras in conspectu Domini: et non in eo spiritu Dominus, et post spiritum ter emotus: et non in terremotu Dominus, et post terremotum ignis: et non in igne Dominus, et post ignem nox aurae tenuis: et in eo Dominus.» Sed hoc quod per sacramentum Helias nidere meruit, aperte propheta Eseias Domino reuelante cognouit.« Super quem, inquit, requiescam, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem uerba mea?» Sic et Samuhel ille, ille Samuhel sacerdos inlustris, praeclarissimos fratres specie consimiles, pares proceritate, uirtute non inpares Domini praecepto reprobat et depellit, et Dauid eorum fratrem humilitate subiectum, mansuetudine infirmum, et tranquillitatis spiritu leniorem Domini praecepto unxit in regem; unde ipse praecatus ait:« Memento, Domine Dauid, totius lenitatis eius.» Haec electio Dei mansit semper et manet, ut superbos obpugnet et deprimat, et humiles foueat et extollat. Exaltatio haec sine humiliatione non potest esse, nec electio sine reprobatione, nec vocatio sine discretione. Et ideo cum infirma et despecta et ultima diliguntur, quae summa et magna sunt reprobantur; Deo enim magna infirma, et infirma sunt magna. Docuit hoc apostolus Paulus, qui uocationem credentium demonstrauit ex hac electione descendere.« Videte, ait, uocationem uestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi fortes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus. ut confundat fortia; et ignobilia huius mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt( utique contemptibilia), ut ea quae sunt( contemptibilia scilicet) destrueret: Ut non glorietur omnis caro in conspectu eius.»
3.6
Itaque glorientur in mundo qui gloriantur in carne, glorientur in carne qui gloriantur in homine, qui extolluntur honoribus mundi, qui diuitiis inflantur, qui nobilitate superbiunt.« Nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem ipsi crucifixi sumus mundo, et mundus crucifixus est nobis;» cuius pompas et noluntates iam tunc nos amisimus et abiecimus, cum meliore concursu ad caelum transitum fecimus; sicut lobannis admonitio caelestis uitae magistra formam uiuendi imaginemque nobis expressit:« Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi: quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi.»
3.7
Qui mundum odit, odia mundi non pertimescit: ipse enim suo odio mundum ad sui odium prouocauit; et ideo fas non est odia eius uel pertimescere uel horrere, si tibi nitatur adpendere quae te sibi probauerit praerogasse. Itaque istut odium saeculare, cuius obtrectationibus laceramur, cuius blasphemiis deridemur, non est nouum neque repentinum; quod iam pridem Domino Christo, et apostolis ejus non ignoramus inlatum, dicente Euangelista:« Si patrem familias Belzeebu uocauerunt, quanto magis domesticos ejus?» Et« Si mundus uos odit, scitote quoniam me prius odio habuit.» Sic et Apostolus ait:« Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus;» idest gentibus, et fratribus fictis, qui sub nomine religionis trasfigurant se in angelos lucis. Denique aperte hoc supra infraque conplexus est.« Jam, inquit, saturati estis, diuite facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos uobiscum conregnemus.» Et infra:« Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo: nos infirmi, uos autem fortes. Usque in hanc horam et esurimus, et nudi sumus, et culafizamur, et instabiles sumus( idest non resistimus, uel non defendimus), et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemati depraecamur: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium perispsema.» Haec apostolica doctrina est, hoc Dei et Christi mysterium, haec conuersatio caelestis, haec professio spiritalis; hoc mundus non recipit; hoc ypocrisis respuit, dicente Apostolo:« Animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi.»
3.8
Fructus autem sunt Spiritus, quos Apostolus enumerat, dicens:« Caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, mansuetudo, fides, lenitas, continentia, castitas.» Et illud de quo litteris suis Ephesiorum Ecclesiam idem Apostolus monuit:« Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis.» Contristatur autem Spiritus a contrariis desideriis, idest ab operibus carnis, quae inter cetera latentia haec sunt:« Inimicitiae, contentiones, aemulationes, indignationes, prouocationes, irae, rixae, dissenciones, sectae, inuidiae, ebrietates, comisationes( idest comestores).» His enim operibus contristatur Spiritus, offenditur; deserit et abscedit Solomone dicente:« Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum.»
3.9
« Nolite, inquit apostolus Paulus, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis.» Dies redemptionis est, in quo salutaris indulgentiae dono redempti, a mortis sententia liberamur; in quo ueterem hominem cum actibus eius exponimus, et induimus nouum, qui secundum Deum creatus est in operibus bonis. Eo enim die et sancto Spiritui consignamur, cum sacramentis omnibus consummamur, dicente Euangelista:« Et baptizato Iesu confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt caeli, et uidit Spiritum Dei descendentem de caelo sicut columbam, uenientem in ipsum.» Columba innocentia simplex uel simplicitate innocens, non clamore uiolenta, non furoresaeua, non moribus iracunda, non amaritudine fellis infesta: et ideo eodem Spiritu, qui in modum eius descendit, accepto subiunxit Apostolus, ut diceret,« Omnis, inquit, amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferantur a uobis. Amaritudo est inimicitias concipere, ructari odia, enomere nenena, obtrectare proximis, disseminare laetalia, sicut in Deutheronomio scribtum est:» Inimici nostri insensati. De uinea Sodomorum uitis eorum, et palmites eorum de Gomorra: una eorum una fellis, et botrus amaritudinis ipsorum. Ira drachonum uinum eorum, et furor aspidum insanabilis.. Et David:« Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Ira inquit, ira est innidere meliori, felici detrahere, gemere profectibus proximi; unde Propheta sic dicit: Peccator uidebit, et irascetur, dentibus suis frendet, et tabescet. Indignatio, inquit, indignatio est indigne ferre inferiorem superiori dono gratiae coaequari, aut gradu charismatis anteferri; cum Apostolus Galatis dicat: Non est seruus neque liber: non inest masculus, neque femina; sed omnes uos unum estis in Christo lesu.
3.10
Docet beatissimus Paulus in omnibus ferme epistulis suis, ex omni natione, dignitate, nobilitate, aetate, uel sexu conuocatos ad fidem unum effectus in Christo; cuius passionis sacramento dehonestatus est mundi principatus, deturpata nobilitas, celsitudo deiecta, exaltata humilitas, eleuata depraessa, purificata sordida, iacentia erecta, et uiuificata sunt mortua. Sic apud Eseiam uallium fossa replentur, montium ardua humiliantur; sic praua diriguntur, et aspera deplanantur: sic collium omnium prona in aequalitate librata in planitie sunt deducta camporum; sic caedri Libani tenuati sunt, uirgulta uitulaminum roborata pinguescunt; sic leonum faeritas mansuefacta boni coniungitur, et carnium pinguitudine fastidita cum boue paleis uescitur: sic lupus rabie deposita cum agnis camporum prata depascitur: sic ursus cum uitulo, et haedus cum pardo concordat: sic infantes cavernis aspidum manus ingerunt, nec nocent: sic humani generis uarietas quia de boue ad Deum non pertinet) in unum redigetur: sic diuers tas natalium unitate concordat: sic conditiones aemulae pares efficiuntur; dum moriuntur per baptismum natalibus mundi, et nobilitati per gratiam caelo nascuntur, dicente Eseia propheta:« Ecce nunc dominator Dominus Sabaoth conturbabit gloriosos cum uirtute, et qui superbi sunt contumelia conterentur, et humiliahuntur, et cadent excelsi gladio. Libanus uero cum altis cadet( Ibid. X, 33, 34),» Frequenter Libanum montem et caedrorum eius cacumina regno mundano conparat eiusque principibus sermo diuinus; quod regnum eiusque ministros Dominus Christus sua passione deiecit et pressit. Et ne nos tractorum diuersitas perturbaret, ipsius Domini Christi personam, qui haec omnia esset consummaturus, designans idem propheta subiunxit, ut diceret:« Exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet.» Radix utique Dauid significauit personam, ex cuius semine Christus est natus in carne, qui ex patris sui Iesse lumbis erumpens usque ad florem Dominicae natiuitatis carnalis porrexit originem. Denique sic adiecit, ut diceret:« Requiescet in eo Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus cognitionis et pietatis, replebit eum spiritus sancti timoris Dei.» Et ut apertius Christum intellegi oportere monstraret, prosequitur, dicens:« Non secundum gloriam iudicabit, neque secundum eloquentiam redarguet; sed iudicabit humili iudicio, et redarguet gloriosos terrae, et percutiet terram uerbo oris sui, et spiritu per labia interficiet inpium;» eo scilicet uerbo, et labiorum adspiratione, qua dixit:« Principatus huius mundi( id est dominatus) mittetur foris. De quo iterum: Venit principatus mundi, et non inueniet in me nihil.» Et ut sacramentum crucis ostenderet, adiecit, dicens:« Et erit iustitia praecinctus lumbos, et ueritate inuolatus( sic) latera.»« Tunc, ait,( id est ex eo tempore) pascet lupus cum agno, et pardus requiescet cum aedo, et uitulus, et taurus, et leo simul pascentur; et puer paruulus ducet eos( hoc est sacerdos, uel aetatis paruitate innocus, uel innocentiae puritate subnixus gubernabit eos). Et bos, et ursus simul pascentur( et natio eorum una erit), et leo, et bos manducabunt paleas( id est aridas escas).» Ac ne mea interpretatio praesumpta uel temeraria a sollicitis auditoribus iudicetur, apostoli Pauli disputationem meis interpretationibus interseram, dicentis:« Expoliate nos ueterem hominem cum actibus eius, et induite nouum qui renouatur in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creauit eum. Ubi non est masculus et femina, Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scyta, seruus et liber: sed omnia et in omnibus Christus.» Veteris actibus spoliatos conuersatione noui hominis, qui Christus est, uestit; nec passus est relinquere exutos, sed tegmine honestae conuersationis, et bonorum operae claritate contexit.« Induite nos, inquit, sicut electi Dei et sancti uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferentes inuicem, et donantes uobismetipsis, si quis aduersum aliquem habet querellam, sicut et Dominus donauit uobis, ita et uos facite.»
3.11.1
Deo donante remissa sunt nobis omnia; permanebimus indemnes si et nos fratrum remittamus offensa: si caritatis uinculis inseparabili nexu iungamur: si pacis munere alterno amore laetemur: si diuinis nos aedificemus eloquiis: si psalmis ad caelestia prouocemus: si ad superna canticis inuitemus: si omnia quae facimus opere, quae sermone loquimur, quae cogitatione complectimur, in Dei timore perficimus; gratias referentes Patri per Filium, laudantes Deum in Christo, et Christum praeferentes in Deo, ut caelestes caelestibus conparati, spiritales spiritalibus similemus. Quod opus aliut nullum est, nisi Dei gloriam diuina uoce conlaudent, dicente Iohanne:« Vidi et audiui nocem multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus decies centena millium, dicentes uoce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere potestatem, et uirtutem, et diuitias, et patientiam, et honorem, et fortitudinem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam, quae est in caelo, et super terram, et mare, et quae in eis sunt omnia.» Et iterum monet:« Angeli stabant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia: et prociderunt ante thronum in faciem suam, et adorauerunt Deum, dicentes: Benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et potestas, et uirtus Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.»
3.11.2
EXPLICIT SERMO SANCTI AMBROSI.