De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
10.1
CAPUT IX
10.1
Missio Spiritus in nomine Filii et a Filio confirmat Processionem ejus de Filio.
10.2
Dicit etiam Dominus: Paraclitus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo. Et rursum: Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre. Quid ergo intelligendum est, cum dicit: Quem mittet Pater in nomine meo? an quia Spiritus sanctus habebit nomen ejus, ut, cum mittet Pater Spiritum sanctum, idem sit quod mittere Filium? Sed quod ait: Quem ego mittam vobis a Patre non recipit hunc sensum; quia eumdem ipsum Spiritum sanctum, quem mittit Pater, mittit et Filius; neque mittit Filius Filium. Denique nusquam legimus, et omnino negamus Spiritum sanctum esse Filium. Quid itaque est: Quem mittet Pater in nomine meo, nisi, quem Pater mittet, Filius quoque mittet? Sicut cum dicit: Quem ego mittam a Patre, non est aliud quam ego mittam et Pater. Filius namque est nomen illius qui dicebat: Mittet Pater in nomine meo 54 Non est ergo aliud: Mittet Pater in nomine meo nisi, mittet Pater in nomine Filii. Quid igitur est, mittet Pater in nomine Filii, nisi, mittet Pater, tanquam si mittat Filius, ut in missione Patris, missio intelligatur Filii? Quod vero ait: Quem ego mittam vobis a Patre, quomodo intelligendum est? Utique a quo eum mittit Filius, ab eo mittitur. Mittit autem eum a Patre: ergo a Patre mittitur. Sed ille mittit a quo mittitur: Pater itaque mittere intelligitur, cum Filius dicit: Ego mittam a Patre. Quid est ergo, Ego mittam a Patre, nisi, Ego mittam tanquam si Pater mittat, ut una et eadem sit missio mea et Patris? Cum itaque Filius tanta diligentia ostendat unam esse missionem Patris et suam; ut nec Pater mittat, nisi cum Filius mittit; nec Filius mittat, nisi cum mittit Pater: quid vult significare, aut quid intelligi, nisi quia non aliter se habeat ad Patrem Spiritus sanctus, et aliter ad Filium; nec magis est unius quam alterius? Quamobrem nimis difficile, imo impossibile est, ostendere quomodo non procedat ab utroque. Unde enim est Filio simul cum Patre dare vel mittere Spiritum sanctum, et hunc esse utriusque; si simul non est de utroque? Cur enim magis dat Filius Spiritum sanctum, quam Spiritus sanctus Filium? Aut cur magis Spiritus sanctus est Filii, quam Filius Spiritus sancti, nisi quia Filius non est ita de Patre simul et de Spiritu sancto, sicut Spiritus sanctus est de Patre simul et de Filio? Si ergo Spiritus sanctus non est de Filio, non detur a Filio, nec dicatur esse Filii: sicut Filius non datur a Spiritu sancto, nec dicitur esse Spiritus sancti; quoniam non est de Spiritu sancto. Si autem dicunt quia Spiritus sanctus mittit etiam Filium, sicut idem ipse dicit per prophetam: Et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus, hoc secundum hominem, quem gerebat, intelligendum est, qui Patris et Spiritus sancti una voluntate et dispositione mundum redempturus in mundo apparuit.
10.3
Quaero tamen ab his qui negant Spiritum sanctum esse et procedere de Filio, quomodo intelligant eum sic esse Spiritum Filii, ut Filius tanquam suum Spiritum illum mittat? An putant quia Pater dedit Filio Spiritum sanctum suum tanquam a se non habenti? Aut enim habet a se aut ab alio. Sed ab alio non potest habere, nisi a Patre. Accepit igitur a Patre, a quo habet; et dedit ei Pater Spiritum sanctum, ut a se non habenti. Hic ostendant, cum aequales sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, et unusquisque sibi sit sufficiens, quae fuit causa, vel quae indigentia Filii, ut Pater daret ei Spiritum suum, magis quam Spiritui sancto Filium suum. Non negamus hoc modo habere Filium Spiritum sanctum a Patre; quia a quo habet esse, ab eo habet ut de se Spiritum existentem habeat sicut Pater; quoniam idem esse est Patris et Filii. Non est enim idem a Patre accipere essentiam, de qua procedit Spiritus sanctus, et accipere a Patre Spiritum sanctum. Cum enim dicitur habere a Patre essentiam, de qua Spiritus sanctus procedit, nulla monstratur indigentia Filii. Cum vero dicitur quia Filius accipit a Patre Spiritum sanctum, quem de se non habet sicut Pater, videtur significari Filius quasi minus aliquid habere quam habeat Pater; et velut ad supplementum ei dari Spiritum sanctum. Sed non apparet cur magis egeat Filius Spiritu sancto, quam Spiritus sanctus Filio. Si enim respondetur ad hoc datum esse Spiritum sanctum Filio, ut cum ipse quoque cum Patre daret eumdem Spiritum sanctum, pars illi cum Patre gratia imputaretur: terrena est haec opinio, et longe ab intellectu divinitatis extranea, ut tanquam homo homini, Deus Deo quasi indigenti subveniat. Namque si dat Pater Spiritum sanctum Filio, dat Deus Deum Deo. Pater enim Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et unus idemque Deus. Non autem intelligimus Deum a Deo Deum accipere; nisi hoc dicatur, cum Deus est de Deo ut Filius et Spiritus sanctus. Dicitur ergo Spiritus sanctus Filii Spiritus, non ob aliud nisi quia ex ipso est