Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
11.1
CAPUT X.
11.1
Eadem processio probatur ex Christi insufflatione in apostolos.
11.2
Post Resurrectionem legimus quia insufflavit Dominus in discipulos suos, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Quid sibi vult ista insufflatio? Scimus enim quia flatus ille, qui de ore ejus tunc processit, non erat Spiritus sanctus. Non ergo credimus illam insufflationem sine aliquo mysterio factam esse. Quid igitur rectius hic intelligi potest, aut aptius, quam hoc ideo illum fecisse ut intelligeremus Spiritum sanctum de illo procedere? Ac si diceret: Sicut videtis hunc flatum per quem vobis Spiritum sanctum, sicut sensibilibus insensibilia significari queunt, significo de intimo corporis mei et de persona mea procedere; ita scitote Spiritum sanctum, quem vobis per hunc flatum significo, de secreto deitatis meae et de mea persona procedere. Unam enim personam Verbi et hominis, et in ea duas naturas, divinam scilicet et humanam, credimus et confitemur. Sed dicent forsitan: Flatus utique ille non erat de substantia humana, et tamen quasi suum illum emittebat. Quapropter docemur per hujusmodi Spiritus sancti dationem, quia cum dat Filius Spiritum sanctum dat et mittit suum spiritum; sed non de suae divinitatis essentia. Dicant igitur, si qui hoc opinantur, quia sicut flatus non est humana natura, cum emittitur ab homine; ita Spiritus sanctus non est divina substantia, cum datur vel mittitur a Deo Filio: quod nullus confitetur Christianus. Dicant etiam cum audimus: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritus oris ejus omnis virtus eorum, si ibi non negant intelligendum per spiritum oris Domini, Spiritum sanctum; non illum esse de essentia Domini, cujus oris spiritus dicitur; quia spiritus qui ex ore solet hominum procedere, non est de substantia illius de cujus ore procedit. Quod si non audeat dicere, spiritum scilicet Dei non esse de essentia Dei, et per verba rerum sensibilium, id est per spiritum oris, intelligunt Spiritum sanctum de secreto ejus essentiae procedere, cujus oris spiritus dicitur: fateantur etiam eumdem Spiritum sanctum de illius essentia procedere, cujus labiorum spiritus dicitur. Legimus enim in propheta de Christo quia spiritu labiorum suorum interficiet impium. Aut ergo ostendant diversitatem inter spiritum oris et spiritum labiorum, quod fieri nequit; aut pariter concedant Spiritum sanctum procedere de illo cujus oris, et de illo cujus labiorum spiritus designatur. At si dicunt nequaquam per spiritum labiorum ibi intelligi Spiritum sanctum debere, sed verba praedicationis ejus quae ex isto aereo spiritu humano in ore formavit; quia verbis suis interficit impium, cum docendo ab homine avertit impietatem: Non utique hoc faciunt verba sensibilia; et iste sensibilis spiritus, sed Spiritus sanctus, de quo dicit Deus per prophetam: Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et Spiritum meum ponam in medio vestri.. Spiritus ergo sanctus interficit impium, cum cor ejus convertit ab impietate ad pietatem. Quod si intelligimus in illo impio Antichristum, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, non puto quod aliquis tantum attribuat virtutem illam spiritui vocis humanae, quantum spiritui divino. Si ergo Spiritus sanctus intelligitur in his dictis, cum pariter dicatur spiritus oris Domini, cujus verbo coeli firmati sunt, id est Patris, et spiritus oris Domini Jesu, et spiritus labiorum ejus; non apparet cur magis intelligi debeat procedere de ore Patris, quam de ore Filii. Et si per os Patris intelligimus essentiam Patris, non enim est aliud os ejus quam essentia ejus, ut sicut verbum Domini est essentia ejus, ita spiritus oris ejus non sit nisi de essentia ejus: quid apertius quam, sicut spiritus oris Patris est de essentia Patris et procedit, ita 55 spiritus oris et labiorum Filii, de Filii essentia sit et procedat? Puto enim quia nemo intelliget simpliciter, ubi dictum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritus oris ejus omnis virtus eorum: verba transitoria, et spiritum qui de hoc aere assumptus per loquentis os emittitur. Sed quomodocunque hoc aliquis exponere conetur, sufficit quod in illa insufflatione Domini in discipulos, cujus feci mentionem, factum est ad significandum quia de ejusdem personae secreto procedat ille Spiritus quem dabat, de cujus occulto Spiritus ille procedebat, quem insufflabat. Denique, cum Scriptura divina significat aliquid secretum per sensibilium similitudines; non per omnia quae significant et quae significantur, similia possunt esse: non enim hoc esset similitudo, sed identitas, nisi forte quis dicere voluerit illam insufflationem ita simpliciter esse factam a sapientia Dei, sine omni spirituali significatione Dei. Sed neminem puto ita insensatum, ut hoc sentiat.

Intertext edge

Open linked passage

Note