De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
12.1
CAPUT XI
12.1
Eadem processio arguitur ex verbis Christi: Ille de meo accipiet
12.2
Item Filius dicit de Spiritu sancto: Non enim loquetur a semetipso; sed quaecunque audiet, loquetur. Quid est, Non loquetur a semetipso nisi ab alio habebit quod loquetur? Et quid est, ab alio habebit quod loquetur, nisi: ab alio habebit scientiam eorum quae loquetur? Unde postquam dixit: Non loquetur a semetipso, addidit: Sed quaecunque audiet, loquetur. Quid est audire Spiritui sancto nisi quasi discere? Et quid est discere, nisi scientiam accipere? Si ergo scientia ejus non est aliud nisi essentia ejus, ab illo habet essentiam a quo audit ea quae loquitur et quae docet; quoniam idem est illi loqui quod docere. Non audit autem, neque habet essentiam ab alio nisi aut a Patre, aut a Filio. Verum si habet esse a Patre, secundum supradictam rationem, habet etiam a Filio. Unde et idem Filius dicit: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Quippe quid est aliud hoc dicere quam a me audiet, hoc est a me sciet quod annuntiabit vobis? Cum dixit: Quaecunque audiet, loquetur, non determinavit a quo audiet. Cum vero ait: De meo accipiet, ne quis soli Patri attribuat quod ab alio audit; aperte se esse, a quo sicut a Patre, scientiam sive essentiam accipiat, demonstrat. Sicut enim, cum dicitur: Non loquetur a semetipso; sed quaecunque audiet, loquetur et annuntiabit vobis, significatur ab eo esse et procedere, a quo audit. Ita, cum profert Filius: De meo accipiet et annuntiabit vobis, palam ostendit eum de suo, hoc, de essentia sua essentiam habere et procedere. Quod enim divina essentia non est, sub Spiritu sancto est; nec ipse accipit aliquid de hoc, quod sub se est. Quare cum Filius dicit: De meo accipiet, non aliud ibi suum significat quam suam essentiam.