Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
13.1
CAPUT XII.
13.1
Urgentur ad idem verba alia Christi: Nemo novit Filium nisi Pater, etc.
13.2
Illud forsitan, quod dixit Filius: De meo accipiet, et annuntiabit vobis, aliter conabuntur intelligere quam ego exposuerim. Sed quid dicent, ubi ait: Nemo novit Fillum nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, aut cui voluerit Filius revelare? Audimus quia nemo novit Patrem, aut Filium, nisi Pater, aut Filius, et cui revelat Filius. Non dicit autem, nemo quasi nullus homo, sed ac si diceret, nullus omnino. Quippe si hoc intelligerit, non adderet nisi Pater; quia Pater non est homo. Et cum ait: Neque Patrem quis novit in hac monosyllaba dictione videlicet, quis, non magis intelligitur humana, quam quaelibet persona. Omnino igitur nullus habet hanc notitiam, nisi Pater et Filius, et cui Filius idem revelat. Aut itaque Spiritus sanctus non cognoscit Patrem et Filium, quod impium est opinari; aut Filius revelat ei sui et Patris scientiam, quae non est aliud quam ejusdem Spiritus sancti essentia. Quod si dicunt quia licet Filius, quantum ad pronuntiationem attinet, nullum ad hanc admittat notitiam, nisi se et Patrem, et cui ipse revelat; non tamen Spiritum sanctum aut ab illa separatum, aut illam a Filio accipere fatendum est; quoniam Pater et Filius non se cognoscunt, nisi per hoc quod unum sunt cum Spiritu sancto. Et ideo, cum ait Patrem et Filium invicem se nosse, intelligendus est simul Spiritus sanctus; et cum revelat Filius, non Spiritui sancto, sed creaturae revelat. Si inquam, hoc dicunt, nos statim constanter inferimus. Ergo si ubi aperte veritas, secundum quod verba oris ejus pronuntiant, negat Spiritum sanctum nosse nisi revelante Filio Patrem et Filium: dicunt etiam non tantum nos verba attendere debere, quantum unitatem essentiae, quae una tribus et inseparabalis est; multo magis debemus hujus unitatis servare consequentiam, de qua supra locutus sum, cum eam nulla aut scripto, aut sensu negat auctoritas; nec profert aliquid, quod contrarium sit, aut aliquo modo repugnet. Eligant itaque Graeci unum de duobus, si aperte volunt veritati resistere: aut, scilicet Spiritum sanctum non nosse Patrem et Filium, nisi revelante Filio; aut propterea quia in hoc per quod se cognoscunt Pater et Filius, unum sunt cum Spiritu sancto, quando ipsi dicuntur se nosse consequi ex necessitate ut in eadem notitia intelligatur Spiritus sanctis: nempe nihil est medium si nolunt hanc notitiam a Spiritu saneto, aut veritatem a verbis veritatis penitus abdicare. Quae utraque exsecratur vera confessio. Sic enim ait Veritas: Nemo novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare? Siquidem eligunt Spiritum sanctum nosse Patrem et Filium per revelationem Filii; habet a Filio nosse, quod non est aliud illi quam esse. Est igitur et procedit a Filio; quoniam ab illo procedit a quo est. Si autem dicunt, cum Pater et Filius dicuntur nosse se, quia essentia, per quam se noscunt, eadem est Spiritui sancto, consequi Spiritum sanctum ejusdem esse consortem notitiae: cum legunt illum a Patre procedere, de quo ait Filius: Ego et Pater unum sumus, confiteantur nobiscum, propter essentialem identitatem Patris et Filii, illum a Filio quoque proculdubio procedere.

Intertext edge

Open linked passage

Note