De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
14.1
CAPUT XIII.
14.1
Spiritus sanctus procedens a Filio non est eo posterior aut minor.
14.2
Si vero objicitur, cum dicimus Filium a Patre nasci, et Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere, quia quosdam gradus et quaedam intervalla constituimus quasi Spiritus sanctus esse non possit, nisi Filius prius nascatur a Patre, ut posterior Filio sit Spiritus sanctus: et ideo rectius dici quod pariter sint a Patre, Filius nascendo, et Spiritus sanctus procedendo, ita ut nec Filius a Spiritu sancto sit, nec Spiritus sanctus a Filio, sicut splendor et calor pariter sunt de uno sole, nec splendor a calore est, nec calor a splendore; si, inquam, hoc aliquis nostrae objicit assertioni, respondemus: Nos nec gradus dignitatis ponimus in Deo, qui unus est; nec in existendo Filium de Patre, aut Spiritum sanctum procedere de Patre et Filio, intervalla in aeternitate, quae est extra omne tempus, statuimus. Similiter enim omnes Christianam fidem tenentes confitemur nec minorem, nec posteriorem Filium esse Patre; quamvis nonnisi de illo 56 sit. Ita quoque nos qui dicimus Spiritum sanctum de Filio esse sive procedere nec minorem nec posteriorem eum Filio fatemur. Nempe quamvis splendor et calor de sole procedant, nec possint esse nisi sit ille de quo sunt; nihil tamen prius aut posterius in tribus, in sole scilicet, et splendore, et calore intelligimus: multo itaque minus, cum haec in rebus temporalibus ita sint, in aeternitate, quae tempore non clauditur, praedictae tres personae in existendo susceptibiles intervalli possunt intelligi.