Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
15.1
CAPUT XIV
15.1
Disparitas inter Filii ac Spiritus sancti processionem de Patre, et splendoris ac caloris processionem de sole.
15.2
Quod autem dicitur quia Filius et Spiritus sanctus sic possunt esse de solo Patre ut nec Filius sit de Spiritu sancto, nec Spiritis sanctus de Filio; sicut splendor et calor simul procedunt de uno sole, ut alter non sit de altero: non recte hoc nobis opponitur. Cum enim dicimus Filium de Patre esse, et Spiritum sanctum de Patre esse, Filium fatemur Deum, et Spiritum sanctum Deum esse de Patre Deo, et has tres personas unum solum Deum esse, et idipsum esse de eodem ipso. In sole vero non dicimus solem esse de sole, cum splendor aut calor est de sole; nec idipsum esse solem et quod est de sole; nec illa tria unum esse solem. Nam si sol et splendor unus essent sol, aut si sol et calor similiter unus sol essent, necesse esset aut splendorem esse de calore, cum esset de toto sole, qui idipsum esset quod calor; aut calorem de splendore esse, cum de sole haberet esse, qui non a splendoris differret essentia. Ponamus tamen Filium et Spiritum sanctum ita pariter esse de solo Patre sicut calor et splendor sunt de uno sole. Sed, si ita est, unde habent, qui hoc dicunt, quod Spiritum sanctum confitentur esse Filii, et Filium negant esse Spiritus sancti? Nam, sicut nulla ratio admittit ut calor sit splendoris, aut splendor caloris; ita non patitur veritas ut Spiritus sanctus magis sit Filii, quam Filius Spiritus sancti. Quapropter si negare non audent Spiritum sanctum esse Filii, negent Filium et Spiritum sanctum ita esse pariter de solo Patre, sicut sunt splendor et calor de uno sole. Quare, si hoc nobis objiciunt quod dixi de splendore et calore solis, nec cum illis nec contra nos est.

Intertext edge

Open linked passage

Note