De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
16.1
CAPUT XV.
16.1
Quod Graeci non recte dicant Spiritum sanctum procedere de Patre per Filium per quem sunt omnia; sed ipse procedat ex Deitate, quae una est Patris et Filii.
16.2
Sicut nobis dicitur, ne omnino separent Filium a Patris communione in hac Spiritus sancti processione, asserunt eum de Patre per Filium procedere. Sed hoc quomodo intelligi possit, non videtur; praesertim cum nusquam legant, unde hoc aperte probare queant. Nam, si hoc sibi suffragari existimant quod legimus de Deo: Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ut ex quo sunt omnia sit Pater et per quem Filius et in quo Spiritus sanctus: et inter omnia, quae sunt per Filium Spiritus sanctus intelligatur. Hoc quidem quod ex Patre sint omnia, et per Filium, et in Spiritu sancto, sine scrupulo accipimus; illud vero quod Spiritus sanctus sit inter omnia, quae sic esse dicit Apostolus, nimis est scrupulosum asserere. Impossibile namque est unam quamlibet de illis tribus personis inter illa omnia includere, et duas alias excludere. Quod si Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt inter omnia, quae sunt ex Patre, et per Filium, et in Spiritu sancto: et videat mens rationalis quanta sequatur confusio. Cum ergo dicit Apostolus: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, intelligere debemus sine dubio omnia creata a Deo, quae ita sunt ex ipso, et per ipsum, et in ipso, sicut aliud ex alio, et per aliud, et in alio. Quidquid enim factum est, non est idem Deo, sed ab illo aliud. Spiritus autem sanctus non est aliud, sed idem ipsum quod est Pater et Filius. Utique nihil aliud intelligi potest, quo ostendere possint Spiritum sanctum per Filium de Patre( sicut aiunt) procedere. Cum enim Pater et Filius non differant in unitate deitatis nec Spiritus sanctus procedat de Patre nisi de deitate; si eadem deitas est Filii, nequit intelligi quomodo procedat de deitate Patris per deitatem Filii, et non de ejusdem Filii deitate; nisi forte quis dicat Spiritum sanctum non procedere de deitate Patris, sed de paternitate; nec per deitatem Filii, sed per filiationem: quae opinio sua se patenti fatuitate suffocat. Quod si dicit aliquis quia cum dico illum procedere de deitate Patris et Filii, non possum deitatem Spiritus sancti ab hac Patris et Filii deitate separare; quoniam una et eadem est deitas trium: et ideo sequi, si de deitate Patris et Filii procedit de sua quoque eum procedere: et ob hoc Spiritum sanctum de seipso procedere. Ad hoc jam supra me sufficienter memini respondisse quia nulla persona ex seipsa esse potest: nam, sicut Filius, cum est de Patris essentia, quamvis non sit alia sed eadem Filii essentia quae est Patris, non tamen est de seipso, sed de Patre solo; ita Spiritus sanctus, cum est de essentia Patris et Filii, quae est eadem illi, non tamen est de seipso, sed tantummodo de Patre et Filio.