Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
17.1
CAPUT XVI [ al. XV].
17.1
Quod Spiritus sanctus non procedat a Patre per Filium; sicut omnia a Patre per Verbum sunt facta.
17.2
Dicent: Cur non similiter dicere possumus Spiritum sanctum de Patre per Filium procedere, sicut dicimus a Patre omnia facta per Verbum quod est Filius? Sicut enim cum Pater facit per Verbum suum, non facit per aliud quam per hoc quod ipse est, hoc est per essentialem potestatem, quae est eadem Verbi; et tamen dicitur facere per Verbum: cur non similiter dicimus Spiritum sanctum a Patre procedere per Verbum cum non procedat a Patre, nisi de hoc et per hoc quod idem est illi cum Filio quamvis non ut creatura, sed ut idipsum de eodem ipso? Videamus quid sequatur, si hoc dicimus; et pax sit inter nos. Nempe quae facta sunt a Patre per Verbum, facta sunt ab ipso Verbo: ipsum namque Verbum dicit: Quaecunque enim Pater fecerit, haec et Filius similiter facit. Dicamus igitur quia Spiritus sanctus, cum procedit a Patre per Filium, procedit et a Filio similiter; sicut quae facta sunt a Patre per Verbum, facta sunt similiter ab ipso Verbo, nisi forte intelligunt Spiritum sanctum procedere de Patre per Filium quemadmodum cum fons fluit in rivum, et rivus colligitur in lacum, dicitur lacus esse de fonte per rivum. Sed ibi non est rivus in fonte, sed extra fontem sicut est Filius in Patre, et non extra Patrem. Quare non sic est Spiritus sanctus de Patre per Filium, sicut est lacus de fonte per rivum. Si tamen sic est, negari nequit esse de Filio quamvis sit de Patre per Filium; sicut fatendum est lacum esse de rivo quamvis sit de fonte per rivum. Qui enim negat lacum esse de rivo quoniam prius est de fonte rivus: dicat se non esse de Patre suo, sed de Adam, quoniam per Patrem suum est de Adam. Dicat etiam Filium virginis non esse de Maria, nec de David, nec de Abraham; quoniam isti prius fuerunt de Adam: et dicat falsum esse quod dictum est Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et ad Mariam: Benedictus fructus ventris tui. Dicatque Christum non esse semen horum, vel fructum 57 sed Adae; quoniam isti ab illo descenderunt. Sed neque de Adam est Filius Virginis, secundum hunc sensum; sed de limo, de quo factus est Adam. At inferent: Bene dicimus Spiritum sanctum non procedere de Filio, sed de Patre per Filium, quamvis sit de Patre et de Filio, sicut dicis lacum esse de fonte et de rivo. De processionis namque verbo quaestio est inter nos, quam vos asseritis esse de Filio, et nos negamus: ecce enim videtis rivum de fonte procedere, quasi de originali principio; lacus autem non procedit, sed colligitur de rivo, quamvis habeat esse de illo. Ita igitur etsi Spiritus sanctus habeat esse de Filio, non tamen procedere proprie dicitur de Filio, sed de Patre quasi de principio. Hoc forsitan diceretur recte, si Filius nascens de Patre procederet extra Patrem, et medio quodam spatio interveniente, prius intelligeretur esse Spiritus sanctus de Patre quam de Filio; sicut rivus de fonte fluens extra fontem procedit, et quodam intervallo in lacum colligitur, et prius est lacus de fonte quam de rivo: et ideo est de fonte per rivum, non de rivo per fontem. Verum cum Filius nascens de Patre non exeat extra Patrem; sed in ipso manens, nec loco, nec tempore, nec essentia divisus sit a Patre; et cum unum sit idemque Patri et Filio id unde procedit Spiritus sanctus, nec intelligi potest, nec dici debet Spiritum sanctum procedere de Patre, et non de Filio. Non ergo videtur qua ratione dicatur Spiritus sanctus non procedere de Filio, sed de Patre per Filium, cum etiamsi per Filium nequeat, non de Filio. Si quis tamen vult dicere Filium de Patre procedere magis proprie quam Spiritum sanctum de Filio, quamvis Spiritus sanctus de illo; sicut rivus magis illi videtur procedere de fonte quam lacus de rivo: ne concedat Spiritum sanctum procedere de Filio, de quo habet esse, sicut lacus de rivo, nos non negamus nascentem aliquo modo procedere de illo, de quo nascitur; et Spiritum sanctum asserimus suo modo, non quasi de duobus fontibus, sed vere de uno fonte procedere; ita tamen ut nomen nativitatis nec processio Filii amittat, nec Spiritus sancti processio recipiat. Non est igitur cur magis dici debeat Filius procedere de Patre quam Spiritus sanctus de Filio.

Intertext edge

Open linked passage

Note