De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
18.1
CAPUT XVII [ al. XVII].
18.1
Quod sicut lacus est de rivo et fonte, ita Spiritus sanctus procedat de Patre et Filio.
18.2
Diligentius consideremus quomodo lacus sit de fonte, pariter et de rivo: ut per hoc, sicut per temporale et locale aliquid potest intelligi quod aeternum est, cognoscamus Spiritum sanctum esse de Patre et Filio. Multa enim in horum consideratione, sicut in epistola ad venerabilis memoriae Urbanum papam de incarnatione Verbi scripsi, inveniuntur quae uni Deo et tribus personis per quamdam similitudinem aptantur. Constat quia una eademque aqua est, quae et fons, et rivus, et lacus dicitur, non tres aquae, quamvis tres sint, fons, rivus et lacus. Discernamus itaque inter fontem, rivum et lacum; et videamus quid singula haec, cum tria sint, in una intelligantur aqua. In fonte quidem aqua de abysso ascendens ebullit; in rivo de fonte descendens fluit; in lacu colligitur et manet. Per fontem ergo intelligitur aqua de abysso ebuliens; per rivum, quia de fonte fluit; per lacum, quia simul ibi coadunatur. Videmus autem quia rivus non est de hoc unde aqua fons dicitur; sed de hoc quod est, id est de aqua; nec lacus est de hoc unde aqua dicitur fons aut rivus, sed de ipsa aqua, quae una et eadem est in fonte et rivo. Non ergo de hoc, unde differunt fons et rivus; sed de hoc in quo unum sunt, lacus existit. Si ergo non magis fons est hoc unde lacus est quam rivus, nequit intelligi lacus magis esse de fonte quam de rivo. Sic itaque cum dicitur Deus Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus; una in tribus intelligitur essentia, et unus Deus, quod nomen est ipsius significativum essentiae; sed in Patre intelligitur gignens, in Filio genitus, et in Spiritu sancto singulari quodam et ineffabili modo procedens. Quemadmodum igitur lacus non est de hoc, unde diversi sunt ab invicem fons et rivus; sed de aqua in qua unum sunt; ita Spiritus sanctus non est de hoc, unde alii sunt ab invicem Pater et Filius; sed de divina essentia, in qua unum sunt. Si ergo non magis est Pater hoc unde Spiritus sanctus est quam Filius, intelligi nequit cur magis sit de Patre quam de Filio.