De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
19.1
CAPUT XVIII [ al. XVII].
19.1
Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti.
19.2
Quod si dicunt non eum esse posse de duabus causis, sive ex duobus principiis, respondemus: Quoniam sicut non credimus Spiritum sanctum esse de hoc unde duo sunt Pater et Filius, sed de hoc in quo unum sunt, ita non dicimus duo esse ejus principia, sed unum principium. Quippe cum dicimus Deum principium creaturae, intelligimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum principium, non tria principia; sicut unum Creatorem, non tres creatores, quamvis tres sint Pater et Filius et Spiritus sanctus; quoniam per hoc in quo unum sunt, non per hoc quod tres sunt est Pater aut Filius aut Spiritus sanctus principium sive creator. Si igitur quamvis Pater sit principium, et Filius sit principium, et Spiritus sanctus sit principium, non tamen sunt tria principia, sed unum: ita, cum Spiritus sanctus dicitur esse de Patre et de Filio, non est de duobus principiis, sed de uno, quod est Pater et Filius, sicut est de uno Deo qui est Pater et Filius; si tamen dici debet Deus habere principium aut causam. Principium namque videtur nonnisi rei incipientis esse et causa nonnisi effectus alicujus; et Spiritus sanctus nunquam incoepit esse, nec est effectus alicujus. Quod enim incipit esse, proficit de non esse ad esse: et nomen effectus, rei quae fit aptari videtur proprie. Quoniam tamen verum est Filium esse de Patre, et Spiritum sanctum de Patre et Filio, si suo ineffabili quodam modo intelligitur, quoniam aliter proferri nequit, dici non incongrue potest Pater quodammodo principium Filii, et Pater et Filius principium Spiritus sancti. Nec tamen duo confitemur principia; unum, Patrem ad Filium; alterum, Patrem et Filium ad Spiritum sanctum. Sicut non credimus alium Deum Patrem de quo est Filius, et alium Deum Patrem et Filium de quo est Spiritus sanctus, quamvis de eodem Deo, sive de eodem principio suo quisque modo sit, alter scilicet nascendo, alter procedendo; si quodam singulari et ineffabili modo intelligitur ista processio. Processio namque multis modis dicitur, de quibus iste solitarius intelligitur, sicut nativitas Filii singularis cognoscitur. Idipsum intelligitur, si dicimus Patrem esse causam Filii, et Patrem et Filium causam Spiritus sancti. Non enim duas possumus dicere causas, aliam videlicet Filii, aliam Spiritus sancti, sed unam: quemadmodum non duo dii sunt, sed unus Deus, de quo est Filius et Spiritus sanctus.