De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
20.1
CAPUT XIX [ al. XVIII].
20.1
Infringitur argumentum ductum ex eo quod Christus expresserit solam Spiritus sancti processionem a Patre.
20.2
Si autem quaeritur, cum Dominus dixit: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum, Spiritus veritatis, qui a Patre procedit: cur non addidit, et a Filio, vel a me si sic voluit intelligi? Non est hoc inusitatum in dictis illius, ut cum attribuit aliquid 58 Patri quasi soli, vel sibi, vel Spiritui sancto; velit in aliis intelligi quod in uno loquitur. Nam cum dicit: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Nonne ipse Filius et Spiritus sanctus intelligendus est revelasse cum Patre? Quoniam enim Pater non revelat per hoc, quia Pater est; sed per hoc, quod Deus est, et idem Deus est Filius et Spiritus sanctus; sequitur ut, quod revelat Pater, revelet Filius, et Spiritus sanctus. Item cum dicit: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, quasi solus Filius cognoscat et revelet Patrem, et se; et solus Pater cognoscat Filium: intelligendum est ibi revelare et nosse, tribus personis esse commune; quoniam non per hoc, quod alii sunt ab invicem; sed per hoc, quod unum sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, cognoscunt et revelant. Cum etiam dicit Patrem nosse Filium, et Filium nosse Patrem, et revelare se et Patrem, aperte vult intelligi quia Pater cognoscit Spiritum sanctum, et Filius noscit et revelat Spiritum sanctum; quoniam idipsum quod est Pater et Filius, est etiam Spiritus sanctus. Similiter cum dicit: Qui me videt, videt et Patrem, non est separandus Spiritus sanctus; quoniam qui videt hoc in quo unum sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, non potest videre unum de his tribus sine aliis duobus. De Spiritu sancto quoque dicit ad apostolos: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, quasi solus Spiritus sanctus doceat omnem veritatem; cum nec sine Patre, nec sine Filio doceat omnem veritatem. Non enim per hoc, quia est Spiritus alicujus, scilicet Patris et Filii et Spiritus; sed per hoc, quod unum est cum Patre et Filio, id est per hoc quod Deus est, docet omnem veritatem. Videtis igitur quomodo in his quae proposui, quod uni quasi soli attribuit, ab aliis duabus personis non possit separari. Multa hujusmodi in sacra Scriptura legimus: ut quod de una persona singulariter dicitur, indifferenter de tribus intelligatur. Quidquid enim de una persona pronuntiatur, de aliis pariter oportet intelligi; nisi cum hoc, unde aliae sunt, ut dixi, ab invicem obviare cognoscitur. Quapropter cum credimus Spiritum sanctum de Patre procedere; quoniam Deus de Deo, id est essentia Spiritus sancti de essentia Patris, quae una est in tribus, esse intelligitur: necesse est ut de Filio eum similiter esse confiteamur, si Filius non est de illo; de hoc enim est Spiritus sanctus, quod est Filius et quod est Pater