Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
22.1
CAPUT XXI [ al. XX].
22.1
Processio Spiritus sancti de Filio exprimitur, cum Spiritus sanctus dicitur Spiritus Filii.
22.2
Quamvis quae supra jam dicta sunt sufficere possint, adhuc tamen aliquid addam, unde Spiritus sanctus cognoscatur esse de Filio. Confitentur Graeci nobiscum Spiritum sanctum esse Spiritum Dei, et Spiritum Patris, et Spiritum Filii. Quaero itaque si eodem modo intelligunt illum esse Spiritum Dei, et Spiritum Patris, et Spiritum Filii; aut dissimiliter? Certum est autem quia non dicitur Spiritus Dei, sicut possessio; ut cum dicitur equus alicujus, vel domus. Major enim est qui possidet, quam quod possidetur. Deus autem non est major Spiritu sancto; quia Spiritus sanctus est Deus, nec Deus est major Deo. Neque dicitur Spiritus Dei, ut membrum Dei, sicut manus vel pes hominis: nos enim Deus habet membrum, aut partem ullam. Quomodo ergo intelligendus est Spiritus esse Dei, nisi quia hoc, quod est, ex Deo? Non autem significat aliud nomen Patris, quam Deum, qui est Pater; aut relationem ejus ad Filium, ex qua nomen Patris habet. Similiter dicendum est de Filio. Quid namque intelligitur in nomine Filii, nisi Deus qui Filius est, aut relatio qua refertur ad Patrem, per quam Filius appellatur? Sed nullus sensus capit Spiritum sanctum esse Spiritum Patris, aut Filii, secundum quod alter est Pater, alter Filius; sed secundum quod uterque unus idemque Deus est. Quare idem est intellectus, cum dicitur Spiritus Dei, et Spiritus Patris, et Spiritus Filii; sed Spiritus Dei, et Spiritus Patris dicitur, quia est et 59 procedit de Deo, et de Patre. Itaque est et procedit etiam de Filio, quia eodem sensu spiritus Filii dicitur. Nam, cum Spiritus sanctus dicitur spiritus Dei spiritus Domini, si non intelligimus ibi spiritum Filii eo sensu quo spiritum Patris, aut separabimus Filium a nomine Dei vel Domini, aut bifariam intelligetur Spiritus Dei, sive spiritus Domini. Sed unde hunc habent sensum, aut ubi legitur in sacra Scriptura quod similiter non intelligatur de Patre et de Filio, cum legimus spiritum Dei aut spiritum Domini, aut quid invenitur, unde hoc sequatur? Nam si dicunt: Cum dicitur spiritus Patris, duobus modis intelligitur: Est enim spiritus Patris, quia est de Patre, et quia datur a Patre; Filii vero spiritus non est, nisi quia datur a Filio. Hoc est quod quaero, unde habeant. Et si dicunt quod in nulla authentica dictum est pagina; nec sequitur ex eo quod ibi scriptum sit: cur nos reprehendunt, cum dicimus Spiritum sanctum procedere de Filio, ideo quia haec verba non legunt; cum ex his, quae legunt et credunt, hoc ex necessitate sequi intelligamus? Judicent quoque ipsi quid potius suscipiendum sit, quamvis in sacra pagina utrumque taceatur; an hoc, quod nos dicimus, Spiritum sanctum procedere de Filio, quod ostendimus ex his consequi quae veraciter credimus; an quod ipsi dicunt, Spiritum sanctum aliter esse Spiritum Patris, aliter esse Filii: quod nec auctoritate, nec ratione, nec ex his quae certa sunt, possunt ostendere. Utique aut debent cessare ab hac sua sententia, si tamen hoc dicunt, ut audio, quod Spiritus sanctus aliter est Filii spiritus, quam spiritus Patris; cum nusquam hoc legant, vel unde hoc probent; aut saltem nos reprehendere non debent, qui dicimus Spiritum sanctum procedere de Filio; quamvis his verbis hoc non legamus, quoniam ex his, quae pariter credimus, hoc consequi monstramus. Sed si cessant ab hac sua assertione, credant pariter nobiscum Spiritum sanctum similiter esse Patris et Filii spiritum, et intelligant eum a Filio, sicut a Patre procedere. Et si nos reprehendere desinunt, fateantur nobiscum hoc, unde cognoscunt nos reprehendi non debere.

Intertext edge

Open linked passage

Note