Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
23.1
CAPUT XXII [ al. XXI].
23.1
Cur in Symbolo non sit expressa processio Spiritus sancti a Filio: et cur a Latinis fuerit adjecta, Graecis inconsultis.
23.2
Ad hoc autem, quod nos reprehendunt in Symbolo illo, quod pariter nos et illi suscipimus et tenemus addidisse Spiritum sanctum a Filio procedere; et quaerunt cur hoc factum sit, et quare hoc prius eorum Ecclesiae monstratum non est, ut communiter consideraretur, et communi consensu adderetur quod addendum erat: ad hoc, inquam, responsum sufficiens habemus. Nam si quaeritur cur factum sit, dicimus quia necesse erat propter quosdam minus intelligentes, qui non animadvertebant in illis, quae universa credit Ecclesia, contineri, et ex his sequi Spiritum sanctum de Filio procedere; ne forte hoc credere dubitarent. Quod quam necessarium fuerit, per illos qui hoc negant, quia in illo Symbolo positum non est, cognoscimus. Quoniam igitur et necessitas cogebat, et nulla ratio prohibebat, et vera fides hoc admittebat; fiducialiter asseruit Latinitas, quod credendum et confitendum esse cognoscebat. Scimus enim quod non omnia, quae credere et confiteri debemus, ibi dicta sunt; nec illi qui Symbolum illud dictavere, voluerunt fidem Christianam esse contentam ea tantummodo credere et confiteri, quae ubi posuerunt. Ut enim alia taceam, non ibi dicitur Dominus ad infernum descendisse; quod tamen pariter et nos et Graeci credimus. Si autem dicunt nullo modo debuisse corrumpi Symbolum tanta auctoritate taxatum, nos non judicamus esse corruptionem, ubi nihil addimus quod his, quae ibi dicta sunt, adversetur. Et quamvis defendere possemus hanc adjectionem non esse corruptionem, si quis tamen hoc contentiose voluerit asserere, respondemus nos illud non corrupisse, sed aliud novum edidisse: illud enim secundum proprietatem Graeci dictaminis translatum, cum illis integrum servamus et veneramur; istud autem, quo frequentius in populi audientia utimur, Latino more dictatum cum addimento supradicto edidimus. Quod autem quaeritur, quare hoc Graecorum ecclesiae consensu factum non est. Respondemus quia et nimis erat difficile Latinis, eorum episcopos ad consulendum de hac re colligere; nec erat necesse unde non dubitant hoc in quaestionem adducere. Quae est enim Ecclesia quae vel per amplitudinem unius regni dilatatur, cui non liceat aliquid secundum rectam fidem constituere, quod in conventu populi utiliter legatur aut cantetur? Quanto ergo magis licuit Latinis hoc constanter proferre, in quo omnes gentes et omnia regna, quae Latinis utuntur litteris, pariter concordant.

Intertext edge

Open linked passage

Note