De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
24.1
CAPUT XXIII [ al. XXII]
24.1
Summa doctrinae et probationum processionis Spiritus sancti de Filio.
24.2
Colligamus breviter quod supra pluribus rationibus effectum est. Constat inexpugnabili ratione Spiritum sanctum esse de Filio, sicuti est de Patre; nec tamen esse quasi de duobus diversis, sed quasi de uno. Ex eo enim, quod Pater et Filius unum sunt, id est ex Deo, est Spiritus sanctus; non ex eo, unde alii sunt ab invicem, sed quoniam Deus, de quo est Spiritus sanctus, est Pater et Filius; idcirco vere dicitur esse de Patre et Filio, qui duo sunt. Et quoniam Pater non est prior aut posterior Filio, aut major aut minor, nec alter magis aut minus est Deus quam alter: non est Spiritus sanctus prius de Patre, quam de Filio; nec de Filio, quam de Patre; nec major nec minor est existens de Patre, quam existens de Filio; nec magis nec minus est de uno, quam de altero. Nam si prius aut post, vel major vel minor, aut magis aut minus de uno esset quam de altero, ex necessitate sequeretur ut aut Spiritus sanctus non esset de hoc, in quo unum sunt Pater et Filius; aut ipsum unum non esset perfecte et simpliciter unum, sed esset ibi aliqua diversitas, de qua illa, quam dixi, in existendo de eodem uno Spiritum sanctum, esset varietas. Sed dici non potest quod Spiritus sanctus non sit de hoc, in quo unum sunt Pater et Filius; alioquin non esset de Deo. Nec credi debet quod in ipso uno sit, secundum quod est, aliqua diversitas. Quare nec prius nec post, nec major aut minor, nec magis aut minus est Spiritus sanctus de Patre, quam de Filio; aut de Filio, quam de Patre. Non enim unus idemque Spiritus sanctus, qui semel totus est de Deo toto, magis aut minuspotest esse de uno et summe simplici Deo.