Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
25.1
CAPUT XXIV [ al. XXIII].
25.1
Quod Spiritus sanctus non sit principaliter de Patre.
25.2
Quod si dicitur quia Spiritus sanctus principaliter est de Patre, quasi magis sit de Patre quam de Filio, non ita dicendum est ut intelligatur ulla praedictarum varietatum inesse; sed quoniam Filius hoc quod est, de Patre habet, idcirco hoc ipsum quod Spiritus sanctus est de Filio, habere de Patre, de quo habet esse, non inconvenienter asseritur. Quoniam tamen sic habet esse de Patre Filius, ut omnino idipsum sit quod Pater, et unus idemque Deus: sicut solus et simplex Deus non potest esse major vel minor seipso, nec prior nec posterior, nec aliquid in se habet diversum; sic 60 Filius nec prior nec posterior, nec major nec minor est Patre, nec habet aliquid in se diversum ab eo; sed sicut habet ab illo perfecte esse, ita habet per omnia ab eodem aequalem illi et similem, imo idipsum esse. Quapropter sicut Pater non est magis Deus quam Filius, quamvis Filius habeat esse de Patre; ita non est magis Spiritus sanctus de Patre quam de Filio, licet Filius a Patre habeat, ut de illo sit Spiritus sanctus. In eo enim in quo est unus idemque cum Patre, id est in eo quod Deus est, non est alius ille, et alius Pater; neque dissimiliter habet aliquid, quia non est alius Deus Pater, et alius Deus Filius; neque dissimiliter sunt id quod sunt, sed in eo quod ille est Pater, iste Filius; est alius ille, et alius iste. Et sicut Filius non est alius Deus quam Pater; ita secundum quod Deus est, non habet aliquid ab alio quam a seipso. Nam cum dicimus Deum de Deo, Filium de Patre, non alium intelligimus Deum de Deo alio; sed eumdem ipsum Deum de eodem ipso Deo, quamvis dicamus alium de alio, Filium scilicet de Patre. Sicut enim supra dictum est, quemadmodum Deus, secundum nomen significans unitatem, nullam recipit diversitatem; ita secundum nomina significantia Deum esse de Deo, necessario admittit pluralitatem. Si ergo dicitur quod Spiritus sanctus principaliter a Patre sit; non aliud significatur quam quia ipse Filius, de quo est Spiritus sanctus, a Patre habet hoc ipsum, ut Spiritus sanctus sit de illo; quoniam id quod est, habet a Patre. Non quemadmodum in rebus creatis, dum aliquid asserimus esse principaliter, volumus significare quod magis sit hoc quod dicitur esse principaliter, quam illud ad quod refertur: ut cum dispensator alicujus domini ejus praecepto pascit familiam domus, dominus principaliter et magis eam pascere recte dicitur, quam dispensator. Nam non omnia quae sunt domini, sunt dispensatoris aequaliter; sicut ea quae sunt Patris, Filii quoque sunt non inaequaliter.

Intertext edge

Open linked passage

Note