De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
26.1
CAPUT XXV.
26.1
Processio haec nullam intra Deum prioritatem inducit, nisi originis.
26.2
Quaeret forsitan aliquis et mirabitur dicens: Quomodo potest intelligi ut aliquid habeat esse de aliquo; et non sit aliquo modo id, de quo est, principalius et dignius; et hoc, quod ex eo est, quodammodo minus et quasi secundarium: praesertim cum id quod est de aliquo, videatur indigere; ut sit, eo de quo est; illud vero, de quo est, nequaquam egeat eo quod de se est? Ad quod respondendum quia sicut essentia Dei valde diversa et aliena est a creata essentia, ita, cum dicimus Deum de Deo existere nascendo vel procedendo, longe aliter intelligenda est ista nativitas sive processio, quam cum dicimus in aliis rebus aliquid nasci vel procedere. Ibi enim nihil est aut natura, aut tempore, aut in aliquo prius aut posterius, magis aut minus, aut ulla ratione aliquo indigens: sed totum quod est non tam aequale vel simile sibi et coaeternum, quam idem sibi ipsi, et per se sibi ipsi omnino sufficiens; nec nascitur vel procedit ibi aliquid, quasi de non esse proficiens ad esse. Sicut igitur intellectus noster non potest transire ultra aeternitatem, ut quasi de principio ejus judicet; sic non potest de hac nativitate vel processione nec debet ad similitudinem creaturae sentire vel judicare. Sed quoniam et quod nascitur et quod procedit, non est aliud quam id de quo est nascens vel procedens, quod est solus et unus Deus: sicut idem Deus non est seipso major vel minor; ita in tribus, hoc est in Patre et Filio et Spiritu sancto, non est aliquid majus vel minus, nec est alius alio hoc, quod est majus vel minus; quamvis verum sit quia Deus est de Deo, nascendo et procedendo.