Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
27.1
CAPUT XXVI.
27.1
Veritas processionis Spiritus sancti a Filio, ideo maxime firmatur; quia fide certa sunt, ex quibus necessario sequitur.
27.2
Ecce vidimus de quanta veritate et quanta necessitate sequatur Spiritum sanctum de Filio procedere. Quod si verum non est aut aliquid eorum, ex quibus hoc diximus consequi, falsum est: quod est contra Christianam fidem, quam cum Graecis tenemus; aut non consequenter conclusimus; quod ostendi nequit. Quare si verum non est, fides Christiana destruitur. Palam etiam est intelligenti, si falsum esse ponitur, quia nulla inde veritas nascitur. Consideremus quoque quid eveniat, cum pro vero asseritur. Utique si verum est Spiritum sanctum procedere a Filio sicut a Patre, sequitur quia Filii spiritus est sicut Patris, et mittitur et datur a Filio sicut a Patre; quod divina docet auctoritas, et nulla penitus sequitur falsitas. Cum autem processio Spiritus sancti a Filio negata tantam inducat falsitatem, ut illa ex quibus eam consequi monstravimus, destruat contra fidem Christianam, nec ullam generet veritatem, et asserta tantam probet veritatem, sicut ostendimus, nec aliquam ullatenus secum trahat falsitatem, cogitet cor rationale qua ratione illam excludat a fide Christiana. Denique si error est hanc credere de Filio Spiritus sancti processionem, ipsa divina auctoritas nos in errorem inducit, cum et illa ex quibus haec sequitur processio et quae illam sequuntur, nos docet; nec alicubi aut illam negat, aut quod ille repugnet aliquo modo pronuntiat. Si ergo opponitur, quia nusquam eam profert divina auctoritas, ideo non esse dicendam. Dicatur similiter, quia nusquam illam negat, nec aliquid dicit quod repugnet, non esse negandam. Dicimus etiam quia satis illam affirmat, cum illa asserit, unde probatur; et nullo modo aliquid significat, unde negetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note