Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
28.1
CAPUT XXVII.
28.1
Si Spiritus sanctus a Filio non procederet, non esset cur Filius non procederet de Spiritu sancto.
28.2
Patet ergo, sicut supra praemisi, praeter hoc quia Filius existit nascendo, et Spiritus sanctus procedendo; hac quoque causa, quia scilicet Spiritus sanctus est de Filio, eos de invicem non posse dici, et propter hoc solum, Filium non posse esse de Spiritu sancto. Nam, quoniam, ut dictum est, aut Filius est de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus de Filio; si non esset Spiritus sanctus de Filio, sequoretur de Spiritu sancto Filium esse. Apparet itaque per supradictas rationes, quia Pater est Deus de quo Deus est, et non est Deus de Deo; et Filius est Deus de Deo, et Deus de quo est Deus; et Spiritus sanctus est Deus de Deo, nec est Deus de quo est Deus. Et quamvis de Patre sint duo, id est Filius et Spiritus sanctus, non tamen duo dii sunt de Patre, sed unus est Deus qui est Filius et Spiritus sanctus. Et licet duo sint, de quo est Filius et qui est de Filio; id est Pater et Spiritus sanctus, non tamen sunt duo dii, sed unus Deus, qui est Pater et Spiritus sanctus. Et quanquam Spiritus sanctus sit de duobus, id est de Patre et Filio, non tamen de duobus est diis, sed de uno Deo, qui est Pater et Filius. Si autem Pater et Filius et Spiritus sanctus bini considerentur, liquet ex his quae dicta sunt, quia necesse est alterum ex altero aut esse, quia ille non ex se est: aut non esse quia ille est ex se. Nam si conferamus Patrem et Filium, videmus Filium esse de Patre, quia Pater non est de illo; et Patrem non esse de Filio, quia Filius est de Patre. Et similiter si consideramus Patrem et Spiritum sanctum, invenimus Spiritum sanctum esse de Patre; quia non est de illo Pater; et Patrem non esse de Spiritu 61 sancto, quia Spiritus sanctus est de illo. Ita quoque si Filius et Spiritus sanctus quomodo sint ad invicem, speculamur; intelligimus Spiritum sanctum esse de Filio, quia Filius non est de illo; et Filium non esse de Spiritu sancto, quia Spiritus sanctus est de Filio. Apparet igitur, quod supra dixi, quia relationes praedictae licet sint in uno, non possunt unitati immittere pluralitatem suam; nec unitas relationibus singularitatem suam.

Intertext edge

Open linked passage

Note