Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
2.1
CAPUT PRIMUM.
2.1
Quae communis est Latinis et Graecis fides de Trinitate.
2.2
Credunt quidem unum et solum ac perfectum esse Deum, nec ullam eum habere partem, sed totum esse quidquid est. Hunc quoque confitentur esse Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum; ita ut sive solus dicatur Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus; sive duo simul, Pater et Filius, aut Pater et Spiritus sanctus, aut Filius et Spiritus sanctus; sive tres simul, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, idem totus et perfectus designetur Deus, quamvis non idem significet nomen Patris aut Filii, quod nomen Dei. Non enim idem est esse Deum, quod est esse Patrem, aut Filium. Nomen autem Spiritus sancti, ideo quia Spiritus sanctus alicujus intelligitur spiritus, pro relativo nomine ponitur. Nam quamvis Pater sit spiritus, et sanctus; et Filius sit spiritus, et sanctus; non est tamen Pater alicujus spiritus, nec Filius alicujus est spiritus: sicut Spiritus sanctus alicujus est spiritus; est enim spiritus Dei, et spiritus Patris, et Filii. Quamvis enim Graeci negent de Filio illum procedere; non tamen negant eum esse spiritum Filii. Credunt quoque et confitentur Deum de Deo esse nascendo, et Deum esse de Deo procedendo; quia Filius Deus est de Patre Deo, nascendo; et Spiritus sanctus Deus est de Patre Deo, procedendo. Nec putant alium esse Deum, qui nascitur, quam de quo nascitur: et qui procedit, quam de quo procedit, quamvis secundum nomina significantia quia est de quo aliquis nascitur, et est qui de aliquo nascitur, et est qui de aliquo procedit, pluralitatem admittat; secundum quam plures et alii sunt ab invicem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Nam cum dicitur Deus esse Pater, significatur esse de quo aliquis nascitur; et cum nominatur Filius, intelligitur esse qui de aliquo nascitur; et quando Spiritus sanctus nominatur, quia non absolute spiritum, sed spiritum Dei intelligimus, monstratur esse qui de aliquo procedit. Sed cum dicitur quia Filius est de Patre, et Spiritus sanctus est de Patre intelligitur 50 quia hoc quod est Filius, aut Spiritus sanctus, habent de Patre. Sed alio modo intelligitur Filius esse de Patre, et aliter Spiritus sanctus: Filius enim est de Patre suo, id est de Deo qui est Pater ejus; Spiritus sanctus vero non est de Deo patre suo, sed tantum de Deo qui est Pater. Ergo Filius secundum quod est de Deo, dicitur Filius ejus; et ille de quo est, Pater ejus: Spiritus sanctus autem non secundum quod est de Deo est filius ejus; nec ille de quo est pater ejus. Certum est etiam quia Deus non est Pater aut Filius, aut Spiritus alicujus nisi Dei; nec ulla res est Deus, nisi idem Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Et sicut unus Deus est, sic unus tantum Pater, unus Filius, unus Spiritus sanctus est. Unde fit ut non sit illa Trinitate Pater nisi ejusdem Filii; nec Filius, nisi ejusdem Patris; neque Spiritus sanctus alicujus spiritus, nisi ejusdem Patris et Filii. Haec itaque sola causa pluralitatis est in Deo; ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus dici non possint de invicem, sed alii sint ab invicem; quia praedictis duobus modis est Deus de Deo. Quod totum potest dici relatio: nam, quoniam Filius existit de Deo nascendo, et Spiritus sanctus, procedendo; ipsa diversitate nativitatis, et processionis referuntur ad invicem, ut diversi et alii ab invicem. Et quando substantia habet esse de substantia, duae fiunt ibi relationes insociabiles; si secundum illas nomina ponantur substantiae: cum enim homo est, gignendo, de homine; dicitur homo, de quo est homo, pater; et homo, qui est de homine, filius. Impossibilile igitur est patrem esse illum filium, cujus pater est; et filium esse illum patrem, cujus filius est: quamvis patrem esse filium, et filium esse patrem nihil prohibeat, cum unus homo pater est, et filius; quoniam ad alium est pater, et ad alium filius. Nempe cum Isaac sit pater Jacob, et filius Abrahae; pater est filius, et filius pater sine repugnantia; quoniam ad alium pater dicitur quam ad suum patrem; et filius ad alium quam ad suum filium; patrem autem esse in eodem Isaac illum filium, cujus pater est; aut filium esse illum patrem, cujus est filius, non est possibile. Ita ergo in Deo, cum Deus sit Pater, et Filius, et Spiritus sanctus; nec sit Pater, nisi ejusdem Filii; nec Filius, nisi ejusdem Patris; nec Spiritus alicujus, nisi ejusdem Patris et Filii: Pater non est Filius, aut Spiritus sanctus; Filius non est Pater; nec Spiritus sanctus est Pater. Quippe quoniam Filius est de Patre, et Spiritus sanctus est de Patre; nec ille, de quo est aliquis, potest esse ille qui de se est; nec ille, qui de aliquo est, valet esse is de quo est, sicut jam dictum est: idcirco nec Pater est Filius, aut Spiritus sanctus; nec Filius, sive Spiriritus sanctus est Pater. Filius autem, ut interim aliam causam dicam, quoniam nondum constat quod Spiritus sanctus de illo sit et procedat, ideo non est Spiritus sanctus, nec Spiritus sanctus est Filius; quia Filius, nascendo, habet esse de Patre; Spiritus sanctus vero, non nascendo, sed procedendo, nec Filius potest esse suus spiritus, nec Spiritus sanctus valet esse ille cujus spiritus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note