De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
30.1
CAPUT XXIX.
30.1
In Deo per ea propria est personarum pluralitas; per communia vero, essentiae unitas.
30.2
Cur autem ita sit, quamvis in praefata epistola de incarnatione Verbi, de hoc aliquantulum dixerim, breviter tamen hic repetam. Saepe fit ut plura conveniant in unum sub eodem nomine et eadem quantitate, quam habebant singula antequam unum fierint. Quippe si puncto punctum addimus sine intervallo aut aequalem lineam in aequali linea, aut superficiem aequalem in aequali superficie collocamus, non fit nisi unus punctus, una linea, una superficies. In multis si quis voluerit quaerere inveniet similia. Hoc itaque modo, quamvis non sint plures aeternitates, si tamen dicitur aeternitas in aeternitate, non est nisi una aeternitas; et lumen in lumine, unum tantum lumen est. Eodem modo quaecunque de Dei dicuntur essentia, si in se replicentur, nec quantitatem augent, nec pluralitatem admittunt. Quoniam autem Deus est aeternitas, sicut extra aeternitatem nihil est omnino, ita extra Deum penitus non est aliquid: atque sicut aeternitas in aeternitate non est nisi una aeternitas, sic Deus in Deo, unus est solus Deus. Habemus autem ex vera fide Deum esse de Deo, nascendo, et Deum de Deo, procedendo. Sed quoniam non est aliquid extra Deum, cum nascitur Deus de Deo vel cum procedit Deus de Deo non exit nascens vel procedens extra Deum, sed manet in Deo. Quoniam ergo Deus in Deo non est nisi unus Deus, cum nascitur Deus de Deo, unus solus est Deus gignens et genitus: et cum procedit Deus de Deo, unus tantummodo Deus est procedens et de quo procedit. Unde inevitabiliter sequitur: quoniam Deus nullas habet partes, sed totus est quidquid est; unum eumdemque, et non alium Deum, totum esse Patrem, totum esse Filium, totum esse Spiritum sanctum, Quare Pater et Filius et Spiritus sanctus, per hoc quia cum est Deus de Deo et Deus in Deo, non est nisi unus Deus; servant in Deitate ad similitudinem unius hominis, singularitatem: per hoc vero, quia cum Deus est de Deo aut nascendo aut procedendo, non potest unus idemque esse qui est de aliquo, et de quo est; secundum nomina has relationes significantia, tenent, sicut diversae hominum personae, pluralitatem. Notandum tamen quia nec Deus est sine persona, nec persona sine Deo; et quia singulis personis attribuimus aliquando propria singularum aliquando uni quasi proprium, quod commune est aliis. Nam cum dicimus: solus Pater est in tribus personis, qui a nullo est, solus Filius est qui de uno et de quo unus est; solus Spiritus sanctus est, de quo nullus est; singulas personas nominantes, singulis propria attribuimus. Cum vero legimus: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius. Et quae sunt Dei, nemo cognovit nisi Spiritus Dei,( I Cor. II. 11). Quamvis videatur Scriptura quod de una dicit persona, negare de aliis; commune tamen est omnibus, quod singulis quasi proprium attribuit. Non enim ignorat Pater aut Filius seipsum et quae Dei sunt, neque Spiritus sanctus Patrem aut Filium. Cur autem et quando quod de uno quasi de solo dicitur, de aliis intelligatur, satis supra dictum est.
30.1
CAPUT XXIX. Operis clausula.
30.1
Haec de processione Spiritus sancti, aliis cogentibus, non de me, sed de eodem Spiritu sancto confidens, pro Latinis contra Graecos scribere; et ea occasione de unitate Deitatis et de Trinitate personarum aliquid addere praesumpsi quamvis inumerabiles sint inter illos qui Latinis utuntur litteris, qui hoc melius quam ego facere possint. Quidquid ergo dixi quod suscipiendum sit, non mihi attribuatur, sed Spiritui veritatis. Si autem aliquid protuli quod aliquatenus corrigendum sit, mihi imputetur, non sensui Latinitatis[ Ecclesiae Latinae].