De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
3.1
CAPUT II.
3.1
Quomodo indivisibilis unitas, et insociabilis pluralitas in Deo conveniant.
3.2
His praemissis, quomodo indivisibilis unitas, et insociabilis pluralitas in Deo se ad invicem habeant, inquiramus. Quoniam autem haec, quae dicta sunt, pariter credimus indubitanter et confitemur: et nos qui dicimus Spiritum sanctum de Filio procedere, et Graeci qui nobiscum de hac re non sentiunt, debemus absque ulla ambiguitate, quae ex his necessarie consequuntur, uno consensu suscipere. Sequitur enim secundum unitatis Dei, quae nullas habet partes, proprietatem; ut quidquid de uno Deo, qui totus est quidquid est, dicitur, de toto Deo Patre dicatur, et de Filio, et de Spiritu sancto; quia unusquisque solus, et totus, et perfectus Deus est. Supradicta vero relationis oppositio, quae ex hoc nascitur quia supradictis duobus modis Deus de Deo est, prohibet Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum de invicem dici, et propria singulorum aliis attribui. Sic ergo hujus unitatis, et hujus relationis consequentiae se contemperant; ut nec pluralitas quae sequitur relationem transeat ad ea in quibus praedictae simplicitas sonat unitatis; nec unitas cohibeat pluralitatem, ubi eadem relatio significatur; quatenus nec unitas amittat aliquando suam consequentiam, ubi non obviat aliqua relationis oppositio; nec relatio perdat quod suum est, nisi ubi obsistit unitas inseparabilis. Quod si per exempla consideremus, clarius apparebit qualiter quidem unitatis simplicitas a se excludat pluralitatem, quae est in relativorum nominum significatione, facile est cognoscere: confitemur enim quia Pater non est Filius, aut Spiritus sanctus; nec Filius Pater, aut Spiritus sanctus; nec Spiritus sanctus Pater, aut Filius. Sequitur ergo alios ab invicem, et plures esse, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum. At Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus. Quid itaque consequentius, si praedicta personarum pluralitas suam servat proprietatem, quam Patrem et Filium et Spiritum sanctum plures deos esse, et alios ab invicem? Sed hoc nullatenus admittit inviolabilis simplicitas Deitatis, quam unum solum Deum esse credimus. Sic repellit unitas essentiae Dei, relativorum consequentiam. Considerandum quoque est quomodo relationum pluralitas obviet unitatis consequentiae; si prius posuerimus aliqua ex his, in quibus nulla obsistit oppositio. Dicimus unum Deum esse Patrem, et esse Filium, et esse Spiritum sanctum, et unum eumdemque Deum esse, sive singuli, sive bini, sive tres simul dicantur. Si ergo Deus est aeternus, propter unitatem Deitatis, ex necessitate sequitur quia aeternus est Pater, aeternus est Filius, aeternus est Spiritus sanctus. Et quoniam sive singuli, sive plures simul, sunt unus Deus; non est nisi unus aeternus. Similis consequentia, si Deus dicitur creator, sive justus, sive aliquid aliorum, in quibus nulla praedicta intelligitur relatio.