Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
5.1
CAPUT IV.
5.1
Cum Filius non sit de Spiritu sancto, ipse Spiritus ex Filio procedit.
5.2
Nunc quaerendum est per supradictas irrefragabiles rationes, utrum Filius sit de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus de Filio. Dico quia sicut, per supradictam rationem, aut Pater est de Filio, aut Filius de patre: et similiter aut est de Spiritu sancto Pater aut Spiritus sanctus de Patre; ita est aut Filius de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus de Filio. Quod qui negat, neget etiam necesse est unum solum Deum esse; aut Filium Deum esse; aut Spiritum sanctum Deum esse; aut Deum esse de Deo, quia ex his sequitur quod dico. Amplius: Non est Filius aut Spiritus sanctus de Patre, nisi de Patris essentia, quae una est illi cum Filio et Spiritu sancto. Cum ergo dicitur quia Filius est de Deo Patre; si idem Deus est Pater et Spiritus sanctus, sequitur, secundum unitatem Deitatis, ut sit etiam de Spiritu sancto. Eodem modo: Quando confitemur Spiritum sanctum esse de Deo Patre; si idem Deus est, Pater et Filius, sequitur secundum eamdem Deitatis unitatem, ut sit et de Filio. Ex his igitur aperte cognoscitur quia aut Filius est de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus de Filio; quoniam utrumque nequit esse verum aut falsum. Necesse est ergo Spiritum sanctum esse de Filio; si potest monstrari Filium non esse de illo. Nam si quis dicit non sequi Filium esse de Patre et de Spiritu sancto, idcirco quoniam unus est Deus, Pater et Spiritus sanctus; etiamsi non opponitur aliud, aut Spiritum sanctum esse de Patre et Filio, quoniam unus est Deus Pater et Filius; quamvis non sit Filius de Spiritu sancto: consideret, quia cum est Deus de Deo, aut est totus de toto, aut pars de parte, aut totus de parte, aut pars de toto. Sed Deus nullam habet partem: impossibile igitur est ut sit Deus de Deo, aut ut totus de parte, aut ut pars de toto, aut ut pars de parte. Necesse est igitur ut, si est Deus de Deo, totus sit de toto. Cum ergo Filius dicitur esse de Deo qui est Pater et Spiritus sanctus, aut alius totus erit Pater, alius totus Spiritus sanctus, ut de toto Patre sit, et non de toto Spiritu sancto; aut si idem totus Deus est Pater et Spiritus sanctus: ex necessitate cum est de Deo toto, qui unus totus est Pater et Spiritus sanctus; est pariter de Patre et Spiritu sancto, si non repugnat aliud. Eodem modo, cum dicitur Spiritus sanctus esse de toto Deo, qui est Pater et Filius; aut alius totus erit Pater, alius totus Filius, ut sit de toto Patre, et non de toto Filio Spiritus sanctus; aut cum est de Patre Spiritus sanctus, non potest non esse de Filio; si non est Filius de Spiritu sancto. Nulla enim alia ratione potest negari Spiritus sanctus esse de Filio.
5.3
Dicet aliquis: Si quoniam unus Deus est Pater et Spiritus sanctus, cum Filius est de Patre, sequitur eum esse de Spiritu sancto; aut cum Spiritus sanctus est de Patre, quia idem Deus est Pater et Filius, est etiam de Filio: cum Pater gignit Filium, necesse est eum gignere quoque Spiritum sanctum; quia unus idemque Deus est Filius et Spiritus sanctus. Et cum Spiritus sanctus procedit de Patre, propter eamdem unitatem Deitatis Filii et Spiritus sancti, procedit et Filius de Patre ita sicut Spiritus sanctus. Si vero unitas Dei in Filio et Spiritu sancto non illam habet vim consequentiae, ut uterque similiter sit genitus et procedens, videtur quod non ex eo quod unus Deus est Pater et Spiritus sanctus sequitur Filium esse de Spiritu sancto, aut Spiritum sanctum esse de Filio; quoniam idem Deus est Pater et Filius, ut dicis. Ad quod ego:
5.4
Habent utique a Patre esse Filius et Spiritus sanctus, sed diverso modo; quia alter nascendo, alter procedendo, ut alii sint per hoc ab invicem, ut dictum est. Et ideo, cum nascitur unus, non potest cum eo nasci ille, qui per hoc est alius ab eo, quia non similiter nascitur, sed procedit, et cum unus procedit; nequit ille simul procedere, qui per hoc est alius ab illo, quia non similiter procedit, sed nascitur. Et ideo non habet hic unitas illam vim consequentiae; quia pluralitas obviat, quae ex nativitate nascitur et processione. Nam et si per aliud non essent plures Filius et Spiritus sanctus, per hoc solum essent diversi. Cum autem dico ex eo quia Pater unus Deus est cum Filio aut cum Spiritu sancto, sequi Filium esse de Spiritu sancto, aut Spiritum sanctum esse de Filio: nulla ibi pluralitas generatur, quae unitatis obviet consequentiae; quia non utrumque dico esse, sed alterum tantum. Omnimoda igitur et inexpugnabili necessitate concluditur, quia si vera sunt quae supra dixi nos pariter cum Graecis credere, aut Filius est de Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus est de Filio. Quod autem Filius non sit de Spiritu sancto, palam est ex catholica fide. Non enim est Deus de Deo, nisi aut nascendo, ut Filius; aut procedendo, ut Spiritus sanctus. Filius autem non nascitur de Spiritu sancto: si enim nascitur de illo, est filius Spiritus sancti, et Spiritus sanctus est pater ejus; sed alter alterius nec pater, nec filius est. Non ergo nascitur de Spiritu sancto Filius; nec minus apertum est quia non procedit de illo. Esset enim spiritus ejusdem Spiritus sancti. Quod aperte negatur, cum Spiritus sanctus dicitur et creditur spiritus Filii. Non enim 52 potest esse spiritus sui spiritus. Quare non procedit Filius de Spiritu sancto. Nullo ergo modo est de Spiritu sancto Filius. Sequitur itaque inexpugnabili ratione Spiritum sanctum esse de Filio, sicut est de Patre.

Intertext edge

Open linked passage

Note