Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10613 Deprsps2
7.1
CAPUT VI.
7.1
Spiritum sanctum, nisi esse a Patre habeat, non posse intelligi alium esse ab eo, per missionem seu processionem.
7.2
Qui ergo Spiritum sanctum dicere vult ex sola processione alium esse a Patre, licet non sit ex illo, intelligit aut idipsum esse procedere de Patre solummodo, quod est mitti vel dari a Patre: ut cum mittit vel dat eum Pater, tunc tantum procedat a Patre, aut hoc esse procedere, quod est de Patre; sed si idem est procedere, quod est dari vel mitti, procedit pariter a Filio sicut a Patre Spiritus sanctus; quoniam ab illo similiter mittitur et datur. Item: Si non aliud Spiritui sancto procedere, quam mitti vel dari; non est alius a Patre, nec procedit a Patre, nisi cum datur vel mittitur: quod nemo, puto, intelligit. Semper enim est alius a Patre Spiritus sanctus, etiam ante creaturam; non autem datur, vel mittitur, nisi creaturae; nec tamen dicendum est quod accidat ei dari, vel mitti. Nam cum ipse sit ubique et immutabilis, accipienti quidem accidit aliquid, quia circa illum fit quod prius non erat, et abesse potest; circa Spiritum sanctum vero nihil fit quod prius non erat. Cum enim caecus in luce non sentit lucem, non magis nec minus habet aliquid lux; et si depulsa caecitate sentiat caecus lucem, circa illum fit motus, non circa lucem. Patet itaque non esse Spiritum 53 sanctum alium a Patre per sic intellectam processionem, ut non sit aliud illi procedere quam dari vel mitti. Est ergo patens eum per processionem habere esse de Patre; et per hoc alium esse a Patre, sicut Filius non per aliud est a Patre alius quam per hoc quia de illo existit. Est igitur Deus de Deo, et procedit de Deo; quia et ipse est Deus, et Pater Deus, de quo est et procedit. At si dicimus duas Spiritus sancti posse nominari processiones: unam, quando existit de Patre; alteram, quando datur vel mittitur. Non puto hoc esse negandum, si unaquaeque in suo sensu intelligitur. De illa quippe processione, qua datur vel mittitur, non incongrue Dominum sic dixisse intelligimus: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. Sic enim hoc potuisse dici videtur: Nescis unde procedit, aut quo recedat. Cum enim datur, quasi de occulto venit et procedit; cum vero subtrahitur, velut ad occultum vadit, et recedit. De hac processione potest dici quia idem illi est procedere, quod mitti.

Intertext edge

Open linked passage

Note