De processione Spiritus sancti contra Graecos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-cantuariensis1033-1109" aria-label="More works by Anselmus Cantuariensis">
—
⋯
Original / primary: 10613 Deprsps2
8.1
CAPUT VII.
8.1
Spiritus sancti processio de Patre importat ejus processionem de Filio.
8.2
Sive igitur non procedat, nisi existendo de Patre; sive nonnisi cum datur, aut mittitur, et procedit ad sanctificandam creaturam; sive utroque modo procedat, sequitur ut procedat de Filio. Si enim est de Patre, Deus est de Deo: unde probatur, ut dictum est, esse quoque de Filio et procedere. Ab illo namque procedit de quo est, et de illo existit a quo procedit. Si vero tunc tantum procedit, cum mittitur vel datur, procedit a Filio, a quo datur et mittitur. Quod si utroque modo procedit, pariter utroque modo procedere cognoscitur a Filio. Ecce videmus Spiritum sanctum esse Deum de Deo, et procedere de Deo; quod non est positum in praefato symbolo: si ergo ideo negant eum esse et procedere de Filio, quia ibi tacetur, negent similiter eum esse de Deo et procedere, quod ibidem non dicitur. Aut si hoc diffiteri nequeunt, non timeant confiteri nobiscum Spiritum sanctum esse et procedere de Filio; quoniam hoc in eodem symbolo non inveniunt. At dicent: Satis ibi significatur quia est et procedit de Deo, cum dicitur quia a Patre procedit, quoniam Pater est Deus: et nos similiter dicimus quia aperte monstratur procedere de Filio, cum dicitur procedere de Deo, quia Filius est Deus. Interrogo enim utrum ideo intelligendus sit Spiritus sanctus esse de Patre, quia de Deo est; aut idcirco esse de Deo, quia est de Patre. Licet enim invicem alterum altero probetur( si enim est de Patre, est de Deo; et si est de Deo, est de Patre; quoniam nulla supradicta obviat relatio): non tamen similiter invicem sunt alterum alterius causa. Nam si esse Spiritum sanctum de Patre, est causa ut sit de Deo; cum dicitur esse de Patre, non est intelligendum quod sit de hoc, quod Pater est Deus, id est de divina essentia; sed de hoc quod Deus Pater est, id est de hoc unde refertur ad Filium. Erit igitur divina essentia in Spiritu sancto, non de deitate Patris, sed de relatione: quod stultissimum est dicere. Quamvis et si hoc velit aliquis accipere, non minus sequitur Spiritum sanctum de Filio quam de Patre procedere. Nempe nulla relatio est Patris sine relatione Filii, sicut nihil est Filii relatio sine Patris relatione. Si ergo altera nihil est sine altera, non potest aliquid de relatione Patris esse sine relatione Filii. Quare sequitur Spiritum sanctum esse de utraque, si est de una. Itaque si est de Patre secundum relationem, erit similiter et de Filio secundum eumdem sensum. Verum quia nemo tam insipiens est qui hoc opinetur, credendum et confitendum est ideo de Patre Spiritum sanctum esse, quia est de Deo. Non autem magis est Pater Deus quam Filius; sed unus solus verus Deus, Pater et Filius. Quapropter si Spiritus sanctus est de Patre quia est de Deo qui Pater est, negari nequit esse quoque de Filio, cum sit de Deo qui est Filius.